Ad Index
Clementine Vulgate
Liber Leviticus
( 1-27 )
Leviticus 1
{1:1} Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de
tabernaculo testimonii, dicens:
{1:2} Loquere filiis Israel, et dices ad eos:
Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et
ovibus offerens victimas,
{1:3} si holocaustum fuerit eius oblatio, ac de
armento; masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad
placandum sibi Dominum:
{1:4} ponetque manum super caput hostiĉ, et
acceptabilis erit, atque in expiationem eius proficiens.
{1:5} immolabitque
vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius,
fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi.
{1:6}
detractaque pelle hostiĉ, artus in frusta concident,
{1:7} et subiicient in
altari ignem, strue lignorum ante composita:
{1:8} et membra quĉ sunt cĉsa,
desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quĉ adhĉrent iecori,
{1:9}
intestinis et pedibus lotis aqua: adolebitque ea sacerdos super altare in
holocaustum et suavem odorem Domino.
{1:10} Quod si de pecoribus oblatio est,
de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret:
{1:11}
immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad Aquilonem, coram Domino:
sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum:
{1:12}
dividentque membra, caput, et omnia quĉ adhĉrent iecori: et ponent super ligna,
quibus subiiciendus est ignis:
{1:13} intestina vero et pedes lavabunt aqua.
Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem
suavissimum Domino.
{1:14} Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit
Domino, de turturibus, aut pullis columbĉ,
{1:15} offeret eam sacerdos ad
altare: et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet
sanguinem super crepidinem altaris:
{1:16} vesiculam vero gutturis, et plumas
proiiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi
solent,
{1:17} confringetque ascellas eius, et non secabit, neque ferro
dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et
oblatio suavissimi odoris Domino.
Leviticus 2
{2:1} Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila
erit eius oblatio. fundetque super eam oleum, et ponet thus,
{2:2} ac deferet
ad filios Aaron sacerdotes: quorum unus tollet pugillum plenum similĉ et olei,
ac totum thus, et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum
Domino.
{2:3} quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et
filiorum eius, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.
{2:4} Cum autem
obtuleris sacrificium coctum in clibano: de simila, panes scilicet absque
fermento, conspersos oleo, et lagana azyma oleo lita.
{2:5} Si oblatio tua
fuerit de sartagine, similĉ conspersĉ oleo et absque fermento,
{2:6} divides
eam minutatim, et fundes super eam oleum.
{2:7} Sin autem de craticula fuerit
sacrificium, ĉque simila oleo conspergetur:
{2:8} quam offerens Domino,
trades manibus sacerdotis.
{2:9} Qui cum obtulerit eam, tollet memoriale de
sacrificio, et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino,
{2:10}
quidquid autem reliquum est, erit Aaron, et filiorum eius, Sanctum sanctorum de
oblationibus Domini.
{2:11} Omnis oblatio, quĉ offeretur Domino, absque
fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio
Domino.
{2:12} Primitias tantum eorum offeretis ac munera: super altare vero
non imponentur in odorem suavitatis.
{2:13} Quidquid obtuleris sacrificii,
sale condies, nec auferes sal fderis Dei tui de sacrificio tuo. In omni
oblatione tua offeres sal.
{2:14} Si autem obtuleris munus primarum frugum
tuarum Domino de spicis adhuc virentibus, torrebis igni, et confringes in morem
farris, et sic offeres primitias tuas Domino,
{2:15} fundens supra oleum, et
thus imponens, quia oblatio Domini est.
{2:16} de qua adolebit sacerdos in
memoriam muneris partem farris fracti, et olei, ac totum thus.
Leviticus 3
{3:1} Quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio, et de bobus
voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino.
{3:2}
Ponetque manum super caput victimĉ suĉ, quĉ immolabitur in introitu tabernaculi
testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes, sanguinem per altaris
circuitum.
{3:3} Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino,
adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus:
{3:4}
duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum iecoris cum
renunculis.
{3:5} adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne
supposito: in oblationem suavissimi odoris Domino.
{3:6} Si vero de ovibus
fuerit eius oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive
feminam, immaculata erunt.
{3:7} Si agnum obtulerit coram Domino,
{3:8}
ponet manum suam super caput victimĉ suĉ: quĉ immolabitur in vestibulo
tabernaculi testimonii: fundentque filii Aaron sanguinem eius per circuitum
altaris.
{3:9} Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino: adipem
et caudam totam
{3:10} cum renibus, et pinguedinem quĉ operit ventrem atque
universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia,
reticulumque iecoris cum renunculis.
{3:11} et adolebit ea sacerdos super
altare in pabulum ignis et oblationis Domini.
