Ad Index
Clementine Vulgate
Liber Genesis
( 1-50 )
Genesis 1
{1:1} In principio creavit Deus cælum, et terram.
{1:2} Terra
autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi: et Spiritus
Dei ferebatur super aquas.
{1:3} Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est
lux.
{1:4} Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a
tenebris.
{1:5} Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est
vespere et mane, dies unus.
{1:6} Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in
medio aquarum: et dividat aquas ab aquis.
{1:7} Et fecit Deus firmamentum,
divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum.
Et factum est ita.
{1:8} Vocavitque Deus firmamentum, Cælum: et factum est
vespere et mane, dies secundus.
{1:9} Dixit vero Deus: Congregentur aquæ, quæ
sub cælo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita.
{1:10} Et
vocavit Deus aridam, Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et
vidit Deus quod esset bonum.
{1:11} Et ait: Germinet terra herbam virentem,
et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius
semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.
{1:12} Et protulit
terra herbam virentem, et facientem semen iuxta genus suum, lignumque faciens
fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus
quod esset bonum.
{1:13} Et factum est vespere et mane, dies
tertius.
{1:14} Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et
dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et
annos:
{1:15} ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum
est ita.
{1:16} Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare maius, ut
præesset diei: et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas.
{1:17} Et
posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram,
{1:18} et præessent
diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset
bonum.
{1:19} Et factum est vespere et mane, dies quartus.
{1:20} Dixit
etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub
firmamento cæli.
{1:21} Creavitque Deus Cete grandia, et omnem animam
viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne
volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.
{1:22}
Benedixitque eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris:
avesque multiplicentur super terram.
{1:23} Et factum est vespere et mane,
dies quintus.
{1:24} Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in
genere suo, iumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas.
Factumque est ita.
{1:25} Et fecit Deus bestias terræ iuxta species suas, et
iumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset
bonum,
{1:26} et ait: Faciamus Hominem ad imaginem, et similitudinem nostram:
et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ,
omnique reptili, quod movetur in terra.
{1:27} Et creavit Deus hominem ad
imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit
eos.
{1:28} Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et
replete terram, et subiicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus
cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram.
{1:29} Dixitque
Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa
ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in
escam:
{1:30} et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et
universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad
vescendum. Et factum est ita.
{1:31} Viditque Deus cuncta quæ fecerat: et
erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.
Genesis 2
{2:1} Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus
eorum.
{2:2} Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et
requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.
{2:3} Et benedixit
diei septimo; et sanctificavit illum: quia in ipso cessaverat ab omni opere suo
quod creavit Deus ut faceret.
{2:4} Istæ sunt generationes cæli et terræ,
quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram:
{2:5} Et
omne virgultum agri antequam orietur in terra, omnemque herbam regionis
priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non
erat qui operaretur terram:
{2:6} Sed fons ascendebat e terra, irrigans
universam superficiem terræ.
{2:7} Formavit igitur Dominus Deus hominem de
limo terræ, et inspiravit in faciem eius spiraculum vitæ, et factus est homo in
animam viventem.
{2:8} Plantaverat autem Dominus Deus Paradisum voluptatis a
principio: in quo posuit hominem quem formaverat.
{2:9} Produxitque Dominus
Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave: lignum etiam vitæ
in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali.
{2:10} Et fluvius
egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in
quatuor capita.
{2:11} Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram
Hevilath, ubi nascitur aurum:
{2:12} et aurum terræ illius optimum est: ibi
invenitur bdellium, et lapis onychinus.
{2:13} Et nomen fluvii secundi Gehon:
ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ.
{2:14} Nomen vero fluminis
tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est
Euphrates.
{2:15} Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso
voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum:
{2:16} Præcepitque ei dicens:
Ex omni ligno paradisi comede:
{2:17} De ligno autem scientiæ boni et mali ne
comedas. in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.
{2:18} Dixit
quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adiutorium
simile sibi.
{2:19} Formatis igitur, Dominus Deus, de humo cunctis
animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret
quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen
eius.
{2:20} Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa
volatilia cæli, et omnes bestias terræ: Adæ vero non inveniebatur adiutor
similis eius.
{2:21} Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque
obdormisset, tulit unam de costis eius, et replevit carnem pro ea.
{2:22} Et
ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit
eam ad Adam.
{2:23} Dixitque Adam: Hoc nunc, os ex ossibus meis, et caro de
carne mea: hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.
{2:24} Quamobrem
relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ: et erunt duo in
carne una.
{2:25} Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor eius: et
non erubescebant.
Genesis 3
{3:1} Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ
fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur præcepit vobis Deus ut non
comederetis de omni ligno paradisi?
{3:2} Cui respondit mulier: De fructu
lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur:
{3:3} de fructu vero ligni, quod
est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus: et ne tangeremus
illud, ne forte moriamur.
{3:4} Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam
morte moriemini.
{3:5} Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex
eo, aperientur oculi vestri: et eritis sicut dii, scientes bonum et
malum.
{3:6} Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et
pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit:
deditque viro suo, qui comedit.
{3:7} Et aperti sunt oculi amborum: cumque
cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi
perizomata.
{3:8} Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso
ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in
medio ligni paradisi.
{3:9} Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi
es?
{3:10} Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso: et timui, eo quod nudus
essem, et abscondi me.
{3:11} Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus
esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes,
comedisti?
{3:12} Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi
de ligno, et comedi.
{3:13} Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc
fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi.
{3:14} Et ait Dominus
Deus ad serpentem: Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et
bestias terræ: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus
vitæ tuæ.
{3:15} Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et
semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo
eius.
{3:16} Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus
tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur
tui.
{3:17} Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de
ligno, ex quo, præceperam tibi, ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in
laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.
{3:18} Spinas et tribulos
germinabit tibi, et comedes herbam terræ.
{3:19} In sudore vultus tui
vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es, et
in pulverem reverteris.
{3:20} Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva: eo
quod mater esset cunctorum viventium.
{3:21} Fecit quoque Dominus Deus Adæ et
uxori eius tunicas pelliceas, et induit eos:
{3:22} Et ait: Ecce Adam quasi
unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum
suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.
{3:23}
Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua
sumptus est.
{3:24} Eiecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis
Cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni
vitæ.
Genesis 4
{4:1} Adam vero cognovit uxorem suam Hevam: quæ concepit et
peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum.
{4:2} Rursumque peperit
fratrem eius Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.
{4:3}
Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera
Domino.
{4:4} Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus
eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera eius.
{4:5} Ad Cain vero, et
ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus
eius.
{4:6} Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies
tua?
{4:7} Nonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus
peccatum aderit? sed sub te erit appetitus eius, et tu dominaberis
illius.
{4:8} Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque
essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit
eum.
{4:9} Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit:
Nescio: Num custos fratris mei sum ego?
{4:10} Dixitque ad eum: Quid fecisti?
vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.
{4:11} Nunc igitur
maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris
tui de manu tua.
{4:12} Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos:
vagus et profugus eris super terram.
{4:13} Dixitque Cain ad Dominum: Maior
est iniquitas mea, quam ut veniam merear.
{4:14} Ecce eiicis me hodie a facie
terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur
qui invenerit me, occidet me.
{4:15} Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet:
sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum,
ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.
{4:16} Egressusque Cain a
facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.
{4:17}
Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch: et ædificavit
civitatem, vocavitque nomen eius ex nomine filii sui, Henoch.
{4:18} Porro
Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael, et
Mathusael genuit Lamech.
{4:19} Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et
nomen alteri Sella.
{4:20} Genuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in
tentoriis, atque pastorum.
{4:21} Et nomen fratris eius Iubal: ipse fuit
pater canentium cithara et organo.
{4:22} Sella quoque genuit Tubalcain, qui
fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain,
Noema.
{4:23} Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ: Audite vocem meam
uxores Lamech, auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et
adolescentulum in livorem meum.
{4:24} Septuplum ultio dabitur de Cain: de
Lamech vero septuagies septies.
{4:25} Cognovit quoque adhuc Adam uxorem
suam: et peperit filium, vocavitque nomen eius Seth, dicens: Posuit mihi Deus
semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.
{4:26} Sed et Seth natus est filius,
quem vocavit Enos: iste cpit invocare nomen Domini.
Genesis 5
{5:1} Hic est liber generationis Adam. In die, qua creavit Deus
hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.
{5:2} Masculum et feminam creavit
eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati
sunt.
{5:3} Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et
similitudinem suam, vocavitque nomen eius Seth.
{5:4} Et facti sunt dies
Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni: genuitque filios et
filias.
{5:5} Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti
triginta, et mortuus est.
{5:6} Vixit quoque Seth centum quinque annis, et
genuit Enos.
{5:7} Vixitque Seth postquam genuit Enos, octingentis septem
annis, genuitque filios et filias.
{5:8} Et facti sunt omnes dies Seth
nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
{5:9} Vixit vero Enos nonaginta
annis, et genuit Cainan.
{5:10} Post cuius ortum vixit octingentis quindecim
annis, et genuit filios, et filias.
{5:11} Factique sunt omnes dies Enos
nongenti quinque anni, et mortuus est.
{5:12} Vixit quoque Cainan septuaginta
annis, et genuit Malaleel.
{5:13} Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel,
octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.
{5:14} Et facti
sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.
{5:15} Vixit
autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Iared.
{5:16} Et vixit
Malaleel postquam genuit Iared, octingentis triginta annis: et genuit filios et
filias.
{5:17} Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque
anni, et mortuus est.
{5:18} Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis, et
genuit Henoch.
{5:19} Et vixit Iared, postquam genuit Henoch, octingentis
annis, et genuit filios et filias.
{5:20} Et facti sunt omnes dies Iared
nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
{5:21} Porro Henoch vixit
sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.
{5:22} Et ambulavit Henoch cum
Deo: et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et
filias.
{5:23} Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque
anni.
{5:24} Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum
Deus.
{5:25} Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit
Lamech.
{5:26} Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis
octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.
{5:27} Et facti sunt
omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
{5:28}
Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium:
{5:29}
vocavitque nomen eius Noe, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et
laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.
{5:30} Vixitque
Lamech, postquam genuit Noe, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit
filios et filias.
{5:31} Et facti sunt omnes dies Lamech, septingenti
septuaginta septem anni, et mortuus est. Noe vero cum quingentorum esset
annorum, genuit Sem, Cham, et Iapheth.
Genesis 6
{6:1} Cumque cpissent homines multiplicari super terram, et
filias procreassent,
{6:2} Videntes filii Dei filias hominum quod essent
pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.
{6:3} Dixitque
Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque
dies illius centum viginti annorum.
{6:4} Gigantes autem erant super terram
in diebus illis. postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum,
illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.
{6:5} Videns
autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis
intenta esset ad malum omni tempore,
{6:6} pnituit eum quod hominum fecisset
in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,
{6:7} Delebo, inquit, hominem,
quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad
volucres cæli. pnitet enim me fecisse eos.
{6:8} Noe vero invenit gratiam
coram Domino.
{6:9} Hæ sunt generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus
fuit in generationibus suis, cum Deo ambulavit.
{6:10} Et genuit tres filios,
Sem, Cham et Iapheth.
{6:11} Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta
est iniquitate.
{6:12} Cumque vidisset Deus terram esse corruptam, (omnis
quippe caro corruperat viam suam super terram)
{6:13} dixit ad Noe: Finis
universæ carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et
ego disperdam eos cum terra.
{6:14} Fac tibi arcam de lignis lævigatis:
mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus, et
extrinsecus.
{6:15} Et sic facies eam: Trecentorum cubitorum erit longitudo
arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo
illius.
{6:16} Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem
eius: ostium autem arcæ pones ex latere: deorsum, cnacula, et tristega facies
in ea.
{6:17} Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam
omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum: Universa quæ in terra sunt,
consumentur.
{6:18} Ponamque fdus meum tecum: et ingredieris arcam tu et
filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.
{6:19} Et ex cunctis
animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum: masculini
sexus et feminini.
{6:20} De volucribus iuxta genus suum, et de iumentis in
genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum: bina de omnibus
ingredientur tecum, ut possint vivere.
{6:21} Tolles igitur tecum ex omnibus
escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis
in cibum.
{6:22} Fecit igitur Noe omnia, quæ præceperat illi Deus.
Genesis 7
{7:1} Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu, et omnis domus tua in
arcam: te enim vidi iustum coram me in generatione hac.
{7:2} Ex omnibus
animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam: de animantibus
vero immundis duo et duo, masculum et feminam.
{7:3} Sed et de volatilibus
cæli septena et septena, masculum et feminam: ut salvetur semen super faciem
universæ terræ.
{7:4} Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram
quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam
feci, de superficie terræ.
{7:5} Fecit ergo Noe omnia, quæ mandaverat ei
Dominus.
{7:6} Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt
super terram.
{7:7} Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores
filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii.
{7:8} De animantibus
quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni, quod movetur super
terram,
{7:9} duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina,
sicut præceperat Dominus Noe.
{7:10} Cumque transissent septem dies, aquæ
diluvii inundaverunt super terram.
{7:11} Anno sexcentesimo vitæ Noe, mense
secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et
cataractæ cæli apertæ sunt:
{7:12} et facta est pluvia super terram
quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
{7:13} In articulo diei illius
ingressus est Noe, et Sem, et Cham, et Iapheth filii eius: uxor illius, et tres
uxores filiorum eius cum eis in arcam:
{7:14} ipsi et omne animal secundum
genus suum, universaque iumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram
in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque
volucres
{7:15} ingressæ sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in
qua erat spiritus vitæ.
{7:16} Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex
omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus
deforis.
{7:17} Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et
multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra.
{7:18}
Vehementer enim inundaverunt: et omnia repleverunt in superficie terræ: porro
arca ferebatur super aquas.
{7:19} Et aquæ prævaluerunt nimis super terram:
opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo.
{7:20} Quindecim
cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.
{7:21} Consumptaque
est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum,
omniumque reptilium, quæ reptant super terram: universi homines,
{7:22} et
cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt.
{7:23} Et
delevit omnem substantiam, quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam
reptile quam volucres cæli: et deleta sunt de terra: remansit autem solus Noe,
et qui cum eo erant in arca.
{7:24} Obtinueruntque aquæ terram centum
quinquaginta diebus.
Genesis 8
{8:1} Recordatus autem Deus Noe, cunctorumque animantium, et
omnium iumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et
imminutæ sunt aquæ.
{8:2} Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli: et
prohibitæ sunt pluviæ de cælo.
{8:3} Reversæque sunt aquæ de terra euntes et
redeuntes: et cperunt minui post centum quinquaginta dies.
{8:4}
Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis super montes
Armeniæ.
{8:5} At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem:
decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.
{8:6}
Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcæ, quam fecerat,
dimisit corvum:
{8:7} qui egrediebatur, et non revertebatur, donec
siccarentur aquæ super terram.
{8:8} Emisit quoque columbam post eum, ut
videret si iam cessassent aquæ super faciem terræ.
{8:9} Quæ cum non
invenisset ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam: aquæ enim
erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in
arcam.
{8:10} Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit
columbam ex arca.
{8:11} At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum
olivæ virentibus foliis in ore suo. intellexit ergo Noe quod cessassent aquæ
super terram.
{8:12} Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit
columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.
{8:13} Igitur sexcentesimo primo
anno, primo mense, prima die mensis imminutæ sunt aquæ super terram: et aperiens
Noe tectum arcæ, aspexit, viditque quod exiccata esset superficies
terræ.
{8:14} Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est
terra.
{8:15} Locutus est autem Deus ad Noe, dicens:
{8:16} Egredere de
arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
{8:17}
Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in
bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et
ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam.
{8:18}
Egressus est ergo Noe, et filii eius: uxor illius, et uxores filiorum eius cum
eo.
{8:19} Sed et omnia animantia, iumenta, et reptilia quæ reptant super
terram secundum genus suum, egressa sunt de arca.
{8:20} Ædificavit autem Noe
altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit
holocausta super altare.
{8:21} Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et
ait: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines: sensus enim et cogitatio
humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra
percutiam omnem animam viventem sicut feci.
{8:22} Cunctis diebus terræ,
sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non
requiescent.
Genesis 9
{9:1} Benedixitque Deus Noe et filiis eius. Et dixit ad eos:
Crescite, et multiplicamini, et replete terram.
{9:2} Et terror vester ac
tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum
universis quæ moventur super terram: omnes pisces maris manui vestræ traditi
sunt.
{9:3} Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera
virentia tradidi vobis omnia.
{9:4} Excepto, quod carnem cum sanguine non
comedetis.
{9:5} Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum
bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris eius requiram animam
hominis.
{9:6} Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis
illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo.
{9:7} Vos autem crescite et
multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.
{9:8} Hæc quoque
dixit Deus ad Noe, et ad filios eius cum eo:
{9:9} Ecce ego statuam pactum
meum vobiscum, et cum semine vestro post vos:
{9:10} et ad omnem animam
viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus
terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ.
{9:11}
Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis
diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.
{9:12} Dixitque Deus:
Hoc signum fderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est
vobiscum in generationes sempiternas:
{9:13} Arcum meum ponam in nubibus, et
erit signum fderis inter me, et inter terram.
{9:14} Cumque obduxero nubibus
cælum, apparebit arcus meus in nubibus:
{9:15} et recordabor fderis mei
vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat: et non erunt ultra aquæ
diluvii ad delendum universam carnem.
{9:16} Eritque arcus in nubibus, et
videbo illum, et recordabor fderis sempiterni quod pactum est inter Deum et
omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.
{9:17} Dixitque
Deus ad Noe: Hoc erit signum fderis, quod constitui inter me et omnem carnem
super terram.
{9:18} Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem,
Cham, et Iapheth: porro Cham ipse est pater Chanaan.
{9:19} Tres isti filii
sunt Noe: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam
terram.
{9:20} Cpitque Noe vir agricola exercere terram, et plantavit
vineam.
{9:21} Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo
suo.
{9:22} Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui
esse nudata, nunciavit duobus fratribus suis foras.
{9:23} At vero Sem et
Iapheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt
verenda patris sui: faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non
viderunt.
{9:24} Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei
filius suus minor,
{9:25} ait: Maledictus Chanaan, servus servorum erit
fratribus suis.
{9:26} Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan
servus eius.
{9:27} Dilatet Deus Iapheth, et habitet in tabernaculis Sem,
sitque Chanaan servus eius.
{9:28} Vixit autem Noe post diluvium trecentis
quinquaginta annis.
