Ad Index
Clementine Vulgate
Prophetia Jonæ
( 1-4 )
Ionas 1
{1:1} Et factum est verbum Domini ad Ionam filium Amathi,
dicens:
{1:2} Surge, et vade in Niniven civitatem grandem, et prædica in ea:
quia ascendit malitia eius coram me.
{1:3} Et surrexit Ionas, ut fugeret in
Tharsis a facie Domini, et descendit in Ioppen, et invenit navem euntem in
Tharsis: et dedit naulum eius, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a
facie Domini.
{1:4} Dominus autem misit ventum magnum in mare: et facta est
tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri.
{1:5} Et timuerunt
nautæ, et clamaverunt viri ad deum suum: et miserunt vasa, quæ erant in navi, in
mare, ut alleviaretur ab eis: et Ionas descendit ad interiora navis, et
dormiebat sopore gravi.
{1:6} Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei:
Quid tu sopore deprimeris? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de
nobis, et non pereamus.
{1:7} Et dixit vir ad collegam suum: Venite, et
mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes: et
cecidit sors super Ionam.
{1:8} Et dixerunt ad eum: Indica nobis cuius causa
malum istud sit nobis: quod est opus tuum? quæ terra tua? et quo vadis? vel ex
quo populo es tu?
{1:9} Et dixit ad eos: Hebræus ego sum, et Dominum Deum
cæli ego timeo, qui fecit mare et aridam.
{1:10} Et timuerunt viri timore
magno, et dixerunt ad eum: Quid hoc fecisti? (Cognoverunt enim viri quod a facie
Domini fugeret, quia indicaverat eis.)
{1:11} Et dixerunt ad eum: Quid
faciemus tibi, et cessabit mare a nobis? quia mare ibat, et
intumescebat.
{1:12} Et dixit ad eos: Tollite me, et mittite in mare, et
cessabit mare a vobis: scio enim ego quoniam propter me tempestas hæc grandis
venit super vos.
{1:13} Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non
valebant: quia mare ibat, et intumescebat super eos.
{1:14} Et clamaverunt ad
Dominum, et dixerunt: Quæsumus Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne
des super nos sanguinem innocentem: quia tu Domine, sicut voluisti,
fecisti.
{1:15} Et tulerunt Ionam, et miserunt in mare: et stetit mare a
fervore suo.
{1:16} Et timuerunt viri timore magno Dominum, et immolaverunt
hostias Domino, et voverunt vota.
Ionas 2
{2:1} Et præparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Ionam: et
erat Ionas in ventre piscis tribus diebus, et tribus noctibus.
{2:2} Et
oravit Ionas ad Dominum Deum suum de ventre piscis.
{2:3} Et dixit: Clamavi
de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me: de ventre inferi clamavi, et
exaudisti vocem meam.
{2:4} Et proiecisti me in profundum in corde maris, et
flumen circumdedit me: omnes gurgites tui, et fluctus tui super me
transierunt.
{2:5} Et ego dixi: Abiectus sum a conspectu oculorum tuorum:
verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum.
{2:6} Circumdederunt me aquæ
usque ad animam: abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum.
{2:7} Ad
extrema montium descendi: terræ vectes concluserunt me in æternum: et sublevabis
de corruptione vitam meam, Domine Deus meus.
{2:8} Cum angustiaretur in me
anima mea, Domini recordatus sum: ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum
tuum.
{2:9} Qui custodiunt vanitates frustra, misericordiam suam
derelinquunt.
{2:10} Ego autem in voce laudis immolabo tibi: quæcumque vovi,
reddam pro salute Domino.
{2:11} Et dixit Dominus pisci: et evomuit Ionam in
aridam.
Ionas 3
{3:1} Et factum est verbum Domini ad Ionam secundo,
dicens:
{3:2} Surge, et vade in Niniven civitatem magnam: et prædica in ea
prædicationem, quam ego loquor ad te.
{3:3} Et surrexit Ionas, et abiit in
Niniven iuxta verbum Domini: et Ninive erat civitas magna itinere trium
dierum.
{3:4} Et cpit Ionas introire in civitatem itinere diei unius: et
clamavit, et dixit: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur.
{3:5} Et
crediderunt viri Ninivitæ in Deum: et prædicaverunt ieiunium, et vestiti sunt
saccis a maiore usque ad minorem.
{3:6} Et pervenit verbum ad regem Ninive:
et surrexit de solio suo, et abiecit vestimentum suum a se, et indutus est
sacco, et sedit in cinere.
{3:7} Et clamavit, et dixit in Ninive ex ore regis
et principum eius, dicens: Homines, et iumenta, et boves, et pecora non gustent
quidquam: nec pascantur, et aquam non bibant.
{3:8} Et operiantur saccis
homines, et iumenta, et clament ad Dominum in fortitudine, et convertatur vir a
via sua mala, et ab iniquitate, quæ est in manibus eorum.
{3:9} Quis scit si
convertatur, et ignoscat Deus: et revertatur a furore iræ suæ, et non
peribimus?
{3:10} Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua
mala: et misertus est Deus super malitiam, quam locutus fuerat ut faceret eis,
et non fecit.
Ionas 4
{4:1} Et afflictus est Ionas afflictione magna, et iratus
est:
{4:2} et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro Domine, numquid non hoc
est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea? propter hoc præoccupavi ut
fugerem in Tharsis. scio enim quia tu Deus clemens, et misericors es, patiens,
et multæ miserationis, et ignoscens super malitia.
{4:3} Et nunc Domine tolle
quæso animam meam a me: quia melior est mihi mors quam vita.
{4:4} Et dixit
Dominus: Putasne bene irasceris tu?
{4:5} Et egressus est Ionas de civitate,
et sedit contra Orientem civitatis: et fecit sibimet umbraculum ibi, et sedebat
subter illud in umbra, donec videret quid accideret civitati.
{4:6} Et
præparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Ionæ, ut esset umbra
super caput eius, et protegeret eum: laboraverat enim: et lætatus est Ionas
super hedera, lætitia magna.
{4:7} Et paravit Deus vermen ascensu diluculi in
crastinum: et percussit hederam, et exaruit.
{4:8} Et cum ortus fuisset sol,
præcepit Dominus vento calido, et urenti: et percussit sol super caput Ionæ, et
æstuabat: et petivit animæ suæ ut moreretur, et dixit: Melius est mihi mori,
quam vivere.
{4:9} Et dixit Dominus ad Ionam: Putasne bene irasceris tu super
hedera? Et dixit: Bene irascor ego usque ad mortem.
{4:10} Et dixit Dominus:
Tu doles super hederam, in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret. quæ
sub una nocte nata est, et sub una nocte periit.
{4:11} Et ego non parcam
Ninive civitati magnæ, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum, qui
nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et iumenta multa?
Ad Index
Clementine Vulgate