{3:12} si capra fuerit eius
oblatio, et obtulerit eam Domino,
{3:13} ponet manum suam super caput eius:
immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii. Et fundent filii Aaron
sanguinem eius per altaris circuitum.
{3:14} Tollentque ex ea in pastum ignis
dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia:
{3:15}
duos renunculos cum reticulo, quod est super eos iuxta ilia, et arvinam iecoris
cum renunculis:
{3:16} adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam
ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit
{3:17} iure perpetuo in
generationibus, et cunctis habitaculis vestris: nec sanguinem nec adipem omnino
comedetis.
Leviticus 4
{4:1} Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
{4:2} Loquere
filiis Israel: Anima, quĉ peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis
Domini, quĉ prĉcepit ut non fierent, quippiam fecerit:
{4:3} si sacerdos, qui
unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo
vitulum immaculatum Domino:
{4:4} et adducet illum ad ostium tabernaculi
testimonii coram Domino, ponetque manum super caput eius, et immolabit eum
Domino.
{4:5} Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in
tabernaculum testimonii.
{4:6} Cumque intinxerit digitum in sanguine,
asperget eo septies coram Domino contra velum Sanctuarii.
{4:7} ponetque de
eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in
tabernaculo testimonii. omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris
holocausti in introitu tabernaculi.
{4:8} Et adipem vituli auferet pro
peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quĉ intrinsecus sunt:
{4:9}
duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia, et adipem iecoris
cum renunculis,
{4:10} sicut aufertur de vitulo hostiĉ pacificorum: et
adolebit ea super altare holocausti.
{4:11} Pellem vero et omnes carnes cum
capite et pedibus et intestinis et fimo,
{4:12} et reliquo corpore efferet
extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent: incendetque ea super
lignorum struem, quĉ in loco effusorum cinerum cremabuntur.
{4:13} Quod si
omnis turba Israel ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum
Domini est,
{4:14} et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato
suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi.
{4:15} Et ponent seniores
populi manus super caput eius coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu
Domini,
{4:16} inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine eius in
tabernaculum testimonii,
{4:17} tincto digito aspergens septies contra
velum.
{4:18} ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram
Domino in tabernaculo testimonii: reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim
altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii.
{4:19}
Omnemque eius adipem tollet, et adolebit super altare:
{4:20} sic faciens et
de hoc vitulo quo modo fecit et prius: et rogante pro eis sacerdote, propitius
erit eis Dominus.
{4:21} Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque
comburet sicut et priorem vitulum: quia est pro peccato multitudinis.
{4:22}
Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini
lege prohibetur:
{4:23} et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam
Domino, hircum de capris immaculatum.
{4:24} Ponetque manum suam super caput
eius: cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino,
quia pro peccato est,
{4:25} tinget sacerdos digitum in sanguine hostiĉ pro
peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim
eius.
{4:26} Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri
solet: rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato eius, et dimittetur
ei.
{4:27} Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terrĉ, ut
faciat quidquam de his, quĉ Domini lege prohibentur, atque delinquat,
{4:28}
et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam.
{4:29} Ponetque
manum super caput hostiĉ quĉ pro peccato est, et immolabit eam in loco
holocausti.
{4:30} Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo: et tangens
cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim eius.
{4:31} Omnem autem
adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super
altare in odorem suavitatis Domino: rogabitque pro eo, et dimittetur
ei.
{4:32} Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem
scilicet immaculatam;
{4:33} ponet manum super caput eius, et immolabit eam
in loco ubi solent cĉdi holocaustorum hostiĉ.
{4:34} Sumetque sacerdos de
sanguine eius digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet
ad basim eius.
{4:35} Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps
arietis, qui immolatur pro pacificis: cremabit super altare in incensum Domini:
rogabitque pro eo, et pro peccato eius, et dimittetur ei.
Leviticus 5
{5:1} Si peccaverit anima, et audierit vocem iurantis, testisque
fuerit quod aut ipse vidit, aut conscius est: nisi indicaverit, portabit
iniquitatem suam.
{5:2} Anima, quĉ tetigerit aliquid immundum, sive quod
occisum a bestia est, aut per se mortuum, aut quodlibet aliud reptile: et oblita
fuerit immunditiĉ suĉ, rea est, et deliquit:
{5:3} et si tetigerit quidquam
de immunditia hominis iuxta omnem impuritatem, qua pollui solet, oblitaque
cognoverit postea, subiacebit delicto.
{5:4} Anima, quĉ iuraverit, et
protulerit labiis suis ut vel male quid faceret, vel bene, et idipsum iuramento
et sermone firmaverit, oblitaque postea intellexerit delictum suum,
{5:5}
agat pnitentiam pro peccato,
{5:6} et offerat de gregibus agnam sive capram,
orabitque pro ea sacerdos et pro peccato eius:
{5:7} sin autem non potuerit
offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum Domino, unum
pro peccato, et alterum in holocaustum,
{5:8} dabitque eos sacerdoti: qui
primum offerens pro peccato, retorquebit caput eius ad pennulas, ita ut collo
hĉreat, et non penitus abrumpatur.