{9:29} Et impleti sunt omnes dies eius nongentorum
quinquaginta annorum: et mortuus est.
Genesis 10
{10:1} Hæ sunt generationes filiorum Noe, Sem, Cham, et Iapheth:
natique sunt eis filii post diluvium.
{10:2} Filii Iapheth: Gomer, et Magog,
et Madai, et Iavan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.
{10:3} Porro filii
Gomer: Ascenez et Riphath et Thogorma.
{10:4} Filii autem Iavan: Elisa et
Tharsis, Cetthim et Dodanim.
{10:5} Ab his divisæ sunt insulæ gentium in
regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in
nationibus suis.
{10:6} Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et
Chanaan.
{10:7} Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et
Sabatacha. Filii Regma: Saba, et Dadan.
{10:8} Porro Chus genuit Nemrod: ipse
cpit esse potens in terra,
{10:9} et erat robustus venator coram Domino. Ob
hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.
{10:10}
Fuit autem principium regni eius Babylon, et Arach, et Achad, et Chalanne, in
terra Sennaar.
{10:11} De terra illa egressus est Assur, et ædificavit
Niniven, et plateas civitatis, et Chale.
{10:12} Resen quoque inter Niniven
et Chale: hæc est civitas magna.
{10:13} At vero Mesraim genuit Ludim, et
Anamim, et Laabim, Nephthuim,
{10:14} et Phetrusim, et Chasluim: de quibus
egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.
{10:15} Chanaan autem genuit Sidonem
primogenitum suum, Hethæum,
{10:16} et Iebusæum, et Amorrhæum,
Gergesæum,
{10:17} Hevæum, et Aracæum: Sinæum,
{10:18} et Aradium,
Samaræum et Amathæum: et posthæc disseminati sunt populi Chananæorum.
{10:19}
Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec
ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.
{10:20} Hi
sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et
gentibus suis.
{10:21} De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber,
fratre Iapheth maiore.
{10:22} Filii Sem: Ælam et Assur, et Arphaxad, et Lud,
et Aram.
{10:23} Filii Aram: Us, et Hul, et Gether, et Mes.
{10:24} At
vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.
{10:25} Natique sunt Heber
filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus eius divisa sit terra: et nomen
fratris eius Iectan.
{10:26} Qui Iectan genuit Elmodad, et Saleph, et
Asarmoth, Iare,
{10:27} et Aduram, et Uzal, et Decla,
{10:28} et Ebal, et
Abimael, Saba,
{10:29} et Ophir, et Hevila, et Iobab. omnes isti, filii
Iectan.
{10:30} Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque
Sephar montem orientalem.
{10:31} Isti filii Sem secundum cognationes et
linguas, et regiones in gentibus suis.
{10:32} Hæ familiæ Noe iuxta populos
et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.
Genesis 11
{11:1} Erat autem terra labii unius, et sermonum
eorumdem.
{11:2} Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in
terra Senaar, et habitaverunt in eo.
{11:3} Dixitque alter ad proximum suum:
Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis,
et bitumen pro cæmento:
{11:4} et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem
et turrim, cuius culmen pertingat ad cælum: et celebremus nomen nostrum antequam
dividamur in universas terras.
{11:5} Descendit autem Dominus ut videret
civitatem et turrim, quam ædificabant filii Adam,
{11:6} et dixit: Ecce, unus
est populus, et unum labium omnibus: cperuntque hoc facere, nec desistent a
cogitationibus suis, donec eas opere compleant.
{11:7} Venite igitur,
descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem
proximi sui.
{11:8} Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas
terras, et cessaverunt ædificare civitatem.
{11:9} Et idcirco vocatum est
nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ: et inde dispersit
eos Dominus super faciem cunctarum regionum.
{11:10} Hæ sunt generationes
Sem: Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post
diluvium.
{11:11} Vixitque Sem postquam genuit Arphaxad, quingentis annis: et
genuit filios et filias.
{11:12} Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis,
et genuit Sale.
{11:13} Vixitque Arphaxad postquam genuit Sale, trecentis
tribus annis: et genuit filios et filias.
{11:14} Sale quoque vixit triginta
annis, et genuit Heber.
{11:15} Vixitque Sale postquam genuit Heber,
quadringentis tribus annis: et genuit filios et filias.
{11:16} Vixit autem
Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg.
{11:17} Et vixit Heber
postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis: et genuit filios et
filias.
{11:18} Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu.
{11:19}
Vixitque Phaleg postquam genuit Reu, ducentis novem annis, et genuit filios et
filias.
{11:20} Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit
Sarug.
{11:21} Vixit quoque Reu postquam genuit Sarug, ducentis septem annis:
et genuit filios et filias.
{11:22} Vixit vero Sarug triginta annis, et
genuit Nachor.
{11:23} Vixitque Sarug postquam genuit Nachor, ducentis annis:
et genuit filios et filias.
{11:24} Vixit autem Nachor viginti novem annis,
et genuit Thare.
{11:25} Vixitque Nachor postquam genuit Thare, centum decem
et novem annis: et genuit filios et filias.
{11:26} Vixitque Thare
septuaginta annis, et genuit Abram et Nachor, et Aran.
{11:27} Hæ sunt autem
generationes Thare: Thare genuit Abram, Nachor, et Aran. Porro Aran genuit
Lot.
{11:28} Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis
suæ in Ur Chaldæorum.
{11:29} Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen
uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran patris Melchæ, et
patris Ieschæ.
{11:30} Erat autem Sarai sterilis, nec habebat
liberos.
{11:31} Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran,
filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de
Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Haran, et
habitaverunt ibi.
{11:32} Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque
annorum, et mortuus est in Haran.
Genesis 12
{12:1} Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de
cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram, quam monstrabo
tibi.
{12:2} Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo
nomen tuum, erisque benedictus.
{12:3} Benedicam benedicentibus tibi, et
maledicam maledicentibus tibi, atque IN TE benedicentur universæ cognationes
terræ.
{12:4} Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus, et ivit
cum eo Lot: septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de
Haran.
{12:5} Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui,
universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran: et
egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam,
{12:6}
pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem:
Chananæus autem tunc erat in terra.
{12:7} Apparuit autem Dominus Abram, et
dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui
apparuerat ei.
{12:8} Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra
orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et
ab oriente Hai: ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen
eius.
{12:9} Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad
meridiem.
{12:10} Facta est autem fames in terra: descenditque Abram in
Ægyptum, ut peregrinaretur ibi: prævaluerat enim fames in terra.
{12:11}
Cumque prope esset ut ingrederetur Ægyptum, dixit Sarai uxori suæ: Novi quod
pulchra sis mulier:
{12:12} et quod cum viderint te Ægyptii, dicturi sunt:
Uxor ipsius est: et interficient me, et te reservabunt.
{12:13} Dic ergo,
obsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea
ob gratiam tui.
{12:14} Cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum, viderunt
Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis.
{12:15} Et nunciaverunt principes
Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum: et sublata est mulier in domum
Pharaonis.
{12:16} Abram vero bene usi sunt propter illam: Fueruntque ei oves
et boves, et asini, et servi et famulæ, et asinæ et cameli.
{12:17}
Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum eius propter Sarai
uxorem Abram.
{12:18} Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei: Quidnam est hoc
quod fecisti mihi? quare non indicasti quod uxor tua esset?
{12:19} Quam ob
causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur
ecce coniux tua, accipe eam, et vade.
{12:20} Præcepitque Pharao super Abram
viris: et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia quæ habebat.
Genesis 13
{13:1} Ascendit ergo Abram de Ægypto, ipse et uxor eius, et omnia
quæ habebat, et Lot cum eo ad australem plagam.
{13:2} Erat autem dives valde
in possessione auri et argenti.
{13:3} Reversusque est per iter, quo venerat,
a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel
et Hai:
{13:4} in loco altaris quod fecerat prius, et invocavit ibi nomen
Domini.
{13:5} Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et
armenta, et tabernacula.
{13:6} Nec poterat eos capere terra, ut habitarent
simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare
communiter.
{13:7} Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot.
Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in terra illa.
{13:8}
Dixit ergo Abram ad Lot: Ne quæso sit iurgium inter me et te, et inter pastores
meos, et pastores tuos: fratres enim sumus.
{13:9} Ecce universa terra coram
te est: recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo: si tu
dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam.
{13:10} Elevatis itaque Lot
oculis, vidit omnem circa regionem Iordanis, quæ universa irrigabatur antequam
subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut
Ægyptus venientibus in Segor.
{13:11} Elegitque sibi Lot regionem circa
Iordanem, et recessit ab Oriente: divisique sunt alterutrum a fratre
suo.
{13:12} Abram habitavit in terra Chanaan: Lot vero moratus est in
oppidis, quæ erant circa Iordanem, et habitavit in Sodomis.
{13:13} Homines
autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis.
{13:14}
Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot: Leva oculos tuos, et
vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et
occidentem.
{13:15} Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo
usque in sempiternum.
{13:16} Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ: si
quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare
poterit.
{13:17} Surge, et perambula terram in longitudine, et in latitudine
sua: quia tibi daturus sum eam.
{13:18} Movens igitur tabernaculum suum
Abram, venit et habitavit iuxta convallem Mambre, quæ est in Hebron:
ædificavitque ibi altare Domino.
Genesis 14
{14:1} Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Senaar,
et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex
Gentium
{14:2} inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa
regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim,
contraque regem Balæ, ipsa est Segor.
{14:3} Omnes hi convenerunt in vallem
Silvestrem, quæ nunc est mare salis.
{14:4} Duodecim enim annis servierunt
Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.
{14:5} Igitur
quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo:
percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save
Cariathaim,
{14:6} et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan,
quæ est in solitudine.
{14:7} Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat,
ipsa est Cades: et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui
habitabat in Asasonthamar.
{14:8} Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex
Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor: et
direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri:
{14:9} scilicet adversus
Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem gentium, et Amraphel regem
Sennaar, et Arioch regem Ponti: quatuor reges adversus quinque.
{14:10}
Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum,
et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi: et qui remanserant, fugerunt ad
montem.
{14:11} Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhæ, et
universa quæ ad cibum pertinent, et abierunt:
{14:12} necnon et Lot et
substantiam eius, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.
{14:13} Et
ecce unus, qui evaserat, nunciavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle
Mambre Amorrhæi fratris Escol, et fratris Aner: hi enim pepigerant fdus cum
Abram.
{14:14} Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum,
numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem, et octo: et persecutus est
usque Dan.
{14:15} Et divisis sociis, irruit super eos nocte: percussitque
eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci.
{14:16}
Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius,
mulieres quoque et populum.
{14:17} Egressus est autem rex Sodomorum in
occursum eius postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo
erant in valle Save, quæ est vallis regis.
{14:18} At vero Melchisedech rex
Salem, proferens panem et vinum, erat enim Sacerdos Dei altissimi,
{14:19}
benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et
terram:
{14:20} et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in
manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.
{14:21} Dixit autem rex
Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, cetera tolle tibi.
{14:22} Qui respondit
ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et
terræ,
{14:23} quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligæ, non accipiam
ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram:
{14:24} exceptis his,
quæ comederunt iuvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol,
et Mambre: isti accipient partes suas.
Genesis 15
{15:1} His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram
per visionem dicens: Noli timere Abram, ego protector tuus sum, et merces tua
magna nimis.
{15:2} Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? ego vadam
absque liberis: et filius procuratoris domus meæ iste Damascus
Eliezer.
{15:3} Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen: et ecce
vernaculus meus, heres meus erit.
{15:4} Statimque sermo Domini factus est ad
eum, dicens: Non erit hic heres tuus: sed qui egredietur de utero tuo, ipsum
habebis heredem.
{15:5} Eduxitque eum foras, et ait illi: Suscipe cælum, et
numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum.
{15:6} Credidit
Abram Deo, et reputatum est illi ad iustitiam.
{15:7} Dixitque ad eum: Ego
Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres
eam.
{15:8} At ille ait: Domine Deus, unde scire possum, quod possessurus sim
eam?
{15:9} Et respondens Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et
capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque, et
columbam.
{15:10} Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et
utrasque partes contra se altrinsecus posuit: aves autem non divisit.
{15:11}
Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.
{15:12}
Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus
invasit eum.
{15:13} Dictumque est ad eum: Scito prænoscens quod peregrinum
futurum sit semen tuum in terra non sua, et subiicient eos servituti, et
affligent quadringentis annis.
{15:14} Verumtamen gentem, cui servituri sunt,
ego iudicabo: et post hæc egredientur cum magna substantia.
{15:15} Tu autem
ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.
{15:16} Generatione
autem quarta revertentur huc: necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum
usque ad præsens tempus.
{15:17} Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo
tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter
divisiones illas.
{15:18} In illo die pepigit Dominus fdus cum Abram,
dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum
Euphraten,
{15:19} Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,
{15:20} et Hethæos, et
Pherezæos, Raphaim quoque,
{15:21} et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos,
et Iebusæos.
Genesis 16
{16:1} Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos: sed habens
ancillam Ægyptiam nomine Agar,
{16:2} dixit marito suo: Ecce, conclusit me
Dominus, ne parerem: ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa
suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti,
{16:3} tulit Agar
Ægyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare cperant in terra Chanaan:
et dedit eam viro suo uxorem.
{16:4} Qui ingressus est ad eam. At illa
concepisse se videns, despexit dominam suam.
{16:5} Dixitque Sarai ad Abram:
Inique agis contra me: ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quæ videns quod
conceperit, despectui me habet. iudicet Dominus inter me, et te.
{16:6} Cui
respondens Abram: Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet.
Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit.
{16:7} Cumque invenisset eam
angelus Domini iuxta fontem aquæ in solitudine, qui est in via Sur in
deserto,
{16:8} dixit ad illam: Agar ancilla Sarai, unde venis? et quo vadis?
quæ respondit: A facie Sarai dominæ meæ ego fugio.
{16:9} Dixitque ei angelus
Domini: Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius.
{16:10} Et
rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur præ
multitudine.
{16:11} Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium:
vocabisque nomen eius Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem
tuam.
{16:12} Hic erit ferus homo: manus eius contra omnes, et manus omnium
contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet
tabernacula.
{16:13} Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu
Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis
me.
{16:14} Propterea appellavit puteum illum, Puteum viventis et videntis
me. Ipse est inter Cades et Barad.
{16:15} Peperitque Agar Abræ filium: qui
vocavit nomen eius Ismael.
{16:16} Octoginta et sex annorum erat Abram quando
peperit ei Agar Ismaelem.
Genesis 17
{17:1} Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cperat,
apparuit ei Dominus: dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et
esto perfectus.
{17:2} Ponamque fdus meum inter me et te, et multiplicabo te
vehementer nimis.
{17:3} Cecidit Abram pronus in faciem.
{17:4} Dixitque
ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum
gentium.
{17:5} Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram: sed appellaberis
Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te.
{17:6} Faciamque te
crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te
egredientur.
{17:7} Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen
tuum post te in generationibus suis fdere sempiterno: ut sim Deus tuus, et
seminis tui post te.
{17:8} Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis
tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.
{17:9}
Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum
post te in generationibus suis.
{17:10} Hoc est pactum meum quod observabitis
inter me et vos, et semen tuum post te: Circumcidetur ex vobis omne
masculinum:
{17:11} et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum
fderis inter me et vos.
{17:12} Infans octo dierum circumcidetur in vobis,
omne masculinum in generationibus vestris: tam vernaculus, quam emptitius
circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra:
{17:13} eritque
pactum meum in carne vestra in fdus æternum.
{17:14} Masculus, cuius
præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia
pactum meum irritum fecit.
{17:15} Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem
tuam non vocabis Sarai, sed Saram.
{17:16} Et benedicam ei, et ex illa dabo
tibi filium cui benedicturus sum, eritque in nationes, et reges populorum
orientur ex eo.
{17:17} Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in
corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria
pariet?
{17:18} Dixitque ad Deum: Utinam Ismael vivat coram te.
{17:19} Et
ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius
Isaac, et constituam pactum meum illi in fdus sempiternum, et semini eius post
eum.
{17:20} Super Ismael quoque exaudivi te. ecce, benedicam ei, et augebo,
et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem
magnam.
{17:21} Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara
tempore isto in anno altero.
{17:22} Cumque finitus esset sermo loquentis cum
eo, ascendit Deus ab Abraham.
{17:23} Tulit autem Abraham Ismael filium suum,
et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex
omnibus viris domus suæ: et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa
die, sicut præceperat ei Deus.
{17:24} Abraham nonaginta et novem erat
annorum quando circumcidit carnem præputii sui.
{17:25} Et Ismael filius
tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.
{17:26} Eadem die
circumcisus est Abraham et Ismael filius eius.
{17:27} Et omnes viri domus
illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi
sunt.
Genesis 18
{18:1} Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in
ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.
{18:2} Cumque elevasset oculos,
apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in
occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram.
{18:3} Et dixit:
Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum:
{18:4} sed
afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub
arbore.
{18:5} Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum, postea
transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac ut
locutus es.
{18:6} Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei:
Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes.
{18:7} Ipse
vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque
puero: qui festinavit, et coxit illum.
{18:8} Tulit quoque butyrum et lac, et
vitulum quem coxerat, et posuit coram eis: ipse vero stabat iuxta eos sub
arbore.
{18:9} Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua?
ille respondit: Ecce in tabernaculo est.
{18:10} Cui dixit: Revertens veniam
ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito,
Sara risit post ostium tabernaculi.
{18:11} Erant autem ambo senes,
provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria.
{18:12} Quæ risit
occulte dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam
dabo?
{18:13} Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num
vere paritura sum anus?
{18:14} Numquid Deo quidquam est difficile? iuxta
condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara
filium.
{18:15} Negabit Sara, dicens: Non risi, timore perterrita. Dominus
autem: Non est, inquit, ita: sed risisti.
{18:16} Cum ergo surrexissent inde
viri, direxerunt oculos contra Sodomam: et Abraham simul gradiebatur, deducens
eos.
{18:17} Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham quæ gesturus
sum:
{18:18} cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et
BENEDICENDÆ sint in illo omnes nationes terræ?
{18:19} Scio enim quod
præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et
faciant iudicium et iustitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ
locutus est ad eum.
{18:20} Dixit itaque Dominus: Clamor Sodomorum et
Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.
{18:21}
Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint: an non
est ita, ut sciam.
{18:22} Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam:
Abraham vero adhuc stabat coram Domino.
{18:23} Et appropinquans ait: Numquid
perdes iustum cum impio?
{18:24} Si fuerint quinquaginta iusti in civitate,
peribunt simul? et non parces loco illi propter quinquaginta iustos, si fuerint
in eo?
{18:25} Absit a te, ut rem hanc facias, et occidas iustum cum impio,
fiatque iustus sicut impius, non est hoc tuum: qui iudicas omnem terram,
nequaquam facies iudicium hoc.
{18:26} Dixitque Dominus ad eum: Si invenero
Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis, dimittam omni loco propter
eos.
{18:27} Respondensque Abraham, ait: Quia semel cpi, loquar ad Dominum
meum, cum sim pulvis et cinis.
{18:28} Quid si minus quinquaginta iustis
quinque fuerint? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem? Et ait:
Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque.
{18:29} Rursumque locutus
est ad eum: Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies? Ait: Non
percutiam propter quadraginta.
{18:30} Ne quæso, inquit, indigneris Domine,
si loquar: Quid si ibi inventi fuerint triginta? Respondit: Non faciam, si
invenero ibi triginta.
{18:31} Quia semel, ait, cpi loquar ad Dominum meum:
Quid si ibi inventi fuerint viginti? Ait: Non interficiam propter
viginti.
{18:32} Obsecro, inquit, ne irascaris Domine, si loquar adhuc semel:
Quid si inventi fuerint ibi decem? Et dixit: Non delebo propter
decem.
{18:33} Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham: et ille
reversus est in locum suum.
Genesis 19
{19:1} Veneruntque duo Angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in
foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis:
adoravitque pronus in terram,
{19:2} et dixit: Obsecro, domini, declinate in
domum pueri vestri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini
in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus.
{19:3}
Compulit illos oppido ut diverterent ad eum: ingressisque domum illius fecit
convivium, et coxit azyma: et comederunt.
{19:4} Prius autem quam irent
cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus
simul.
{19:5} Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui
introierunt ad te nocte? educ illos huc, ut cognoscamus eos.
{19:6} Egressus
ad eos Lot, post tergum occludens ostium, ait:
{19:7} Nolite, quæso, fratres
mei, nolite malum hoc facere.
{19:8} Habeo duas filias, quæ necdum
cognoverunt virum: educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit,
dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis
mei.
{19:9} At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus: Ingressus es,
inquiunt, ut advena; numquid ut iudices? te ergo ipsum magis quam hos
affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime: iamque prope erat ut
effringerent fores.
{19:10} Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad
se Lot, clauseruntque ostium:
{19:11} et eos, qui foris erant, percusserunt
cæcitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non
possent.
{19:12} Dixerunt autem ad Lot: Habes hic quempiam tuorum? generum,
aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac:
{19:13}
delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui
misit nos ut perdamus illos.
{19:14} Egressus itaque Lot, locutus est ad
generos suos qui accepturi erant filias eius, et dixit: Surgite, egredimini de
loco isto: quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens
loqui.
{19:15} Cumque esset mane, cogebant eum Angeli, dicentes: Surge, tolle
uxorem tuam, et duas filias quas habes: ne et tu pariter pereas in scelere
civitatis.
{19:16} Dissimulante illo, apprehenderunt manum eius, et manum
uxoris, ac duarum filiarum eius, eo quod parceret Dominus illi.
{19:17}
Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem: ibique locuti sunt ad eum,
dicentes: Salva animam tuam: noli respicere post tergum, nec stes in omni circa
regione: sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas.
{19:18} Dixitque
Lot ad eos: Quæso Domine mi,
{19:19} quia invenit servus tuus gratiam coram
te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam
meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et
moriar:
{19:20} Est civitas hæc iuxta, ad quam possum fugere, parva, et
salvabor in ea: numquid non modica est, et vivet anima mea?
{19:21} Dixitque
ad eum: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua
locutus es.
{19:22} Festina, et salvare ibi: quia non potero facere quidquam
donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius
Segor.
{19:23} Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est
Segor.
{19:24} Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et
ignem a Domino de cælo:
{19:25} et subvertit civitates has, et omnem circa
regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terræ virentia.
{19:26}
Respiciensque uxor eius post se, versa est in statuam salis.
{19:27} Abraham
autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino,
{19:28} intuitus est
Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius: viditque ascendentem
favillam de terra quasi fornacis fumum.
{19:29} Cum enim subverteret Deus
civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione
urbium in quibus habitaverat.
{19:30} Ascenditque Lot de Segor, et mansit in
monte, duæ quoque filiæ eius cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in
spelunca ipse, et duæ filiæ eius cum eo.
{19:31} Dixitque maior ad minorem:
Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra qui possit ingredi
ad nos iuxta morem universæ terræ.
{19:32} Veni, inebriemus eum vino,
dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen.
{19:33}
Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa: Et ingressa est maior,
dormivitque cum patre: at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando
surrexit.
{19:34} Altera quoque die dixit maior ad minorem: Ecce dormivi heri
cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut
salvemus semen de patre nostro.
{19:35} Dederunt etiam et illa nocte patri
suo bibere vinum, ingressaque minor filia, dormivit cum eo: et ne tunc quidem
sensit quando concubuerit, vel quando illa surrexerit.
{19:36} Conceperunt
ergo duæ filiæ Lot de patre suo.
{19:37} Peperitque maior filium, et vocavit
nomen eius Moab: ipse est pater Moabitarum usque in præsentem diem.
{19:38}
Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen eius Ammon, idest filius populi
mei: ipse est pater Ammonitarum usque hodie.
Genesis 20
{20:1} Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit
inter Cades, et Sur: et peregrinatus est in Geraris.
{20:2} Dixitque de Sara
uxore suo, Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit
eam.
{20:3} Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En
morieris propter mulierem, quam tulisti: habet enim virum.
{20:4} Abimelech
vero non tetigerat eam, et ait: Domine, num gentem ignorantem et iustam
interficies?
{20:5} Nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater
meus est? in simplictate cordis mei, et munditia manuum mearum feci
hoc.
{20:6} Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris: et
ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam.
{20:7}
Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est: et orabit pro te, et vives:
si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua
sunt.
{20:8} Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos
suos: et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes
viri valde.
{20:9} Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid
fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum
meum peccatum grande? quæ non debuisti facere, fecisti nobis.
{20:10}
Rursumque expostulans, ait: Quid vidisti, ut hoc faceres?
{20:11} Respondit
Abraham: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: et
interficient me propter uxorem meam:
{20:12} alias autem et vere soror mea
est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in
uxorem.
{20:13} Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad
eam: Hanc misericordiam facies mecum: In omni loco, ad quem ingrediemur, dices
quod frater tuus sim.
{20:14} Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos
et ancillas, et dedit Abraham: reddiditque illi Saram uxorem suam,
{20:15} et
ait: Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.
{20:16} Saræ
autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen
oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris: mementoque te
deprehensam.
{20:17} Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem,
ancillasque eius, et pepererunt:
{20:18} concluserat enim Dominus omnem
vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ.
Genesis 21
{21:1} Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et
implevit quæ locutus est.
{21:2} Concepitque et peperit filium in senectute
sua, tempore quo prædixerat ei Deus.
{21:3} Vocavitque Abraham nomen filii
sui, quem genuit ei Sara, Isaac:
{21:4} et circumcidit eum octavo die, sicut
præceperat ei Deus,
{21:5} cum centum esset annorum: hac quippe ætate patris,
natus est Isaac.
{21:6} Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque
audierit, corridebit mihi.
{21:7} Rursumque ait: Quis auditurus crederet
Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit et iam seni?
{21:8} Crevit
igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die
ablactationis eius.
{21:9} Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem
cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham:
{21:10} Eiice ancillam hanc, et filium
eius: non enim erit heres filius ancillæ cum filio meo Isaac.
{21:11} Dure
accepit hoc Abraham pro filio suo.
{21:12} Cui dixit Deus: Non tibi videatur
asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quæ dixerit tibi Sara, audi
vocem eius: quia in Isaac vocabitur tibi semen.
{21:13} Sed et filium ancillæ
faciam in gentem magnam, quia semen tuum est.
{21:14} Surrexit itaque Abraham
mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ eius, tradiditque puerum,
et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.
{21:15}
Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unam arborum, quæ ibi
erant.
{21:16} Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus
iacere. dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem
suam et flevit.
{21:17} Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque Angelus
Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem
pueri de loco in quo est.
{21:18} Surge, tolle puerum, et tene manum illius:
quia in gentem magnam faciam eum.
{21:19} Aperuitque oculos eius Deus: quæ
videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.
{21:20}
Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est iuvenis
sagittarius.
{21:21} Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater
sua uxorem de terra Ægypti.
{21:22} Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol
princeps exercitus eius ad Abraham: Deus tecum est in universis quæ
agis.
{21:23} Iura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique
meæ: sed iuxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua
versatus es advena.
{21:24} Dixitque Abraham: Ego iurabo.
{21:25} Et
increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem vi abstulerunt servi
eius.
{21:26} Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et
tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie.
{21:27} Tulit itaque
Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo
fdus.
{21:28} Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.
{21:29} Cui
dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti
seorsum?
{21:30} At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint
mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum.
{21:31} Idcirco vocatus
est locus ille Bersabee: quia ibi uterque iuravit.
{21:32} Et inierunt fdus
pro puteo iuramenti.
{21:33} Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps
exercitus eius, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit
nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni.
{21:34} Et fuit
colonus terræ Palæstinorum diebus multis.
Genesis 22
{22:1} Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit
ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum.
{22:2} Ait illi: Tolle
filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis: atque
ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero
tibi.
{22:3} Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum: ducens
secum duos iuvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in
holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus.
{22:4} Die autem tertio,
elevatis oculis, vidit locum procul:
{22:5} dixitque ad pueros suos:
Expectate hic cum asino: ego et puer illuc usque properantes, postquam
adoraverimus, revertemur ad vos.
{22:6} Tulit quoque ligna holocausti, et
imposuit super Isaac filium suum: ipse vero portabat in manibus ignem et
gladium. Cumque duo pergerent simul,
{22:7} dixit Isaac patri suo: Pater mi.
At ille respondit: Quid vis fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est victima
holocausti?
{22:8} Dixit autem Abraham: Deus providebit sibi victimam
holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter:
{22:9} et venerunt ad locum quem
ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit: cumque
alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem
lignorum.
{22:10} Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium
suum.
{22:11} Et ecce Angelus Domini de cælo clamavit, dicens: Abraham,
Abraham. Qui respondit: Adsum.
{22:12} Dixitque ei: Non extendas manum tuam
super puerum, neque facias illi quidquam: nunc cognovi quod times Deum, et non
pepercisti unigenito filio tuo propter me.
{22:13} Levavit Abraham oculos
suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens
obtulit holocaustum pro filio.
{22:14} Appellavitque nomen loci illius,
Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit.
{22:15}
Vocavit autem Angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens:
{22:16} Per
memetipsum iuravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio
tuo unigenito propter me:
{22:17} benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum
sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris: possidebit semen
tuum portas inimicorum suorum,
{22:18} et BENEDICENTUR in semine tuo omnes
gentes terræ, quia obedisti voci meæ.
{22:19} Reversus est Abraham ad pueros
suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.
{22:20} His ita gestis,
nunciatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri
suo,
{22:21} Hus primogenitum, et Buz fratrem eius, et Camuel patrem
Syrorum,
{22:22} et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Iedlaph,
{22:23} ac
Bathuel, de quo nata est Rebecca: octo istos genuit Melcha, Nachor fratri
Abrahæ.
{22:24} Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham,
et Tahas, et Maacha.
Genesis 23
{23:1} Vixit autem Sara centum vigintiseptem annis.
{23:2} Et
mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan: venitque Abraham
ut plangeret, et fleret eam.
{23:3} Cumque surrexisset ab officio funeris,
locutus est ad filios Heth, dicens:
{23:4} Advena sum et peregrinus apud vos:
date mihi ius sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum.
{23:5}
Responderunt filii Heth, dicentes:
{23:6} Audi nos domine, princeps Dei es
apud nos: in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum: nullusque te
prohibere poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum.
{23:7}
Surrexit Abraham, et adoravit populum terræ, filios videlicet Heth:
{23:8}
dixitque ad eos: Si placet animæ vestræ ut sepeliam mortuum meum, audite me, et
intercedite pro me apud Ephron filium Seor:
{23:9} ut det mihi speluncam
duplicem, quam habet in extrema parte agri sui: pecunia digna tradat eam mihi
coram vobis in possessionem sepulchri.
{23:10} Habitabat autem Ephron in
medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham cunctis audientibus qui
ingrediebantur portam civitatis illius, dicens:
{23:11} Nequaquam ita fiat,
domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor: Agrum trado tibi, et speluncam,
quæ in eo est, præsentibus filiis populi mei, sepeli mortuum tuum.
{23:12}
Adoravit Abraham coram populo terræ.
{23:13} Et locutus est ad Ephron
circumstante plebe: Quæso, ut audias me: Dabo pecuniam pro agro: suscipe eam, et
sic sepeliam mortuum meum in eo.
{23:14} Responditque Ephron:
{23:15}
Domine mi, audi me: Terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet:
istud est pretium inter me et te: sed quantum est hoc? sepeli mortuum
tuum.
{23:16} Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron
postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ
monetæ publicæ.
{23:17} Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat
spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores
eius in cunctis terminis eius per circuitum,
{23:18} Abrahæ in possessionem,
videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis
illius.
{23:19} Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca
agri duplici, quæ respiciebat Mambre. Hæc est Hebron in terra
Chanaan.
{23:20} Et confirmatus est ager, et antrum, quod erat in eo, Abrahæ
in possessionem monumenti a filiis Heth.
Genesis 24
{24:1} Erat autem Abraham senex, dierumque multorum: et Dominus
in cunctis benedixerat ei.
{24:2} Dixitque ad servum seniorem domus suæ, qui
præerat omnibus quæ habebat: Pone manum tuam subter femur meum,
{24:3} ut
adiurem te per Dominum, Deum cæli et terræ, ut non accipias uxorem filio meo de
filiabus Chananæorum, inter quos habito:
{24:4} sed ad terram et cognationem
meam proficiscaris, et inde accipias uxorem filio meo Isaac.
{24:5} Respondit
servus: Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, numquid reducere debeo
filium tuum ad locum, de quo egressus es?
{24:6} Dixitque Abraham: Cave
nequando reducas filium meum illuc.
{24:7} Dominus Deus cæli, qui tulit me de
domo patris mei, et de terra nativitatis meæ, qui locutus est mihi, et iuravit
mihi, dicens: Semini tuo dabo terram hanc: ipse mittet Angelum suum coram te, et
accipies inde uxorem filio meo:
{24:8} sin autem mulier noluerit sequi te,
non teneberis iuramento: filium meum tantum ne reducas illuc.
{24:9} Posuit
ergo servus manum sub femore Abraham domini sui, et iuravit illi super sermone
hoc.
{24:10} Tulitque decem camelos de grege domini sui, et abiit, ex omnibus
bonis eius portans secum, profectusque perrexit in Mesopotamiam ad urbem
Nachor.
{24:11} Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum
aquæ vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam,
dixit:
{24:12} Domine Deus domini mei Abraham, occurre, obsecro, mihi hodie,
et fac misericordiam cum domino meo Abraham.
{24:13} Ecce ego sto prope
fontem aquæ, et filiæ habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam
aquam.
{24:14} Igitur puella, cui ego dixero: Inclina hydriam tuam ut bibam:
et illa responderit, Bibe, quin et camelis tuis dabo potum: ipsa est, quam
præparasti servo tuo Isaac: et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum
domino meo.
{24:15} Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca
egrediebatur, filia Bathuel, filii Melchæ uxoris Nachor fratris Abraham, habens
hydriam in scapula sua:
{24:16} puella decora nimis, virgoque pulcherrima, et
incognita viro: descenderat autem ad fontem, et impleverat hydriam, ac
revertebatur.
{24:17} Occurritque ei servus, et ait: Pauxillum aquæ mihi ad
bibendum præbe de hydria tua.
{24:18} Quæ respondit: Bibe domine mi.
celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam, et dedit ei potum.
{24:19}
Cumque ille bibisset, adiecit: Quin et camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti
bibant.
{24:20} Effundensque hydriam in canalibus, recurrit ad puteum ut
hauriret aquam: et haustam omnibus camelis dedit.
{24:21} Ipse autem
contemplabatur eam tacitus, scire volens utrum prosperum iter suum fecisset
Dominus, an non.
{24:22} Postquam autem biberunt cameli, protulit vir inaures
aureas, appendentes siclos duos, et armillas totidem pondo siclorum
decem.
{24:23} Dixitque ad eam: Cuius es filia? indica mihi: est in domo
patris tui locus ad manendum?
{24:24} Quæ respondit: Filia sum Bathuelis,
filii Melchæ, quem peperit ipsi Nachor.
{24:25} Et addidit, dicens: Palearum
quoque et fni plurimum est apud nos, et locus spatiosus ad manendum.
{24:26}
Inclinavit se homo, et adoravit Dominum,
{24:27} dicens: Benedictus Dominus
Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a
domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei.
{24:28}
Cucurrit itaque puella, et nunciavit in domum matris suæ omnia quæ
audierat.
{24:29} Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban, qui festinus
egressus est ad hominem, ubi erat fons.
{24:30} Cumque vidisset inaures et
armillas in manibus sororis suæ, et audisset cuncta verba referentis: Hæc
locutus est mihi homo: venit ad virum, qui stabat iuxta camelos, et prope fontem
aquæ:
{24:31} dixitque ad eum: Ingredere, benedicte Domini: cur foris stas?
præparavi domum, et locum camelis.
{24:32} Et introduxit eum in hospitium: ac
destravit camelos, deditque paleas et fnum, et aquam ad lavandos pedes eius, et
virorum qui venerant cum eo.
{24:33} Et appositus est in conspectu eius
panis. Qui ait: Non comedam, donec loquar sermones meos. Respondit ei:
Loquere.
{24:34} At ille: Servus, inquit, Abraham sum:
{24:35} et Dominus
benedixit domino meo valde, magnificatusque est: et dedit ei oves et boves,
argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos.
{24:36} Et peperit
Sara uxor domini mei filium domino meo in senectute sua, deditque illi omnia quæ
habuerat.
{24:37} Et adiuravit me dominus meus, dicens: Non accipies uxorem
filio meo de filiabus Chananæorum, in quorum terra habito:
{24:38} sed ad
domum patris mei perges, et de cognatione mea accipies uxorem filio
meo:
{24:39} ego vero respondi domino meo: Quid si noluerit venire mecum
mulier?
{24:40} Dominus, ait, in cuius conspectu ambulo, mittet angelum suum
tecum, et diriget viam tuam: accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea, et
de domo patris mei.
{24:41} Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad
propinquos meos, et non dederint tibi.
{24:42} Veni ergo hodie ad fontem
aquæ, et dixi: Domine Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam, in qua
nunc ambulo,
{24:43} ecce sto iuxta fontem aquæ, et virgo, quæ egredietur ad
hauriendam aquam, audierit a me: Da mihi pauxillum aquæ ad bibendum ex hydria
tua:
{24:44} et dixerit mihi: Et tu bibe, et camelis tuis hauriam: ipsa est
mulier quam præparavit Dominus filio domini mei.
{24:45} Dumque hæc tacitus
mecum volverem, apparuit Rebecca veniens cum hydria, quam portabat in scapula:
descenditque ad fontem, et hausit aquam. Et aio ad eam: Da mihi paululum
bibere.
{24:46} Quæ festinans deposuit hydriam de humero, et dixit mihi: Et
tu bibe, et camelis tuis tribuam potum. Bibi, et adaquavit camelos.
{24:47}
Interrogavique eam, et dixi: Cuius es filia? Quæ respondit: Filia Bathuelis sum,
filii Nachor, quem peperit ei Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem
eius, et armillas posui in manibus eius.
{24:48} Pronusque adoravi Dominum,
benedicens Domino Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut
sumerem filiam fratris domini mei filio eius.
{24:49} Quamobrem si facitis
misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi: sin autem aliud
placet, et hoc dicite mihi, ut vadam ad dextram, sive ad sinistram.
{24:50}
Responderuntque Laban et Bathuel: A Domino egressus est sermo: non possumus
extra placitum eius quidquam aliud loqui tecum.
{24:51} En Rebecca coram te
est, tolle eam, et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est
Dominus.
{24:52} Quod cum audisset puer Abraham, procidens adoravit in terram
Dominum.
{24:53} Prolatisque vasis argenteis, et aureis, ac vestibus, dedit
ea Rebecca pro munere: fratribus quoque eius, et matri dona obtulit.
{24:54}
Inito convivio, vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane,
locutus est puer: Dimitte me, ut vadam ad dominum meum.
{24:55}
Responderuntque fratres eius, et mater: Maneat puella saltem decem dies apud
nos, et postea proficiscetur.
{24:56} Nolite, ait, me retinere, quia Dominus
direxit viam meam: dimittite me ut pergam ad dominum meum.
{24:57} Et
dixerunt: Vocemus puellam, et quæramus ipsius voluntatem.
{24:58} Cumque
vocata venisset, sciscitati sunt: Vis ire cum homine isto? Quæ ait:
Vadam.
{24:59} Dimiserunt ergo eam, et nutricem illius, servumque Abraham, et
comites eius,
{24:60} imprecantes prospera sorori suæ, atque dicentes: Soror
nostra es, crescas in mille millia, et possideat semen tuum portas inimicorum
suorum.
{24:61} Igitur Rebecca, et puellæ illius, ascensis camelis, secutæ
sunt virum: qui festinus revertebatur ad dominum suum:
{24:62} eo autem
tempore deambulabat Isaac per viam quæ ducit ad Puteum, cuius nomen est
Viventis, et videntis: habitabat enim in terra australi:
{24:63} et egressus
fuerat ad meditandum in agro, inclinata iam die: cumque elevasset oculos, vidit
camelos venientes procul.
{24:64} Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit
de camelo,
{24:65} et ait ad puerum: Quis est ille homo qui venit per agrum
in occursum nobis? Dixitque ei: Ipse est dominus meus. At illa tollens cito
pallium, operuit se.
{24:66} Servus autem cuncta, quæ gesserat, narravit
Isaac.
{24:67} Qui introduxit eam in tabernaculum Saræ matris suæ, et accepit
eam uxorem: et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris eius
acciderat, temperaret.
Genesis 25
{25:1} Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam:
{25:2}
quæ peperit ei Zamran et Iecsan, et Madam, et Madian, et Iesboc, et
Sue.
{25:3} Iecsan quoque genuit Saba, et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim,
et Latusim, et Loomin.
{25:4} At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et
Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturæ.
{25:5} Deditque Abraham
cuncta quæ possederat, Isaac:
{25:6} filiis autem concubinarum largitus est
munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam
orientalem.
{25:7} Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque
anni.
{25:8} Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis,
et plenus dierum: congregatusque est ad populum suum.
{25:9} Et sepelierunt
eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron
filii Seor Hethæi, e regione Mambre,
{25:10} quem emerat a filiis Heth: ibi
sepultus est ipse, et Sara uxor eius.
{25:11} Et post obitum illius benedixit
Deus Isaac filio eius, qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et
videntis.
{25:12} Hæ sunt generationes Ismael filii Abrahæ, quem peperit ei
Agar Ægyptia, famula Saræ: et
{25:13} hæc nomina filiorum eius in vocabulis
et generationibus suis. Primogenitus Ismaelis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel,
et Mabsam,
{25:14} Masma quoque, et Duma, et Massa,
{25:15} Hadar, et
Thema, et Iethur, et Naphis, et Cedma.
{25:16} Isti sunt filii Ismaelis: et
hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum
suarum.
{25:17} Et facti sunt anni vitæ Ismaelis centum triginta septem,
deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.
{25:18} Habitavit
autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introeuntibus Assyrios. coram
cunctis fratribus suis obiit.
{25:19} Hæ quoque sunt generationes Isaac filii
Abraham: Abraham genuit Isaac:
{25:20} qui cum quadraginta esset annorum,
duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem
Laban.
{25:21} Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset
sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.
{25:22} Sed
collidebantur in utero eius parvuli; quæ ait: Si sic mihi futurum erat, quid
necesse fuit concipere? Perrexitque ut consuleret Dominum.
{25:23} Qui
respondens, ait: Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo
dividentur, populusque populum superabit, et maior serviet minori.
{25:24}
Iam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero eius reperti
sunt.
{25:25} Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis
hispidus: vocatumque est nomen eius Esau. Protinus alter egrediens, plantam
fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Iacob.
{25:26} Sexagenarius
erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.
{25:27} Quibus adultis, factus est
Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Iacob autem vir simplex habitabat in
tabernaculis.
{25:28} Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius
vesceretur: et Rebecca diligebat Iacob.
{25:29} Coxit autem Iacob pulmentum:
ad quem cum venisset Esau de agro lassus,
{25:30} ait: Da mihi de coctione
hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen eius
Edom.
{25:31} Cui dixit Iacob: Vende mihi primogenita tua.
{25:32} Ille
respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita?
{25:33} Ait Iacob:
Iura ergo mihi. Iuravit ei Esau, et vendidit primogenita.
{25:34} Et sic
accepto pane et lentis edulio, comedit, et bibit, et abiit; parvipendens quod
primogenita vendidisset.
Genesis 26
{26:1} Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ
acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in
Gerara.
{26:2} Apparuitque ei Dominus, et ait: Ne descendas in Ægyptum, sed
quiesce in terra, quam dixero tibi.
{26:3} Et peregrinare in ea, eroque
tecum, et benedicam tibi: tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has,
complens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo.
{26:4} Et multiplicabo
semen tuum sicut stellas cæli: daboque posteris tuis universas regiones has: et
BENEDICENTUR in semine tuo omnes gentes terræ,
{26:5} eo quod obedierit
Abraham voci meæ, et custodierit præcepta et mandata mea, et ceremonias legesque
servaverit.
{26:6} Mansit itaque Isaac in Geraris.
{26:7} Qui cum
interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est.
timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio, reputans ne forte
interficerent eum propter illius pulchritudinem.
{26:8} Cumque pertransissent
dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palæstinorum per
fenestram, vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua.
{26:9} Et accersito eo,
ait: Perspicuum est quod uxor tua sit: cur mentitus es eam sororem tuam esse?
Respondit: Timui ne morerer propter eam.
{26:10} Dixitque Abimelech: Quare
imposuisti nobis? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras
super nos grande peccatum. Præcepitque omni populo, dicens:
{26:11} Qui
tetigerit hominis huius uxorem, morte morietur.
{26:12} Sevit autem Isaac in
terra illa, et invenit in ipso anno centuplum: benedixitque ei
Dominus.
{26:13} Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque
succrescens, donec magnus vehementer effectus est:
{26:14} habuit quoque
possessiones ovium et armentorum, et familiæ plurimum. Ob hoc invidentes ei
Palæstini,
{26:15} omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham,
illo tempore obstruxerunt, implentes humo:
{26:16} in tantum, ut ipse
Abimelech diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es
valde.
{26:17} Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Geraræ,
habitaretque ibi:
{26:18} rursum fodit alios puteos, quos foderant servi
patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim:
appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat.
{26:19}
Foderuntque in Torrente, et repererunt aquam vivam.
{26:20} Sed et ibi
iurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium: Nostra est
aqua. quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit
Calumniam.
{26:21} Foderunt autem et alium: et pro illo quoque rixati sunt,
appellavitque eum, Inimicitias.
{26:22} Profectus inde fodit alium puteum,
pro quo non contenderunt: itaque vocavit nomen eius, Latitudo, dicens: Nunc
dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram.
{26:23} Ascendit autem
ex illo loco in Bersabee,
{26:24} ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte,
dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui, noli timere, quia ego tecum sum:
benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum
Abraham.
{26:25} Itaque ædificavit ibi altare: et invocato nomine Domini,
extendit tabernaculum: præcepitque servis suis ut foderunt puteum.
{26:26} Ad
quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et
Phicol dux militum,
{26:27} locutus est eis Isaac: Quid venistis ad me
hominem quem odistis, et expulistis a vobis?
{26:28} Qui responderunt:
Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus: Sit iuramentum inter nos, et
ineamus fdus,
{26:29} ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil
tuorum attigimus, nec fecimus quod te læderet: sed cum pace dimisimus auctum
benedictione Domini.
{26:30} Fecit ergo eis convivium, et post cibum et
potum
{26:31} surgentes mane, iuraverunt sibi mutuo: dimisitque eos Isaac
pacifice in locum suum.
{26:32} Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac
annunciantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: Invenimus
aquam.
{26:33} Unde appellavit eum, Abundantiam: et nomen urbi impositum est
Bersabee, usque in præsentem diem.
{26:34} Esau vero quadragenarius duxit
uxores, Iudith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon eiusdem
loci:
{26:35} quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ.
Genesis 27
{27:1} Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi eius, et videre
non poterat: vocavitque Esau filium suum maiorem, et dixit ei: Fili mi? Qui
respondit: Adsum.
{27:2} Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem
diem mortis meæ.
{27:3} Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere
foras: cumque venatu aliquid apprehenderis,
{27:4} fac mihi inde pulmentum
sicut velle me nosti, et affer ut comedam: et benedicat tibi anima mea antequam
moriar.
{27:5} Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut
iussionem patris impleret,
{27:6} dixit filio suo Iacob: Audivi patrem tuum
loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei:
{27:7} Affer mihi de venatione
tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam
moriar.
{27:8} Nunc ergo fili mi, acquiesce consiliis meis:
{27:9} et
pergens ad gregem, affer mihi duos hdos optimos, ut faciam ex eis escas patri
tuo, quibus libenter vescitur:
{27:10} quas cum intuleris, et comederit,
benedicat tibi priusquam moriatur.
{27:11} Cui ille respondit: Nosti quod
Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis:
{27:12} si attrectaverit me
pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam
super me maledictionem pro benedictione.
{27:13} Ad quem mater: In me sit,
ait, ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens affer quæ
dixi.
{27:14} Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut
velle noverat patrem illius.
{27:15} Et vestibus Esau valde bonis, quas apud
se habebat domi, induit eum:
{27:16} pelliculasque hdorum circumdedit
manibus, et colli nuda protexit.
{27:17} Deditque pulmentum, et panes, quos
coxerat, tradidit.
{27:18} Quibus illatis, dixit: Pater mi? At ille
respondit: Audio. Quis es tu fili mi?
{27:19} Dixitque Iacob: Ego sum
primogenitus tuus Esau: feci sicut præcepisti mihi: surge, sede, et comede de
venatione mea, ut benedicat mihi anima tua.
{27:20} Rursumque Isaac ad filium
suum: Quo modo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit:
Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam:
{27:21} Dixitque
Isaac: Accede huc, ut tangam te fili mi, et probem utrum tu sis filius meus
Esau, an non.
{27:22} Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac:
Vox quidem, vox Iacob est: sed manus, manus sunt Esau.
{27:23} Et non
cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem maioris expresserant. Benedicens
ergo illi,
{27:24} ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego
sum.
{27:25} At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut
benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum.
quo hausto,
{27:26} dixit ad eum: Accede ad me, et da mihi osculum, fili
mi.
{27:27} Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum
illius fragrantiam, benedicens illi, ait: Ecce odor filii mei sicut odor agri
pleni, cui benedixit Dominus.
{27:28} Det tibi Deus de rore cæli, et de
pinguedine terræ abundantiam frumenti et vini.
{27:29} Et serviant tibi
populi, et adorent te tribus: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante
te filii matris tuæ. qui maledixerit tibi, sit ille maledictus: et qui
benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.
{27:30} Vix Isaac sermonem
impleverat: et egresso Iacob foras, venit Esau,
{27:31} coctosque de
venatione cibos intulit patri, dicens: Surge pater mi, et comede de venatione
filii tui: ut benedicat mihi anima tua.
{27:32} Dixitque illi Isaac: Quis
enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau.
{27:33}
Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest, admirans, ait: Quis
igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus
priusquam tu venires? benedixique ei, et erit benedictus.
{27:34} Auditis
Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno: et consternatus, ait: Benedic
etiam et mihi, pater mi.
{27:35} Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter,
et accepit benedictionem tuam.
{27:36} At ille subiunxit: Iuste vocatum est
nomen eius Iacob: supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante
tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem:
Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem?
{27:37} Respondit Isaac:
Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres eius servituti illius subiugavi:
frumento et vino stabilivi eum, et tibi post hæc, fili mi, ultra quid
faciam?
{27:38} Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes,
pater? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque eiulatu magno fleret,
{27:39}
motus Isaac, dixit ad eum: In pinguedine terræ, et in rore cæli
desuper
{27:40} erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies:
tempusque veniet, cum excutias, et solvas iugum eius de cervicibus
tuis.
{27:41} Oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat
ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam
Iacob fratrem meum.
{27:42} Nunciata sunt hæc Rebeccæ: quæ mittens et vocans
Iacob filium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat
te.
{27:43} Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban
fratrem meum in Haran:
{27:44} habitabisque cum eo dies paucos, donec
requiescat furor fratris tui,
{27:45} et cesset indignatio eius,
obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum: postea mittam, et adducam te inde huc.
cur utroque orbabor filio in uno die?
{27:46} Dixitque Rebecca ad Isaac:
Tædet me vitæ meæ propter filias Heth: si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius
terræ, nolo vivere.
Genesis 28
{28:1} Vocavit itaque Isaac Iacob, et benedixit eum, præcepitque
ei dicens: Noli accipere coniugem de genere Chanaan:
{28:2} sed vade, et
proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et
accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.
{28:3} Deus autem
omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet: ut sis in
turbas populorum.
{28:4} Et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post
te: ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo
tuo.
{28:5} Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam
Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ.
{28:6} Videns
autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob, et misisset eum in Mesopotamiam
Syriæ, ut inde uxorem duceret; et quod post benedictionem præcepisset ei,
dicens: Non accipies uxorem de filiabus Chanaan:
{28:7} quodque obediens
Iacob parentibus suis isset in Syriam:
{28:8} probans quoque quod non
libenter aspiceret filias Chanaan pater suus:
{28:9} ivit ad Ismaelem, et
duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismael filii
Abraham, sororem Nabaioth.
{28:10} Igitur egressus Iacob de Bersabee,
pergebat Haran.
{28:11} Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo
requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui iacebant, et supponens
capiti suo, dormivit in eodem loco.
{28:12} Viditque in somnis scalam stantem
super terram, et cacumen illius tangens cælum: Angelos quoque Dei ascendentes et
descendentes per eam,
{28:13} et Dominum innixum scalæ dicentem sibi: Ego sum
Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: Terram, in qua dormis, tibi dabo
et semini tuo.
{28:14} Eritque semen tuum quasi pulvis terræ: dilataberis ad
Occidentem, et Orientem, et Septentrionem, et Meridiem: et BENEDICENTUR IN TE et
in semine tuo cunctæ tribus terræ.
{28:15} Et ero custos tuus quocumque
perrexeris, et reducam te in terram hanc: nec dimittam nisi complevero universa
quæ dixi.
{28:16} Cumque evigilasset Iacob de somno, ait: Vere Dominus est in
loco isto, et ego nesciebam.
{28:17} Pavensque: Quam terribilis est, inquit,
locus iste! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.
{28:18} Surgens
ergo Iacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in
titulum, fundens oleum desuper.
{28:19} Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ
prius Luza vocabatur.
{28:20} Vovit etiam votum, dicens: Si fuerit Deus
mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad
vescendum, et vestimentum ad induendum,
{28:21} reversusque fuero prospere ad
domum patris mei: erit mihi Dominus in Deum,
{28:22} et lapis iste, quem
erexi in titulum, vocabitur Domus Dei: cunctorumque quæ dederis mihi, decimas
offeram tibi.
Genesis 29
{29:1} Profectus ergo Iacob venit in terram Orientalem.
{29:2}
Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes iuxta eum: nam ex
illo adaquabantur pecora, et os eius grandi lapide claudebatur.
{29:3}
Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis
gregibus rursum super os putei ponerent.
{29:4} Dixitque ad pastores:
Fratres, unde estis? Qui responderunt: De Haran.
{29:5} Quos interrogans,
Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? Dixerunt: Novimus.
{29:6} Sanusne
est? inquit: Valet, inquiunt: et ecce Rachel filia eius venit cum grege
suo.
{29:7} Dixitque Iacob: Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut
reducantur ad caulas greges: date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum
reducite.
{29:8} Qui responderunt: Non possumus, donec omnia pecora
congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges.
{29:9}
Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui: nam gregem
ipsa pascebat.
{29:10} Quam cum vidisset Iacob, et sciret consobrinam suam,
ovesque Laban avunculi sui: amovit lapidem quo puteus claudebatur.
{29:11} Et
adaquato grege, osculatus est eam: et elevata voce flevit,
{29:12} et
indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ: at illa festinans
nunciavit patri suo.
{29:13} Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis
suæ, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum
suam. Auditis autem causis itineris,
{29:14} respondit: Os meum es, et caro
mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,
{29:15} dixit ei: Num quia
frater meus es, gratis servies mihi? dic quid mercedis accipias.
{29:16}
Habebat vero duas filias, nomen maioris Lia: minor vero appellabatur
Rachel.
{29:17} Sed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto
aspectu.
{29:18} Quam diligens Iacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua
minore, septem annis.
{29:19} Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem
quam alteri viro, mane apud me.
{29:20} Servivit ergo Iacob pro Rachel septem
annis: et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.
{29:21} Dixitque
ad Laban: Da mihi uxorem meam: quia iam tempus impletum est, ut ingrediar ad
illam.
{29:22} Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit
nuptias.
{29:23} Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,
{29:24}
dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Iacob fuisset
ingressus, facto mane vidit Liam:
{29:25} et dixit ad socerum suum: Quid est
quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti
mihi?
{29:26} Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut
minores ante tradamus ad nuptias.
{29:27} Imple hebdomadam dierum huius
copulæ: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis
aliis.
{29:28} Acquievit placito: et hebdomada transacta, Rachel duxit
uxorem:
{29:29} cui pater servam Balam tradiderat.
{29:30} Tandemque
potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum
septem annis aliis.
{29:31} Videns autem Dominus quod despiceret Liam,
aperuit vulvam eius, sorore sterili permanente.
{29:32} Quæ conceptum genuit
filium, vocavitque nomen eius Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam,
nunc amabit me vir meus.
{29:33} Rursumque concepit et peperit filium, et
ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi.
vocavitque nomen eius Simeon.
{29:34} Concepitque tertio, et genuit alium
filium: dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim
ei tres filios: et idcirco appellavit nomen eius, Levi.
{29:35} Quarto
concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino. et ob hoc vocavit
eum, Iudam: cessavitque parere.
Genesis 30
{30:1} Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori
suæ, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar.
{30:2} Cui iratus
respondit Iacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris
tui?
{30:3} At illa: Habeo, inquit, famulam Balam: ingredere ad illam, ut
pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.
{30:4} Deditque illi Balam
in coniugium: quæ,
{30:5} ingresso ad se viro, concepit, et peperit
filium.
{30:6} Dixitque Rachel: Iudicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem
meam, dans mihi filium. et idcirco appellavit nomen eius, Dan.
{30:7}
Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,
{30:8} pro quo ait Rachel:
Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui: vocavitque eum,
Nephthali.
{30:9} Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam
marito tradidit.
{30:10} Qua post conceptum edente filium,
{30:11} dixit:
Feliciter. et idcirco vocavit nomen eius, Gad.
{30:12} Peperit quoque Zelpha
alterum.
{30:13} Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea: Beatam quippe me
dicent mulieres. propterea appellavit eum, Aser.
{30:14} Egressus autem Ruben
tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras: quas matri Liæ detulit.
Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui.
{30:15} Illa
respondit: Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam
mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro
mandragoris filii tui.
{30:16} Redeuntique ad vesperam Iacob de agro, egressa
est in occursum eius Lia, et ad me, inquit, intrabis: quia mercede conduxi te
pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.
{30:17} Et
exaudivit Deus preces eius: concepitque et peperit filium quintum,
{30:18} et
ait: Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo. appellavitque
nomen eius, Issachar.
{30:19} Rursum Lia concipiens, peperit sextum
filium,
{30:20} et ait: Dotavit me Deus dote bona: etiam hac vice mecum erit
maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: et idcirco appellavit nomen eius,
Zabulon.
{30:21} Post quem peperit filiam, nomine Dinam.
{30:22}
Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam
eius.
{30:23} Quæ concepit, et peperit filium, dicens: Abstulit Deus
opprobrium meum.
{30:24} Et vocavit nomen eius, Ioseph, dicens: Addat mihi
Dominus filium alterum.
{30:25} Nato autem Ioseph, dixit Iacob socero suo:
Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.
{30:26} Da mihi uxores,
et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam: tu nosti servitutem qua
servivi tibi.
{30:27} Ait illi Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo:
experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te:
{30:28} constitue
mercedem tuam quam dem tibi.
{30:29} At ille respondit: Tu nosti quomodo
servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.
{30:30}
Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque
tibi Dominus ad introitum meum. iustum est igitur ut aliquando provideam etiam
domui meæ.
{30:31} Dixitque Laban: Quid tibi dabo? At ille ait: Nihil volo:
sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.
{30:32}
Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere;
quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris,
erit merces mea.
{30:33} Respondebitque mihi cras iustitia mea, quando
placiti tempus advenerit coram te: et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa,
et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.
{30:34} Dixitque
Laban: Gratum habeo quod petis.
{30:35} Et separavit in die illa capras, et
oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos: cunctum autem gregem
unicolorem, id est albi, et nigri velleris, tradidit in manu filiorum
suorum.
{30:36} Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum,
qui pascebat reliquos greges eius.
{30:37} Tollens ergo Iacob virgas populeas
virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas: detractisque
corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit: illa vero quæ integra
fuerant, viridia permanserunt: atque in hunc modum color effectus est
varius.
{30:38} Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua: ut cum
venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum
conciperent.
{30:39} Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur
virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.
{30:40}
Divisitque gregem Iacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum:
erant autem alba et nigra quæque, Laban: cetera vero, Iacob, separatis inter se
gregibus.
{30:41} Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat
Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum
contemplatione conciperent:
{30:42} quando vero serotina admissura erat, et
conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban:
et quæ primi temporis, Iacob.
{30:43} Ditatusque est homo ultra modum, et
habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.
Genesis 31
{31:1} Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium:
Tulit Iacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus,
factus est inclytus:
{31:2} animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset
erga se sicut heri et nudiustertius,
{31:3} maxime dicente sibi Domino:
Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque
tecum.
{31:4} Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat
greges,
{31:5} dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me
sicut heri, et nudiustertius: Deus autem patris mei fuit mecum.
{31:6} Et
ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.
{31:7} Sed et
pater vester circumvenit me, et mutavit mercedem meam decem vicibus: et tamen
non dimisit eum Deus ut noceret mihi.
{31:8} Si quando dixit: Variæ erunt
mercedes tuæ: pariebant omnes oves varios ftus. quando vero econtrario ait:
Alba quæque accipies pro mercede: omnes greges alba pepererunt.
{31:9}
Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi.
{31:10} Postquam enim
conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis
ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum
colorum.
{31:11} Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Iacob? Et ego
respondi: Adsum.
{31:12} Qui ait: Leva oculos tuos, et vide universos
masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi
enim omnia quæ fecit tibi Laban.
{31:13} Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti
lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac,
revertens in terram nativitatis tuæ.
{31:14} Responderuntque Rachel et Lia:
Numquid habemus residui quidquam in facultatibus, et hereditate domus patris
nostri?
{31:15} Nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque
pretium nostrum?
{31:16} Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit
nobis, ac filiis nostris: unde omnia quæ præcepit tibi Deus, fac.
{31:17}
Surrexit itaque Iacob, et impositis liberis, ac coniugibus suis super camelos,
abiit.
{31:18} Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in
Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram
Chanaan.
{31:19} Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata
est idola patris sui.
{31:20} Noluitque Iacob confiteri socero suo quod
fugeret.
{31:21} Cumque abiisset tam ipse quam omnia quæ iuris sui erant, et
amne transmisso pergeret contra montem Galaad,
{31:22} nunciatum est Laban
die tertio quod fugeret Iacob.
{31:23} Qui, assumptis fratribus suis,
persecutus est eum diebus septem: et comprehendit eum in Monte
Galaad.
{31:24} Viditque in somnis dicentem sibi Deum: Cave ne quidquam
aspere loquaris contra Iacob.
{31:25} Iamque Iacob extenderat in monte
tabernaculum: cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem
Monte Galaad fixit tentorium.
{31:26} Et dixit ad Iacob: Quare ita egisti, ut
clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio?
{31:27} Cur ignorante me
fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis,
et tympanis, et citharis?
{31:28} Non es passus ut oscularer filios meos et
filias: stulte operatus es: et nunc quidem
{31:29} valet manus mea reddere
tibi malum: sed Deus patris vestri heri dixit mihi: Cave ne loquaris contra
Iacob quidquam durius.
{31:30} Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat
tibi domus patris tui: cur furatus es deos meos?
{31:31} Respondit Iacob:
Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias
tuas.
{31:32} Quod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos
tuos, necetur coram fratribus nostris. scrutare, quidquid tuorum apud me
inveneris, et aufer. hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset
idola.
{31:33} Ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liæ, et utriusque
famulæ, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis,
{31:34} illa
festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper:
scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti,
{31:35} ait: Ne irascatur
dominus meus quod coram te assurgere nequeo: quia iuxta consuetudinem feminarum
nunc accidit mihi. sic delusa solicitudo quærentis est.
{31:36} Tumensque
Iacob, cum iurgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic
exarsisti post me,
{31:37} et scrutatus es omnem supellectilem meam? Quid
invenisti de cuncta substantia domus tuæ? pone hic coram fratribus meis, et
fratribus tuis, et iudicent inter me, et te.
{31:38} Idcirco viginti annis
fui tecum? oves tuæ et capræ steriles non fuerunt, arietes gregis tui non
comedi:
{31:39} nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam:
quidquid furto peribat, a me exigebas:
{31:40} die noctuque æstu urebar, et
gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.
{31:41} Sicque per viginti annos in
domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis:
immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.
{31:42} Nisi Deus patris mei
Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me demisisses:
afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te
heri.
{31:43} Respondit ei Laban: Filiæ meæ et filii, et greges tui, et omnia
quæ cernis, mea sunt: quid possum facere filiis et nepotibus meis?
{31:44}
Veni ergo, et ineamus fdus: ut sit in testimonium inter me et te.
{31:45}
Tulit itaque Iacob lapidem, et erexit illum in titulum:
{31:46} dixitque
fratribus suis: Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum,
comederuntque super eum:
{31:47} quem vocavit Laban Tumulum testis: et Iacob,
Acervum testimonii, uterque iuxta proprietatem linguæ suæ.
{31:48} Dixitque
Laban: Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est
nomen eius Galaad, id est, Tumulus testis.
{31:49} Intueatur et iudicet
Dominus inter nos quando recesserimus a nobis,
{31:50} si afflixeris filias
meas, et si introduxeris alias uxores super eas: nullus sermonis nostri testis
est absque Deo, qui præsens respicit.
{31:51} Dixitque rursus ad Iacob: En
tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te,
{31:52} testis erit:
tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum
pergens ad te, aut tu præterieris, malum mihi cogitans.
{31:53} Deus Abraham,
et Deus Nachor iudicet inter nos, Deus patris eorum. Iuravit ergo Iacob per
timorem patris sui Isaac:
{31:54} immolatisque victimis in monte, vocavit
fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi.
{31:55}
Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et
benedixit illis: reversusque est in locum suum.
Genesis 32
{32:1} Iacob quoque abiit itinere quo cperat: fueruntque ei
obviam Angeli Dei.
{32:2} Quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt hæc. et
appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.
{32:3} Misit autem et
nuncios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom:
{32:4}
præcepitque eis, dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Hæc dicit frater tuus
Iacob: Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem.
{32:5}
Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas: mittoque nunc
legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.
{32:6}
Reversique sunt nuncii ad Iacob, dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce
properat tibi in occursum cum quadringentis viris.
{32:7} Timuit Iacob valde:
et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves et boves,
et camelos in duas turmas,
{32:8} dicens: Si venerit Esau ad unam turmam, et
percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur.
{32:9} Dixitque
Iacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Domine qui dixisti
mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam
tibi:
{32:10} minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam
explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Iordanem istum: et nunc cum duabus
turmis regredior.
{32:11} Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum
timeo: ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.
{32:12} Tu locutus es
quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ
multitudine numerari non potest.
{32:13} Cumque dormisset ibi nocte illa,
separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo,
{32:14} capras
ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,
{32:15} camelos
ftas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas
viginti, et pullos earum decem.
{32:16} Et misit per manus servorum suorum
singulos seorsum greges, dixitque pueris suis: Antecedite me, et sit spatium
inter gregem et gregem.
{32:17} Et præcepit priori, dicens: Si obvium
habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te, Cuius es? aut, Quo vadis? aut,
Cuius sunt ista quæ sequeris?
{32:18} respondebis: Servi tui Iacob, munera
misit domino meo Esau: ipse quoque post nos venit.
{32:19} Similiter dedit
mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens: Iisdem
verbis loquimini ad Esau, cum inveneritis eum.
{32:20} Et addetis: Ipse
quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur: dixit enim: Placabo illum
muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum, forsitan propitiabitur
mihi.
{32:21} Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte
illa in castris.
{32:22} Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas,
et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Iaboc.
{32:23}
Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant,
{32:24} mansit solus: et ecce vir
luctabatur cum eo usque mane.
{32:25} Qui cum videret quod eum superare non
posset, tetigit nervum femoris eius, et statim emarcuit.
{32:26} Dixitque ad
eum: Dimitte me, iam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi
benedixeris mihi.
{32:27} Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respondit:
Iacob.
{32:28} At ille, Nequaquam, inquit, Iacob appellabitur nomen tuum, sed
Israel: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines
prævalebis?
{32:29} Interrogavit eum Iacob: Dic mihi, quo appellaris nomine?
Respondit: Cur quæris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco.
{32:30}
Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem,
et salva facta est anima mea.
{32:31} Ortusque est ei statim sol, postquam
transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede.
{32:32} Quam ob causam
non comedunt nervum filii Israel, qui emarcuit in femore Iacob, usque in
præsentem diem: eo quod tetigerit nervum femoris eius, et
obstupuerit.
Genesis 33
{33:1} Elevans autem Iacob oculos suos, vidit venientem Esau, et
cum eo quadringentos viros: divisitque filios Liæ et Rachel, ambarumque
famularum:
{33:2} et posuit utramque ancillam, et liberos earum in principio:
Liam vero, et filios eius in secundo loco: Rachel autem, et Ioseph
novissimos.
{33:3} Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies,
donec appropinquaret frater eius.
{33:4} Currens itaque Esau obviam fratri
suo, amplexatus est eum: stringensque collum eius, et osculans flevit.
{33:5}
Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait: Quid sibi volunt
isti? et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt, quos donavit mihi Deus
servo tuo.
{33:6} Et appropinquantes ancillæ et filii earum, incurvati
sunt.
{33:7} Accessit quoque Lia cum pueris suis: et cum similiter
adorassent, extremi Ioseph et Rachel adoraverunt.
{33:8} Dixitque Esau:
Quænam sunt istæ turmæ quas obviam habui? Respondit: Ut invenirem gratiam coram
domino meo.
{33:9} At ille ait: Habeo plurima, frater mi, sint tua
tibi.
{33:10} Dixitque Iacob: Noli ita, obsecro: sed si inveni gratiam in
oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis: sic enim vidi faciem tuam, quasi
viderim vultum Dei: esto mihi propitius,
{33:11} et suscipe benedictionem
quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre
compellente, suscipiens,
{33:12} ait: Gradiamur simul, eroque socius itineris
tui.
{33:13} Dixitque Iacob: Nosti domine mi quod parvulos habeam teneros, et
oves, et boves ftas mecum: quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur
una die cuncti greges.
{33:14} Præcedat dominus meus ante servum suum: et ego
sequar paulatim vestigia eius, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad
dominum meum in Seir.
{33:15} Respondit Esau: Oro te, ut de populo qui mecum
est, saltem socri remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse: hoc uno tantum
indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo domine mi.
{33:16} Reversus est
itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.
{33:17} Et Iacob venit in
Socoth: ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius
Socoth, id est, tabernacula.
{33:18} Transivitque in Salem urbem Sichimorum,
quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ: et
habitavit iuxta oppidum.
{33:19} Emitque partem agri in qua fixerat
tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis.
{33:20} Et erecto ibi
altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israel.
Genesis 34
{34:1} Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres
regionis illius.
{34:2} Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps
terræ illius, adamavit eam: et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens
virginem.
{34:3} Et conglutinata est anima eius cum ea, tristemque delinivit
blanditiis.
{34:4} Et pergens ad Hemor patrem suum, Accipe, inquit, mihi
puellam hanc coniugem.
{34:5} Quod cum audisset Iacob, absentibus filiis, et
in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.
{34:6} Egresso autem Hemor
patre Sichem ut loqueretur ad Iacob,
{34:7} ecce filii eius veniebant de
agro: auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fdam rem operatus
esset in Israel et, violata filia Iacob, rem illicitam perpetrasset.
{34:8}
Locutus est itaque Hemor ad eos: Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ:
date eam illi uxorem:
{34:9} et iungamus vicissim connubia: filias vestras
tradite nobis, et filias nostras accipite.
{34:10} Et habitate nobiscum:
terra in potestate vestra est, exercete, negotiamini, et possidete
eam.
{34:11} Sed et Sichem ad patrem et ad fratres eius ait: Inveniam gratiam
coram vobis: et quæcumque statueritis, dabo:
{34:12} augete dotem, et munera
postulate, et libenter tribuam quod petieritis: tantum date mihi puellam hanc
uxorem.
{34:13} Responderunt filii Iacob Sichem et patri eius in dolo,
sævientes ob stuprum sororis:
{34:14} Non possumus facere quod petitis, nec
dare sororem nostram homini incircumciso: quod illicitum et nefarium est apud
nos.
{34:15} Sed in hoc valebimus fderari, si volueritis esse similes
nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus;
{34:16} tunc dabimus
et accipiemus mutuo filias vestras, ac nostras: et habitabimus vobiscum,
erimusque unus populus:
{34:17} si autem circumcidi nolueritis, tollemus
filiam nostram, et recedemus.
{34:18} Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem
filio eius:
{34:19} nec distulit adolescens quin statim quod petebatur
expleret: amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris
sui.
{34:20} Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum:
{34:21}
Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum: negotientur in terra, et
exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget: filias eorum accipiemus
uxores, et nostras illis dabimus.
{34:22} Unum est quo differtur tantum
bonum: Si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.
{34:23} Et
substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt: tantum in
hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.
{34:24}
Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.
{34:25} Et ecce, die
tertio quando gravissimus vulnerum dolor est: arreptis, duo filii Iacob, Simeon
et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter: interfectisque
omnibus masculis,
{34:26} Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam
de domo Sichem sororem suam.
{34:27} Quibus egressis, irruerunt super occisos
ceteri filii Iacob: et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.
{34:28} Oves
eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris
erant,
{34:29} parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas.
{34:30}
Quibus patratis audacter, Iacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me, et
odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ huius. nos pauci
sumus: illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.
{34:31}
Responderunt: Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra?
Genesis 35
{35:1} Interea locutus est Deus ad Iacob: Surge, et ascende
Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau
fratrem tuum.
{35:2} Iacob vero convocata omni domo sua, ait: Abiicite deos
alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta
vestra.
{35:3} Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo:
qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris
mei.
{35:4} Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ
erant in auribus eorum: at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post
urbem Sichem.
{35:5} Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per
circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.
{35:6} Venit
igitur Iacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel: ipse et omnis
populus cum eo.
{35:7} Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci
illius, Domus Dei: ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.
{35:8}
Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel
subter quercum: vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.
{35:9}
Apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de Mespotamia Syriæ,
benedixitque ei,
{35:10} dicens: Non vocaberis ultra Iacob, sed Israel erit
nomen tuum. Et appellavit eum Israel,
{35:11} dixitque ei: Ego Deus
omnipotens, cresce, et multiplicare: gentes, et populi nationum ex te erunt,
reges de lumbis tuis egredientur.
{35:12} Terramque quam dedi Abraham et
Isaac, dabo tibi et semini tuo post te.
{35:13} Et recessit ab eo.
{35:14}
Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus: libans
super eum libamina, et effundens oleum:
{35:15} vocansque nomen loci illius,
Bethel.
{35:16} Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit
Ephratam: in qua cum parturiret Rachel,
{35:17} ob difficultatem partus
periclitari cpit. Dixitque ei obstetrix: Noli timere, quia et hunc habebis
filium.
{35:18} Egrediente autem anima præ dolore, et imminente iam morte,
vocavit nomen filii sui Benomi, id est filius doloris mei: pater vero appellavit
eum Beniamin, id est filius dextræ.
{35:19} Mortua est ergo Rachel, et
sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem.
{35:20} Erexitque
Iacob titulum super sepulchrum eius: hic est titulus monumenti Rachel, usque in
præsentem diem.
{35:21} Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem
gregis.
{35:22} Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit
cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Iacob
duodecim.
{35:23} Filii Liæ: primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et
Iudas, et Issachar, et Zabulon.
{35:24} Filii Rachel: Ioseph et
Beniamin.
{35:25} Filii Balæ ancillæ Rachelis: Dan et Nephthali.
{35:26}
Filii Zelphæ ancillæ Liæ: Gad et Aser: hi sunt filii Iacob, qui nati sunt ei in
Mesopotamia Syriæ.
{35:27} Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre,
Civitatem Arbee, hæc est Hebron: in qua peregrinatus est Abraham et
Isaac.
{35:28} Et completi sunt dies Isaac centum octoginta
annorum.
{35:29} Consumptusque ætate mortuus est: et appositus est populo suo
senex et plenus dierum: et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui.
Genesis 36
{36:1} Hæ sunt autem generationes Esau, ipse est Edom.
{36:2}
Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama
filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi:
{36:3} Basemath quoque filiam Ismael sororem
Nabaioth.
{36:4} Peperit autem Ada, Eliphaz: Basemath genuit
Rahuel:
{36:5} Oolibama genuit Iehus et Ihelon et Core. hi filii Esau qui
nati sunt ei in terra Chanaan.
{36:6} Tulit autem Esau uxores suas et filios
et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ
habere poterat in terra Chanaan: et abiit in alteram regionem, recessitque a
fratre suo Iacob.
{36:7} Divites enim erant valde, et simul habitare non
poterant: nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine
gregum.
{36:8} Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom.
{36:9} Hæ
autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,
{36:10} et hæc nomina
filiorum eius: Eliphaz filius Ada uxoris Esau: Rahuel quoque filius Basemath
uxoris eius.
{36:11} Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho, et
Gatham, et Cenez.
{36:12} Erat autem Thamna, concubina Eliphaz filii Esau:
quæ peperit ei Amalech. hi sunt filii Ada uxoris Esau.
{36:13} Filii autem
Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza. hi filii Basemath uxoris Esau.
{36:14}
Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos
genuit ei Iehus et Ihelon et Core.
{36:15} Hi duces filiorum Esau: Filii
Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez,
{36:16}
dux Core, dux Gathan, dux Amalech. hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii
Ada.
{36:17} Hi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux
Samma, dux Meza. hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris
Esau.
{36:18} Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Iehus, dux Ihelon, dux
Core. hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau.
{36:19} Isti sunt filii Esau,
et hi duces eorum: ipse est Edom.
{36:20} Isti sunt filii Seir Horræi,
habitatores terræ: Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana,
{36:21} et Dison, et
Eser, et Disan. hi duces Horræi, filii Seir in Terra Edom.
{36:22} Facti sunt
autem filii Lotan: Hori et Heman. erat autem soror Lotan, Thamna.
{36:23} Et
isti filii Sobal: Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam.
{36:24} Et hi
filii Sebeon: Aia et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine,
cum pasceret asinos Sebeon patris sui:
{36:25} habuitque filium Dison, et
filiam Oolibama.
{36:26} Et isti filii Dison: Hamdan, et Eseban, et Iethram,
et Charan.
{36:27} Hi quoque filii Eser: Balaan, et Zavan, et
Acan.
{36:28} Habuit autem filios Disan: Hus, et Aram.
{36:29} Hi duces
Horræorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,
{36:30} dux Dison, dux
Eser, dux Disan: isti duces Horræorum qui imperaverunt in Terra Seir.
{36:31}
Reges autem qui regnaverunt in Terra Edom antequam haberent regem filii Israel,
fuerunt hi:
{36:32} Bela filius Beor, nomenque urbis eius Denaba.
{36:33}
Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zaræ de
Bosra.
{36:34} Cumque mortuus esset Iobab, regnavit pro eo Husam de terra
Themanorum.
{36:35} Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui
percussit Madian in regione Moab: et nomen urbis eius Avith.
{36:36} Cumque
mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.
{36:37} Hoc quoque
mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth.
{36:38} Cumque et hic
obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor.
{36:39} Isto quoque
mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis eius Phau: et appellabatur uxor eius
Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab.
{36:40} Hæc ergo nomina ducum Esau in
cognationibus, et locis, et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux
Ietheth,
{36:41} dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
{36:42} dux Cenez, dux
Theman, dux Mabsar,
{36:43} dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom habitantes
in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumæorum.
Genesis 37
{37:1} Habitavit autem Iacob in terra Chanaan, in qua pater suus
peregrinatus est.
{37:2} Et hæ sunt generationes eius: Ioseph cum sedecim
esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis
Balæ et Zelphæ uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine
pessimo.
{37:3} Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos, eo
quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam.
{37:4}
Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant
eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
{37:5} Accidit quoque ut visum
somnium referret fratribus suis: quæ causa maioris odii seminarium
fuit.
{37:6} Dixitque ad eos: Audite somnium meum quod vidi:
{37:7}
Putabam nos ligare manipulos in agro: et quasi consurgere manipulum meum, et
stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.
{37:8}
Responderunt fratres eius: Numquid rex noster eris? aut subiiciemur ditioni tuæ?
Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem
ministravit.
{37:9} Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait:
Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare
me.
{37:10} Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater
suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua,
et fratres tui adorabimus te super terram?
{37:11} Invidebant ei igitur
fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat.
{37:12} Cumque fratres
illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,
{37:13} dixit ad
eum Israel: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo
respondente,
{37:14} Præsto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta prospera
sint erga fratres tuos, et pecora: et renuncia mihi quid agatur. Missus de Valle
Hebron, venit in Sichem:
{37:15} invenitque eum vir errantem in agro, et
interrogavit quid quæreret.
{37:16} At ille respondit: Fratres meos quæro,
indica mihi ubi pascant greges.
{37:17} Dixitque ei vir: Recesserunt de loco
isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothain. Perrexit ergo Ioseph post
fratres suos, et invenit eos in Dothain.
{37:18} Qui cum vidissent eum
procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere:
{37:19} et
mutuo loquebantur: Ecce somniator venit:
{37:20} venite, occidamus eum, et
mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc
apparebit quid illi prosint somnia sua.
{37:21} Audiens autem hoc Ruben,
nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat:
{37:22} Non
interficiatis animam eius, nec effundatis sanguinem: sed proiicite eum in
cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc
autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri
suo.
{37:23} Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum
tunica talari, et polymita:
{37:24} miseruntque eum in cisternam veterem, quæ
non habebat aquam.
{37:25} Et sedentes ut comederent panem, viderunt
Ismaelitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et
resinam, et stacten in Ægyptum.
{37:26} Dixit ergo Iudas fratribus suis: Quid
nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem
ipsius?
{37:27} Melius est ut venundetur Ismaelitis, et manus nostræ non
polluantur: frater enim, et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus
illius.
{37:28} Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum
de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in
Ægyptum.
{37:29} Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit
puerum:
{37:30} et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non
comparet, et ego quo ibo?
{37:31} Tulerunt autem tunicam eius, et in sanguine
hdi, quem occiderant, tinxerunt:
{37:32} mittentes qui ferrent ad patrem, et
dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit, an non.
{37:33}
Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est, fera pessima comedit eum,
bestia devoravit Ioseph.
{37:34} Scissisque vestibus, indutus est cilicio,
lugens filium suum multo tempore.
{37:35} Congregatis autem cunctis liberis
eius ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait:
Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in
fletu,
{37:36} Madianitæ vendiderunt Ioseph in Ægypto Putiphari eunucho
Pharaonis magistro militum.
Genesis 38
{38:1} Eodem tempore descendens Iudas a fratribus suis, divertit
ad Virum Odollamitem, nomine Hiram.
{38:2} Viditque ibi filiam hominis
Chananæi, vocabulo Sue: et accepta uxore, ingressus est ad eam.
{38:3} Quæ
concepit, et peperit filium, et vocavit nomen eius Her.
{38:4} Rursumque
concepto ftu, natum filium vocavit Onan.
{38:5} Tertium quoque peperit: quem
appellavit Sela. quo nato, parere ultra cessavit.
{38:6} Dedit autem Iudas
uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.
{38:7} Fuit quoque Her
primogenitus Iudæ, nequam in conspectu Domini: et ab eo occisus est.
{38:8}
Dixit ergo Iudas ad Onan filium suum: Ingredere uxorem fratris tui, et sociare
illi, ut suscites semen fratri tuo.
{38:9} Ille sciens non sibi nasci filios,
introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris
nomine nascerentur.
{38:10} Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem
detestabilem faceret.
{38:11} Quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suæ: Esto
vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus: timebat enim ne et
ipse moreretur, sicut fratres eius. Quæ abiit, et habitavit in domo patris
sui.
{38:12} Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Iudæ:
qui post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse
et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas.
{38:13} Nunciatumque est
Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves.
{38:14}
Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum: et mutato habitu,
sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam: eo quod crevisset Sela, et non eum
accepisset maritum.
{38:15} Quam cum vidisset Iudas, suspicatus est esse
meretricem: operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur.
{38:16}
Ingrediensque ad eam, ait: Dimitte me ut coeam tecum: nesciebat enim quod nurus
sua esset. Qua respondente: Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo?
{38:17}
dixit: Mittam tibi hdam de gregibus. Rursumque illa dicente: Patiar quod vis,
si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris.
{38:18} Ait Iudas:
Quid tibi vis pro arrhabone dari? Respondit: Annulum tuum, et armillam, et
baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit,
{38:19} et
surgens abiit: depositoque habitu, quem sumpserat, induta est viduitatis
vestibus.
{38:20} Misit autem Iudas hdum per pastorem suum Odollamitem, ut
reciperet pignus quod dederat mulieri: qui cum non invenisset eam,
{38:21}
interrogavit homines loci illius: Ubi est mulier quæ sedebat in bivio?
Respondentibus cunctis: Non fuit in loco ista meretrix.
{38:22} Reversus est
ad Iudam, et dixit ei: Non inveni eam: sed et homines loci illius dixerunt mihi,
numquam sedisse ibi scortum.
{38:23} Ait Iudas: Habeat sibi, certe mendacii
arguere nos non potest, ego misi hdum quem promiseram: et tu non invenisti
eam.
{38:24} Ecce autem post tres menses nunciaverunt Iudæ, dicentes:
Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque
Iudas: Producite eam ut comburatur.
{38:25} Quæ cum duceretur ad pnam, misit
ad socerum suum, dicens: De viro, cuius hæc sunt, concepi: cognosce cuius sit
annulus, et armilla, et baculus.
{38:26} Qui, agnitis muneribus, ait: Iustior
me est: quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit
eam.
{38:27} Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero: atque in ipsa
effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum,
dicens:
{38:28} Iste egredietur prior.
{38:29} Illo vero retrahente manum,
egressus est alter: dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria? et ob
hanc causam vocavit nomen eius Phares.
{38:30} Postea egressus est frater
eius, in cuius manu erat coccinum: quem appellavit Zara.
Genesis 39
{39:1} Igitur Ioseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar
eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir Ægyptius, de manu Ismaelitarum, a
quibus perductus erat.
{39:2} Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis
prospere agens: habitavitque in domo domini sui,
{39:3} qui optime noverat
Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu
illius.
{39:4} Invenitque Ioseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei,
a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei
tradita fuerant:
{39:5} benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Ioseph, et
multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam eius substantiam:
{39:6}
nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Ioseph pulchra
facie, et decorus aspectu.
{39:7} Post multos itaque dies iniecit domina sua
oculos suos in Ioseph, et ait: Dormi mecum.
{39:8} Qui nequaquam acquiescens
operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat
quid habeat in domo sua:
{39:9} nec quidquam est quod non in mea sit
potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor eius es: quo modo ergo
possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum?
{39:10} Huiuscemodi verbis
per singulos dies et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat
stuprum.
{39:11} Accidit autem quadam die ut intraret Ioseph domum, et operis
quippiam absque arbitris faceret:
{39:12} et illa, apprehensa lacinia
vestimenti eius, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu eius pallio fugit, et
egressus est foras.
{39:13} Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et
se esse contemptam,
{39:14} vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos:
En introduxit virum Hebræum, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret
mecum: cumque ego succlamassem,
{39:15} et audisset vocem meam, reliquit
pallium quod tenebam, et fugit foras.
{39:16} In argumentum ergo fidei
retentum pallium ostendit marito revertenti domum,
{39:17} et ait: Ingressus
est ad me servus Hebræus quem adduxisti ut illuderet mihi:
{39:18} cumque
audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
{39:19}
His auditis dominus, et nimium credulus verbis coniugis, iratus est
valde:
{39:20} tradiditque Ioseph in carcerem, ubi vincti regis
custodiebantur, et erat ibi clausus.
{39:21} Fuit autem Dominus cum Ioseph,
et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
{39:22}
Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur: et
quidquid fiebat, sub ipso erat.
{39:23} Nec noverat aliquid, cunctis ei
creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera eius dirigebat.
Genesis 40
{40:1} His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna
regis Ægypti, et pistor, domino suo.
{40:2} Iratusque contra eos Pharao (nam
alter pincernis præerat, alter pistoribus)
{40:3} misit eos in carcerem
principis militum, in quo erat vinctus et Ioseph.
{40:4} At custos carceris
tradidit eos Ioseph, qui et ministrabat eis: aliquantulum temporis fluxerat, et
illi in custodia tenebantur.
{40:5} Videruntque ambo somnium nocte una iuxta
interpretationem congruam sibi:
{40:6} ad quos cum introisset Ioseph mane, et
vidisset eos tristes,
{40:7} sciscitatus est eos, dicens: Cur tristior est
hodie solito facies vestra?
{40:8} Qui responderunt: Somnium vidimus, et non
est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Ioseph: Numquid non Dei est
interpretatio? referte mihi quid videritis.
{40:9} Narravit prior, præpositus
pincernarum, somnium suum: Videbam coram me vitem,
{40:10} in qua erant tres
propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas
maturescere:
{40:11} calicemque Pharaonis in manu mea: tuli ergo uvas, et
expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni.
{40:12}
Respondit Ioseph: Hæc est interpretatio somnii: Tres propagines, tres adhuc dies
sunt:
{40:13} post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te
in gradum pristinum: dabisque ei calicem iuxta officium tuum, sicut ante facere
consueveras.
{40:14} Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias
mecum misericordiam: ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto
carcere:
{40:15} quia furto sublatus sum de terra Hebræorum, et hic innocens
in lacum missus sum.
{40:16} Videns pistorum magister quod prudenter somnium
dissolvisset, ait: Et ego vidi somnium, Quod tria canistra farinæ haberem super
caput meum:
{40:17} et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes
cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo.
{40:18} Respondit
Ioseph: Hæc est interpretatio somnii: Tria canistra, tres adhuc dies
sunt:
{40:19} post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce,
et lacerabunt volucres carnes tuas.
{40:20} Exinde dies tertius natalitius
Pharaonis erat: qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter
epulas magistri pincernarum, et pistorum principis.
{40:21} Restituitque
alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum:
{40:22} alterum suspendit in
patibulo, ut coniectoris veritas probaretur.
{40:23} Et tamen succedentibus
prosperis, præpositus pincernarum oblitus est interpretis sui.
Genesis 41
{41:1} Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare
super fluvium,
{41:2} de quo ascendebant septem boves, pulchræ et crassæ
nimis: et pascebantur in locis palustribus.
{41:3} Aliæ quoque septem
emergebant de flumine, fdæ, confectæque macie: et pascebantur in ipsa amnis
ripa in locis virentibus:
{41:4} devoraveruntque eas, quarum mira species, et
habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao,
{41:5} rursum dormivit, et
vidit alterum somnium: Septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque
formosæ:
{41:6} aliæ quoque totidem spicæ tenues, et percussæ uredine
oriebantur,
{41:7} devorantes omnium priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao
post quietem,
{41:8} et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes
coniectores Ægypti, cunctosque sapientes: et accersitis narravit somnium, nec
erat qui interpretaretur.
{41:9} Tunc demum reminiscens pincernarum magister,
ait: Confiteor peccatum meum:
{41:10} Iratus rex servis suis, me et magistrum
pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum:
{41:11} ubi una nocte
uterque vidimus somnium præsagum futurorum.
{41:12} Erat ibi puer Hebræus,
eiusdem ducis militum famulus: cui narrantes somnia,
{41:13} audivimus
quidquid postea rei probavit eventus. ego enim redditus sum officio meo: et ille
suspensus est in cruce.
{41:14} Protinus ad regis imperium eductum de carcere
Ioseph totonderunt: ac veste mutata, obtulerunt ei.
{41:15} Cui ille ait:
Vidi somnia, nec est qui edisserat: quæ audivi te sapientissime
coniicere.
{41:16} Respondit Ioseph: Absque me Deus respondebit prospera
Pharaoni.
{41:17} Narravit ergo Pharao quod viderat: Putabam me stare super
ripam fluminis,
{41:18} et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis,
et obesis carnibus: quæ in pastu paludis virecta carpebant.
{41:19} et ecce,
has sequebantur aliæ septem boves in tantum deformes et macilentæ, ut numquam
tales in terra Ægypti viderim:
{41:20} quæ, devoratis et consumptis
prioribus,
{41:21} nullum saturitatis dedere vestigium: sed simili macie et
squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus,
{41:22} vidi somnium:
Septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque pulcherrimæ.
{41:23} Aliæ
quoque septem tenues et percussæ uredine, oriebantur e stipula:
{41:24} quæ
priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi coniectoribus somnium, et nemo est
qui edisserat.
{41:25} Respondit Ioseph: Somnium regis unum est: quæ facturus
est Deus, ostendit Pharaoni.
{41:26} Septem boves pulchræ, et septem spicæ
plenæ: septem ubertatis anni sunt: eamdemque vim somnii
comprehendunt.
{41:27} Septem quoque boves tenues atque macilentæ, quæ
ascenderunt post eas, et septem spicæ tenues, et vento urente percussæ, septem
anni venturæ sunt famis.
{41:28} Qui hoc ordine complebuntur:
{41:29} Ecce
septem anni venient fertilitatis magnæ in universa terra Ægypti:
{41:30} quos
sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta
retro abundantia: consumptura est enim fames omnem terram,
{41:31} et
ubertatis magnitudinem perditura est inopiæ magnitudo.
{41:32} Quod autem
vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium: firmitatis indicium est, eo
quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur.
{41:33} Nunc ergo provideat rex
virum sapientem et industrium, et præficiat eum Terræ Ægypti:
{41:34} Qui
constituat præpositos per cunctas regiones: et quintam partem fructuum per
septem annos fertilitatis,
{41:35} qui iam nunc futuri sunt, congreget in
horrea: et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in
urbibus.
{41:36} Et præparetur futuræ septem annorum fami, quæ oppressura est
Ægyptum, et non consumetur terra inopia.
{41:37} Placuit Pharaoni consilium
et cunctis ministris eius:
{41:38} locutusque est ad eos: Num invenire
poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit?
{41:39} Dixit ergo ad
Ioseph: Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es, numquid sapientiorem et
consimilem tui invenire potero?
{41:40} Tu eris super domum meam, et ad tui
oris imperium cunctus populus obediet: uno tantum regni solio te
præcedam.
{41:41} Dixitque rursus Pharao ad Ioseph: Ecce, constitui te super
universam terram Ægypti.
{41:42} Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum
in manu eius: vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream
circumposuit.
{41:43} Fecitque eum ascendere super currum suum secundum,
clamante præcone, ut omnes coram eo genuflecterent, et præpositum esse scirent
universæ Terræ Ægypti.
{41:44} Dixit quoque rex ad Ioseph: Ego sum Pharao:
absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra
Ægypti.
{41:45} Vertitque nomen eius, et vocavit eum lingua Ægyptiaca,
Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis
Heliopoleos. Egressus est itaque Ioseph ad terram Ægypti
{41:46} (Triginta
autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis) et circuivit
omnes regiones Ægypti.
{41:47} Venitque fertilitas septem annorum: et in
manipulos redactæ segetes congregatæ sunt in horrea Ægypti.
{41:48} Omnis
etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est.
{41:49} Tantaque
fuit abundantia tritici, ut arenæ maris coæquaretur, et copia mensuram
excederet.
{41:50} Nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames:
quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos.
{41:51}
Vocavitque nomen primogeniti, Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium
laborum meorum, et domus patris mei.
{41:52} Nomen quoque secundi appellavit
Ephraim, dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ.
{41:53}
Igitur transactis septem ubertatis annis, qui fuerant in Ægypto:
{41:54}
cperunt venire septem anni inopiæ: quos prædixerat Ioseph: et in universo orbe
fames prævaluit, in cuncta autem terra Ægypti panis erat.
{41:55} Qua
esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille
respondit: Ite ad Ioseph: et quidquid ipse vobis dixerit, facite.
{41:56}
Crescebat autem quotidie fames in omni terra: aperuitque Ioseph universa horrea,
et vendebat Ægyptiis: nam et illos oppresserat fames.
{41:57} Omnesque
provinciæ veniebant in Ægyptum, ut emerent escas, et malum inopiæ
temperarent.
Genesis 42
{42:1} Audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Ægypto,
dixit filiis suis: Quare negligitis?
{42:2} audivi quod triticum venundetur
in Ægypto: descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non
consumamur inopia.
{42:3} Descendentes igitur fratres Ioseph decem, ut
emerent frumenta in Ægypto,
{42:4} Beniamin domi retento a Iacob, qui dixerat
fratribus eius: Ne forte in itinere quidquam patiatur mali:
{42:5} ingressi
sunt terram Ægypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra
Chanaan.
{42:6} Et Ioseph erat princeps in terra Ægypti, atque ad eius nutum
frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,
{42:7} et
agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos: Unde
venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui
necessaria.
{42:8} Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab
eis.
{42:9} Recordatusque somniorum, quæ aliquando viderat, ait ad eos:
Exploratores estis: ut videatis infirmiora terræ venistis.
{42:10} Qui
dixerunt: Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent
cibos.
{42:11} Omnes filii unius viri sumus: pacifici venimus, nec quidquam
famuli tui machinantur mali.
{42:12} Quibus ille respondit: Aliter est:
immunita terræ huius considerare venistis.
{42:13} At illi: Duodecim,
inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan: minimus
cum patre nostro est, alius non est super.
{42:14} Hoc est, ait, quod locutus
sum: Exploratores estis.
{42:15} Iam nunc experimentum vestri capiam: per
salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester
minimus.
{42:16} Mittite ex vobis unum, et adducat eum: vos autem eritis in
vinculis, donec probentur quæ dixistis utrum vera an falsa sint: alioquin per
salutem Pharaonis exploratores estis.
{42:17} Tradidit ergo illos custodiæ
tribus diebus.
{42:18} Die autem tertio eductis de carcere, ait: Facite quæ
dixi, et vivetis: Deum enim timeo.
{42:19} Si pacifici estis, frater vester
unus ligetur in carcere: vos autem abite, et ferte frumenta quæ emistis, in
domos vestras,
{42:20} et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim
vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat,
{42:21} et
locuti sunt ad invicem: Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum,
videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco
venit super nos ista tribulatio.
{42:22} E quibus unus Ruben, ait: Numquid
non dixi vobis: Nolite peccare in puerum: et non audistis me? en sanguis eius
exquiritur.
{42:23} Nesciebant autem quod intelligeret Ioseph: eo quod per
interpretem loqueretur ad eos.
{42:24} Avertitque se parumper, et flevit: et
reversus locutus est ad eos.
{42:25} Tollensque Simeon, et ligans illis
præsentibus, iussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent
pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam: qui fecerunt
ita.
{42:26} At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti
sunt.
{42:27} Apertoque unus sacco, ut daret iumento pabulum in diversorio,
contemplatus pecuniam in ore sacculi,
{42:28} dixit fratribus suis: Reddita
est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique mutuo
dixerunt: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus?
{42:29} Veneruntque ad Iacob
patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quæ accidissent sibi,
dicentes:
{42:30} Locutus est nobis dominus terræ dure, et putavit nos
exploratores esse provinciæ.
{42:31} Cui respondimus: Pacifici sumus, nec
ullas molimur insidias.
{42:32} Duodecim fratres uno patre geniti sumus: unus
non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan.
{42:33} Qui ait
nobis: Sic probabo quod pacifici sitis: Fratrem vestrum unum dimittite apud me,
et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite,
{42:34} fratremque
vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores: et istum,
qui tenetur in vinculis, recipere possitis: ac deinceps quæ vultis, emendi
habeatis licentiam.
{42:35} His dictis, cum frumenta effunderent, singuli
repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul
omnibus,
{42:36} dixit pater Iacob: Absque liberis me esse fecistis, Ioseph
non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Beniamin auferetis: in me hæc
omnia mala reciderunt.
{42:37} Cui respondit Ruben: Duos filios meos
interfice, si non reduxero illum tibi: trade illum in manu mea, et ego eum tibi
restituam.
{42:38} At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum:
frater eius mortuus est, et ipse solus remansit: si quid ei adversi acciderit in
terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos.
Genesis 43
{43:1} Interim fames omnem terram vehementer premebat.
{43:2}
Consumptisque cibis quos ex Ægypto detulerant, dixit Iacob ad filios suos:
Revertimini, et emite nobis pauxillum escarum.
{43:3} Respondit Iudas:
Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione iurisiurandi, dicens: Non videbitis
faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum.
{43:4} Si
ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter, et ememus tibi
necessaria:
{43:5} sin autem non vis, non ibimus: vir enim, ut sæpe diximus,
denunciavit nobis, dicens: Non videbitis faciem meam absque fratre vestro
minimo.
{43:6} Dixit eis Israel: In meam hoc fecistis miseriam, ut
indicaretis ei et alium habere vos fratrem.
{43:7} At illi responderunt:
Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem: si pater viveret: si
haberemus fratrem: et nos respondimus ei consequenter iuxta id quod fuerat
sciscitatus: numquid scire poteramus quod dicturus esset: Adducite fratrem
vestrum vobiscum?
{43:8} Iudas quoque dixit patri suo: Mitte puerum mecum, ut
proficiscamur, et possimus vivere: ne moriamur nos et parvuli nostri.
{43:9}
Ego suscipio puerum: de manu mea require illum. nisi reduxero, et reddidero eum
tibi, ero peccati reus in te omni tempore.
{43:10} Si non intercessisset
dilatio, iam vice alter venissemus.
{43:11} Igitur Israel pater eorum dixit
ad eos: Si sic necesse est, facite quod vultis: sumite de optimis terræ
fructibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resinæ, et mellis,
et storacis, stactes, et terebinthi, et amygdalarum.
{43:12} Pecuniam quoque
duplicem ferte vobiscum: et illam, quam invenistis in sacculis, reportate, ne
forte errore factum sit:
{43:13} sed et fratrem vestrum tollite, et ite ad
virum.
{43:14} Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem: et
remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Beniamin: ego autem quasi
orbatus absque liberis ero.
{43:15} Tulerunt ergo viri munera, et pecuniam
duplicem, et Beniamin: descenderuntque in Ægyptum, et steterunt coram
Ioseph.
{43:16} Quos cum ille vidisset, et Beniamin simul, præcepit
dispensatori domus suæ, dicens: Introduc viros domum, et occide victimas, et
instrue convivium: quoniam mecum sunt comesturi meridie.
{43:17} Fecit ille
quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros domum.
{43:18} Ibique
exterriti, dixerunt mutuo: Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis
nostris, introducti sumus: ut devolvat in nos calumniam, et violenter subiiciat
servituti et nos, et asinos nostros.
{43:19} Quamobrem in ipsis foribus
accedentes ad dispensatorem domus
{43:20} locuti sunt: Oramus domine ut
audias nos. Iam ante descendimus ut emeremus escas:
{43:21} quibus emptis,
cum venissemus ad diversorium, aperuimus saccos nostros, et invenimus pecuniam
in ore saccorum: quam nunc eodem pondere reportavimus.
{43:22} Sed et aliud
attulimus argentum, ut emamus quæ nobis necessaria sunt: non est in nostra
conscientia quis posuerit eam in marsupiis nostris.
{43:23} At ille
respondit: Pax vobiscum, nolite timere: Deus vester, et Deus patris vestri dedit
vobis thesauros in saccis vestris. nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam
ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon.
{43:24} Et introductis domum, attulit
aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum.
{43:25} Illi
vero parabant munera, donec ingrederetur Ioseph meridie: audierant enim quod ibi
comesturi essent panem.
{43:26} Igitur ingressus est Ioseph domum suam,
obtuleruntque ei munera, tenentes in manibus suis: et adoraverunt proni in
terram.
{43:27} At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos, dicens:
Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi? Adhuc vivit?
{43:28}
Qui responderunt: Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et
incurvati, adoraverunt eum.
{43:29} Attollens autem Ioseph oculos, vidit
Beniamin fratrem suum uterinum, et ait: Iste est frater vester parvulus, de quo
dixeratis mihi? Et rursum: Deus, inquit, misereatur tui, fili mi.
{43:30}
Festinavitque quia commota fuerant viscera eius super fratre suo, et erumpebant
lacrymæ: et introiens cubiculum flevit.
{43:31} Rursumque lota facie
egressus, continuit se, et ait: Ponite panes.
{43:32} Quibus appositis,
seorsum Ioseph, et seorsum fratribus, Ægyptiis quoque qui vescebantur simul,
seorsum (illicitum est enim Ægyptiis comedere cum Hebræis, et profanum putant
huiuscemodi convivium)
{43:33} sederunt coram eo, primogenitus iuxta
primogenita sua, et minimus iuxta ætatem suam. Et mirabantur nimis,
{43:34}
sumptis partibus quas ab eo acceperant: maiorque pars venit Beniamin, ita ut
quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo.
Genesis 44
{44:1} Præcepit autem Ioseph dispensatori domus suæ, dicens:
Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere: et pone pecuniam singulorum
in summitate sacci.
{44:2} Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod
dedit tritici, pone in ore sacci iunioris. factumque est ita.
{44:3} Et orto
mane, dimissi sunt cum asinis suis.
{44:4} Iamque urbem exierant, et
processerant paululum: tunc Ioseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit,
et persequere viros: et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro
bono?
{44:5} Scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus,
et in quo augurari solet: pessimam rem fecistis.
{44:6} Fecit ille ut
iusserat. Et apprehensis per ordinem locutus est.
{44:7} Qui responderunt:
Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii
commiserint?
{44:8} Pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum,
reportavimus ad te de terra Chanaan: et quo modo consequens est ut furati simus
de domo domini tui aurum vel argentum?
{44:9} Apud quemcumque fuerit inventum
servorum tuorum quod quæris, moriatur, et nos erimus servi domini
nostri.
{44:10} Qui dixit eis: Fiat iuxta vestram sententiam: apud quemcumque
fuerit inventus, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.
{44:11}
Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.
{44:12}
Quos scrutatus, incipiens a maiore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco
Beniamin.
{44:13} At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis,
reversi sunt in oppidum.
{44:14} Primusque Iudas cum fratribus ingressus est
ad Ioseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram
corruerunt.
{44:15} Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? an ignoratis
quod non sit similis mei in augurandi scientia?
{44:16} Cui Iudas: Quid
respondebimus, inquit, domino meo? vel quid loquemur aut iuste poterimus
obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum: en omnes servi sumus domini
mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus.
{44:17} Respondit Ioseph:
Absit a me ut sic agam: qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus: vos autem
abite liberi ad patrem vestrum.
{44:18} Accedens autem propius Iudas,
confidenter ait: Oro domini mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et
ne irascaris famulo tuo: tu es enim post Pharaonem
{44:19} dominus meus.
Interrogasti prius servos tuos: Habetis patrem, aut fratrem?
{44:20} et nos
respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in
senectute illius natus est; cuius uterinus frater mortuus est: et ipsum solum
habet mater sua, pater vero tenere diliget eum.
{44:21} Dixistique servis
tuis: Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum.
{44:22}
Suggessimus domino meo: Non potest puer relinquere patrem suum: si enim illum
dimiserit, morietur.
{44:23} Et dixisti servis tuis: Nisi venerit frater
vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam.
{44:24} Cum ergo
ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus
est dominus meus.
{44:25} Et dixit pater noster: Revertimini, et emite nobis
parum tritici.
{44:26} Cui diximus: Ire non possumus: si frater noster
minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul: alioquin illo absente, non
audemus videre faciem viri.
{44:27} Ad quæ ille respondit: Vos scitis quod
duos genuerit mihi uxor mea.
{44:28} Egressus est unus, et dixistis: Bestia
devoravit eum: et hucusque non comparet.
{44:29} Si tuleritis et istum, et
aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mrore ad
inferos.
{44:30} Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer
defuerit, (cum anima illius ex huius anima pendeat)
{44:31} videritque eum
non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad
inferos.
{44:32} Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem,
et spopondi dicens: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni
tempore.
{44:33} Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini
mei, et puer ascendat cum fratribus suis.
{44:34} Non enim possum redire ad
patrem meum, absente puero: ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum,
testis assistam.
Genesis 45
{45:1} Non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram
astantibus: unde præcepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset
alienus agnitioni mutuæ.
{45:2} Elevavitque vocem cum fletu: quam audierunt
Ægyptii, omnisque domus Pharaonis.
{45:3} Et dixit fratribus suis: Ego sum
Ioseph: adhuc pater meus vivit? Non poterant respondere fratres nimio terrore
perterriti.
{45:4} Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum
accessissent prope, Ego sum, ait, Ioseph, frater vester, quem vendidistis in
Ægyptum.
{45:5} Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod
vendidistis me in his regionibus: pro salute enim vestra misit me Deus ante vos
in Ægyptum.
{45:6} Biennium est enim quod cpit fames esse in terra: et adhuc
quinque anni restant, quibus nec arari poterit nec meti.
{45:7} Præmisitque
me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere
possitis.
{45:8} Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missum sum: qui
fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universæ domus eius, ac principem in
omni terra Ægypti.
{45:9} Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis
ei: Hæc mandat filius tuus Ioseph: Deus fecit me dominum universæ terræ Ægypti:
descende ad me, ne moreris,
{45:10} et habitabis in terra Gessen: erisque
iuxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuæ, et armenta tua,
et universa quæ possides.
{45:11} Ibique te pascam (adhuc enim quinque anni
residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quæ
possides.
{45:12} En oculi vestri, et oculi fratris mei Beniamin vident quod
os meum loquatur ad vos.
{45:13} Nunciate patri meo universam gloriam meam,
et cuncta quæ vidistis in Ægypto: festinate, et adducite eum ad me.
{45:14}
Cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui, flevit: illo quoque
similiter flente super collum eius.
{45:15} Osculatusque est Ioseph omnes
fratres suos, et ploravit super singulos: post quæ ausi sunt loqui ad
eum.
{45:16} Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis:
Venerunt fratres Ioseph: et gavisus est Pharao, atque omnis familia
eius.
{45:17} Dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis, dicens:
Onerantes iumenta, ite in terram Chanaan,
{45:18} et tollite inde patrem
vestrum et cognationem, et venite ad me: et ego dabo vobis omnia bona Ægypti, ut
comedatis medullam terræ.
{45:19} Præcipe etiam ut tollant plaustra de terra
Ægypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac coniugum: et dicito: Tollite patrem
vestrum, et properate quantocyus venientes.
{45:20} Nec dimittatis quidquam
de supellectili vestra: quia omnes opes Ægypti, vestræ erunt.
{45:21}
Feceruntque filii Israel ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Ioseph plaustra,
secundum Pharaonis imperium: et cibaria in itinere.
{45:22} Singulis quoque
proferri iussit binas stolas: Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum
quinque stolis optimis:
{45:23} tantumdem pecuniæ et vestium mittens patri
suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti: et
totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes.
{45:24} Dimisit ergo
fratres suos, et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via.
{45:25} Qui
ascendentes ex Ægypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum
Iacob.
{45:26} Et nunciaverunt ei, dicentes: Ioseph filius tuus vivit: et
ipse dominatur in omni terra Ægypti. Quo audito Iacob, quasi de gravi somno
evigilans, tamen non credebat eis.
{45:27} Illi econtra referebant omnem
ordinem rei. Cumque vidisset plaustra, et universa quæ miserat, revixit spiritus
eius,
{45:28} et ait: Sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit: vadam,
et videbo illum antequam moriar.
Genesis 46
{46:1} Profectusque Israel cum omnibus quæ habebat, venit ad
Puteum iuramenti. et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,
{46:2}
audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi: Iacob, Iacob. Cui
respondit: Ecce adsum.
{46:3} Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris
tui: noli timere, descende in Ægyptum, quia in gentem magnam faciam te
ibi.
{46:4} Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem:
Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos.
{46:5} Surrexit autem Iacob
a Puteo iuramenti: tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in
plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem,
{46:6} et omnia quæ
possederat in Terra Chanaan: venitque in Ægyptum cum omni semine suo,
{46:7}
filii eius, et nepotes, filiæ, et cuncta simul progenies.
{46:8} Hæc sunt
autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Ægyptum, ipse cum liberis
suis. Primogenitus Ruben.
{46:9} Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et
Charmi.
{46:10} Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod, et Iachin et Sohar, et
Saul filius Chanaanitidis.
{46:11} Filii Levi: Gerson et Caath et
Merari.
{46:12} Filii Iuda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara. mortui
sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et
Hamul.
{46:13} Filii Issachar: Thola et Phua et Iob et Semron.
{46:14}
Filii Zabulon: Sared et Elon et Iahelel.
{46:15} Hi filii Liæ quos genuit in
Mesopotamia Syriæ cum Dina filia sua. omnes animæ filiorum eius et filiarum,
triginta tres.
{46:16} Filii Gad: Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri
et Arodi et Areli.
{46:17} Filii Aser: Iamne et Iesua et Iessui et Beria,
Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel.
{46:18} hi filii
Zelphæ, quam dedit Laban Liæ filiæ suæ. et hos genuit Iacob sedecim
animas.
{46:19} Filii Rachel uxoris Iacob: Ioseph et Beniamin.
{46:20}
Natique sunt Ioseph filii in Terra Ægypti, quos genuit ei Aseneth filia
Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim.
{46:21} Filii
Beniamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et
Ophim et Ared.
{46:22} hi filii Rachel quos genuit Iacob: omnes animæ,
quatuordecim.
{46:23} Filii Dan: Husim.
{46:24} Filii Nephthali: Iasiel et
Guni et Ieser et Sallem.
{46:25} Hi filii Balæ, quam dedit Laban Racheli
filiæ suæ: et hos genuit Iacob: omnes animæ, septem.
{46:26} Cunctæ animæ,
quæ ingressæ sunt cum Iacob in Ægyptum, et egressæ sunt de femore illius, absque
uxoribus filiorum eius, sexaginta sex.
{46:27} Filii autem Ioseph, qui nati
sunt ei in terra Ægypti, animæ duæ. Omnes animæ domus Iacob, quæ ingressæ sunt
in Ægyptum, fuere septuaginta.
{46:28} Misit autem Iudam ante se ad Ioseph,
ut nunciaret ei, et occurreret in Gessen.
{46:29} Quo cum pervenisset, iuncto
Ioseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum: vidensque eum,
irruit super collum eius, et inter amplexus flevit.
{46:30} Dixitque pater ad
Ioseph: Iam lætus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te
relinquo.
{46:31} At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum
patris sui: Ascendam, et nunciabo Pharaoni dicamque ei: Fratres mei, et domus
patris mei, qui erant in Terra Chanaan, venerunt ad me:
{46:32} et sunt viri
pastores ovium, curamque habent alendorum gregum: pecora sua, et armenta, et
omnia quæ habere potuerunt, adduxerunt secum.
{46:33} Cumque vocaverit vos,
et dixerit: Quod est opus vestrum?
{46:34} Respondebitis: Viri pastores sumus
servi tui, ab infantia nostra usque in præsens, et nos et patres nostri. Hæc
autem dicetis, ut habitare possitis in Terra Gessen: quia detestantur Ægyptii
omnes pastores ovium.
Genesis 47
{47:1} Ingressus ergo Ioseph nunciavit Pharaoni, dicens: Pater
meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quæ possident, venerunt de
Terra Chanaan: et ecce consistunt in Terra Gessen.
{47:2} Extremos quoque
fratrum suorum quinque viros constituit coram rege:
{47:3} quos ille
interrogavit: Quid habetis operis? Responderunt: Pastores ovium sumus servi tui,
et nos, et patres nostri.
{47:4} Ad peregrinandum in terra tua venimus:
quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra
Chanaan: petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in Terra Gessen.
{47:5}
Dixit itaque rex ad Ioseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.
{47:6}
Terra Ægypti in conspectu tuo est: in optimo loco fac eos habitare, et trade eis
Terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos
magistros pecorum meorum.
{47:7} Post hæc introduxit Ioseph patrem suum ad
Regem, et statuit eum coram eo: qui benedicens illi,
{47:8} et interrogatus
ab eo: Quot sunt dies annorum vitæ tuæ?
{47:9} Respondit: Dies
peregrinationis meæ centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non
pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt.
{47:10} Et
benedicto rege, egressus est foras.
{47:11} Ioseph vero patri et fratribus
suis dedit possessionem in Ægypto in optimo terræ loco, Ramesses, ut præceperat
Pharao.
{47:12} Et alebat eos, omnemque domum patris sui, præbens cibaria
singulis.
{47:13} In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames
terram, maxime Ægypti et Chanaan.
{47:14} E quibus omnem pecuniam congregavit
pro venditione frumenti, et intulit eam in ærarium regis.
{47:15} Cumque
defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Ægyptus ad Ioseph, dicens: Da nobis
panes: quare morimur coram te, deficiente pecunia?
{47:16} Quibus ille
respondit: Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non
habetis.
{47:17} Quæ cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et
ovibus, et bobus, et asinis: sustentavitque eos illo anno pro commutatione
pecorum.
{47:18} Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei: Non celabimus
dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt: nec clam te
est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus.
{47:19} Cur ergo
moriemur te vidente? et nos et terra nostra tui erimus: eme nos in servitutem
regiam, et præbe semina, ne pereunte cultore redigatur terra in
solitudinem.
{47:20} Emit igitur Ioseph omnem Terram Ægypti, vendentibus
singulis possessiones suas præ magnitudine famis. Subiecitque eam
Pharaoni,
{47:21} et cunctos populos eius a novissimis terminis Ægypti usque
ad extremos fines eius,
{47:22} præter terram sacerdotum, quæ a rege tradita
fuerat eis: quibus et statuta cibaria ex horreis publicis præbebantur, et
idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas.
{47:23} Dixit ergo
Ioseph ad populos: En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet:
accipite semina, et serite agros,
{47:24} ut fruges habere possitis. Quintam
partem regi dabitis: quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum
familiis et liberis vestris.
{47:25} Qui responderunt: Salus nostra in manu
tua est: respiciat nos tantum dominus noster, et læti serviemus regi.
{47:26}
Ex eo tempore usque in præsentem diem in universa terra Ægypti regibus quinta
pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quæ
libera ab hac conditione fuit.
{47:27} Habitavit ergo Israel in Ægypto,
idest, in Terra Gessen, et possedit eam: auctusque est, et multiplicatus
nimis.
{47:28} Et vixit in ea decem et septem annis: factique sunt omnes dies
vitæ illius centum quadraginta septem annorum.
{47:29} Cumque appropinquare
cerneret diem mortis suæ, vocavit filium suum Ioseph, et dixit ad eum: Si inveni
gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo: et facies mihi
misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Ægypto:
{47:30} sed dormiam
cum patribus meis, et auferas me de terra hac, condasque in sepulchro maiorum
meorum. Cui respondit Ioseph: Ego faciam quod iussisti.
{47:31} Et ille: Iura
ergo, inquit, mihi. Quo iurante, adoravit Israel Deum, conversus ad lectuli
caput.
Genesis 48
{48:1} His ita transactis, nunciatum est Ioseph quod ægrotaret
pater suus: qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire
perrexit.
{48:2} Dictumque est seni: Ecce filius tuus Ioseph venit ad te. Qui
confortatus sedit in lectulo.
{48:3} Et ingresso ad se ait: Deus omnipotens
apparuit mihi in Luza, quæ est in Terra Chanaan: benedixitque mihi,
{48:4} et
ait: Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum: daboque
tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam.
{48:5}
Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in Terra Ægypti, antequam huc venirem ad
te, mei erunt: Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur
mihi.
{48:6} Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine
fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis.
{48:7} Mihi enim, quando
veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere,
eratque vernum tempus: et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam iuxta viam
Ephratæ, quæ alio nomine appellatur Bethlehem.
{48:8} Videns autem filios
eius dixit ad eum: Qui sunt isti?
{48:9} Respondit: Filii mei sunt, quos
donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam
illis.
{48:10} Oculi enim Israel caligabant præ nimia senectute, et clare
videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus
eos,
{48:11} dixit ad filium suum: Non sum fraudatus aspectu tuo: insuper
ostendit mihi Deus semen tuum.
{48:12} Cumque tulisset eos Ioseph de gremio
patris, adoravit pronus in terram.
{48:13} Et posuit Ephraim ad dexteram
suam, id est, ad sinistram Israel: Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram
scilicet patris, applicuitque ambos ad eum.
{48:14} Qui extendens manum
dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris: sinistram autem super
caput Manasse qui maior natu erat, commutans manus.
{48:15} Benedixitque
Iacob filiis Ioseph, et ait: Deus, in cuius conspectu ambulaverunt patres mei
Abraham, et Isaac, Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem
diem:
{48:16} Angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis:
et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham, et
Isaac, et crescant in multitudinem super terram.
{48:17} Videns autem Ioseph
quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit:
et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre
super caput Manasse.
{48:18} Dixitque ad patrem: Non ita convenit, pater:
quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput eius.
{48:19} Qui
renuens, ait: Scio fili mi, scio: et iste quidem erit in populos, et
multiplicabitur: sed frater eius minor, maior erit illo: et semen illius crescet
in gentes.
{48:20} Benedixitque eis in tempore illo, dicens: In te
benedicetur Israel, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut
Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen.
{48:21} Et ait ad Ioseph filium
suum: En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum
vestrorum.
{48:22} Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu
Amorrhæi in gladio et arcu meo.
Genesis 49
{49:1} Vocavit autem Iacob filios suos, et ait eis: Congregamini,
ut annunciem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.
{49:2}
Congregamini, et audite filii Iacob, audite Israel patrem vestrum:
{49:3}
Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei: prior in
donis, maior in imperio.
{49:4} Effusus es sicut aqua, non crescas: quia
ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum eius.
{49:5} Simeon et
Levi fratres: vasa iniquitatis bellantia.
{49:6} In consilium eorum non
veniat anima mea, et in ctu illorum non sit gloria mea: quia in furore suo
occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.
{49:7} Maledictus
furor eorum, quia pertinax: et indignatio eorum, quia dura: dividam eos in
Iacob, et dispergam eos in Israel.
{49:8} Iuda, te laudabunt fratres tui:
manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris
tui.
{49:9} Catulus leonis Iuda: ad prædam fili mi ascendisti: requiescens
accubuisti ut leo, et quasi leæna, quis suscitabit eum?
{49:10} NON AUFERETUR
sceptrum de Iuda, et dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est, et ipse
erit expectatio gentium.
{49:11} Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o
fili mi, asinam suam. Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvæ pallium
suum.
{49:12} Pulchriores sunt oculi eius vino, et dentes eius lacte
candidiores.
{49:13} Zabulon in littore maris habitabit, et in statione
navium pertingens usque ad Sidonem.
{49:14} Issachar asinus fortis accubans
inter terminos.
{49:15} Vidit requiem quod esset bona: et terram quod optima:
et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis
serviens.
{49:16} Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus in
Israel.
{49:17} Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas
equi, ut cadat ascensor eius retro.
{49:18} SALUTARE tuum expectabo
Domine.
{49:19} Gad, accinctus præliabatur ante eum: et ipse accingetur
retrorsum.
{49:20} Aser, pinguis panis eius, et præbebit delicias
regibus.
{49:21} Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia
pulchritudinis.
{49:22} Filius accrescens Ioseph, filius accrescens et
decorus aspectu: filiæ discurrerunt super murum.
{49:23} Sed exasperaverunt
eum, et iurgati sunt, invideruntque illi habentes iacula.
{49:24} Sedit in
forti arcus eius, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per
manus potentis Iacob: inde pastor egressus est lapis Israel.
{49:25} Deus
patris tui erit adiutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli
desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus uberum et
vulvæ.
{49:26} Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus
patrum eius: donec veniret desiderium collium æternorum: fiant in capite Ioseph,
et in vertice Nazaræi inter fratres suos.
{49:27} Beniamin lupus rapax, mane
comedat prædam, et vespere dividet spolia.
{49:28} Omnes hi in tribubus
Israel duodecim: hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis
benedictionibus propriis.
{49:29} Et præcepit eis, dicens: Ego congregor ad
populum meum: sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro
Ephron Hethæi,
{49:30} contra Mambre in Terra Chanaan, quam emit Abraham cum
agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.
{49:31} Ibi sepelierunt eum,
et Saram uxorem eius: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge sua: ibi et Lia
condita iacet.
{49:32} Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit
pedes suos super lectulum, et obiit: appositusque est ad populum
suum.
Genesis 50
{50:1} Quod cernens Ioseph, ruit super faciem patris flens et
deosculans eum.
{50:2} Præcepitque servis suis medicis ut aromatibus
condirent patrem.
{50:3} Quibus iussa explentibus, transierunt quadraginta
dies: iste quippe mos erat cadaverum conditorum. flevitque eum Ægyptus
septuaginta diebus.
{50:4} Et expleto planctus tempore, locutus est Ioseph ad
familiam Pharaonis: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus
Pharaonis:
{50:5} eo quod pater meus adiuraverit me, dicens: En morior, in
sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et
sepeliam patrem meum, ac revertar.
{50:6} Dixitque ei Pharao: Ascende et
sepeli patrem tuum sicut adiuratus es.
{50:7} Quo ascendente, ierunt cum eo
omnes senes domus Pharaonis, cunctique maiores natu Terræ Ægypti:
{50:8}
domus Ioseph cum fratribus suis, absque parvulis et gregibus, atque armentis quæ
dereliquerant in Terra Gessen.
{50:9} Habuit quoque in comitatu currus et
equites: et facta est turba non modica.
{50:10} Veneruntque ad Aream Atad,
quæ sita est trans Iordanem: ubi celebrantes exequias planctu magno atque
vehementi, impleverunt septem dies.
{50:11} Quod cum vidissent habitatores
Terræ Chanaan, dixerunt: Planctus magnus est iste Ægyptiis. Et idcirco vocatum
est nomen loci illius, Planctus Ægypti.
{50:12} Fecerunt ergo filii Iacob
sicut præceperat eis:
{50:13} Et portantes eum in Terram Chanaan, sepelierunt
eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri
ab Ephron Hethæo contra faciem Mambre.
{50:14} Reversusque est Ioseph in
Ægyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre.
{50:15} Quo
mortuo, timentes fratres eius, et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit iniuriæ
quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus,
{50:16} mandaverunt
ei dicentes: Pater tuus præcepit nobis antequam moreretur,
{50:17} ut hæc
tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum,
et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te: nos quoque oramus ut servis Dei
patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Ioseph.
{50:18}
Veneruntque ad eum fratres sui: et proni adorantes in terram dixerunt: Servi tui
sumus.
{50:19} Quibus ille respondit: Nolite timere: num Dei possumus
resistere voluntati?
{50:20} Vos cogitastis de me malum: sed Deus vertit
illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos
faceret multos populos.
{50:21} Nolite timere: ego pascam vos et parvulos
vestros. consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus.
{50:22} Et
habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui: vixitque centum decem annis. Et
vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii
Manasse nati sunt in genibus Ioseph.
{50:23} Quibus transactis, locutus est
fratribus suis: Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de
terra ista ad terram quam iuravit Abraham, Isaac, et Iacob.
{50:24} Cumque
adiurasset eos atque dixisset: Deus visitabit vos: asportate ossa mea vobiscum
de loco isto:
{50:25} mortuus est, expletis centum decem vitæ suæ annis. Et
conditus aromatibus, repositus est in loculo in
Ægypto.
Ad Index
Clementine Vulgate