{5:9} Et asperget de sanguine eius
parietem altaris. quidquid autem reliquum fuerit, faciet distillare ad
fundamentum eius, quia pro peccato est.
{5:10} Alterum vero adolebit in
holocaustum, ut fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius, et
dimittetur ei.
{5:11} Quod si non quiverit manus eius duos offerre turtures,
aut duos pullos columbarum, offeret pro peccato suo similĉ partem ephi decimam.
non mittet in eam oleum, nec thuris aliquid imponet, quia pro peccato
est.
{5:12} tradetque eam sacerdoti: qui plenum ex ea pugillum hauriens,
cremabit super altare in monimentum eius qui obtulerit,
{5:13} rogans pro
illo et expians, reliquam vero partem ipse habebit in munere.
{5:14}
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
{5:15} Anima si prĉvaricans
ceremonias, per errorem in his, quĉ Domino sunt sanctificata, peccaverit,
offeret pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, qui emi potest duobus
siclis, iuxta pondus Sanctuarii:
{5:16} ipsumque quod intulit damni
restituet, et quintam partem ponet supra, tradens sacerdoti, qui rogabit pro eo
offerens arietem, et dimittetur ei.
{5:17} Anima si peccaverit per
ignorantiam, feceritque unum ex his quĉ Domini lege prohibentur, et peccati rea
intellexerit iniquitatem suam,
{5:18} offeret arietem immaculatum de gregibus
sacerdoti, iuxta mensuram, ĉstimationemque peccati: qui orabit pro eo, quia
nesciens fecerit: et dimittetur ei,
{5:19} quia per errorem deliquit in
Dominum.
Leviticus 6
{6:1} Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
{6:2} Anima quĉ
peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei eius
creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit,
{6:3} sive
rem perditam invenerit, et inficians insuper peieraverit, et quodlibet aliud ex
pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines,
{6:4} convicta delicti,
reddet
{6:5} omnia quĉ per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam
insuper partem domino cui damnum intulerat.
{6:6} Pro peccato autem suo
offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, iuxta
ĉstimationem, mensuramque delicti:
{6:7} qui rogabit pro eo coram Domino, et
dimittetur illi pro singulis quĉ faciendo peccavit.
{6:8} Locutusque est
Dominus ad Moysen, dicens:
{6:9} Prĉcipe Aaron et filiis eius: Hĉc est lex
holocausti: Cremabitur in altari tota nocte usque mane: ignis ex eodem altari
erit.
{6:10} vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis: tolletque
cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens iuxta altare,
{6:11}
spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra,
et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet.
{6:12} Ignis autem in
altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subiiciens ligna mane per singulos
dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum.
{6:13}
Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari.
{6:14} Hĉc est lex
sacrificii et libamentorum, quĉ offerent filii Aaron coram Domino, et coram
altari.
{6:15} Tollet sacerdos pugillum similĉ, quĉ conspersa est oleo, et
totum thus, quod super similam positum est: adolebitque illud in altari in
monimentum odoris suavissimi Domino:
{6:16} reliquam autem partem similĉ
comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento: et comedet in loco Sancto Atrii
tabernaculi.
{6:17} Ideo autem non fermentabitur, quia pars eius in Domini
offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque
delicto.
{6:18} Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac
sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini. omnis, qui
tetigerit illa, sanctificabitur.
{6:19} Locutusque est Dominus ad Moysen,
dicens:
{6:20} Hĉc est oblatio Aaron, et filiorum eius, quam offerre debent
Domino in die unctionis suĉ. Decimam partem ephi offerent similĉ in sacrificio
sempiterno, medium eius mane, et medium eius vespere:
{6:21} quĉ in sartagine
oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum
Domino
{6:22} sacerdos, qui iure patri successerit, et tota cremabitur in
altari.
{6:23} Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam
comedet ex eo.
{6:24} Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens :
{6:25}
Loquere Aaron et filiis eius: Ista est lex hostiĉ pro peccato: In loco ubi
offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est.
{6:26}
Sacerdos qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi.
{6:27}
Quidquid tetigerit carnes eius, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis
fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto.
{6:28} Vas autem fictile, in quo
cocta est, confringetur. quod si vas ĉneum fuerit, defricabitur, et lavabitur
aqua.
{6:29} Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus eius,
quia Sanctum sanctorum est.
{6:30} Hostia enim quĉ cĉditur pro peccato, cuius
sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in Sanctuario, non
comedetur, sed comburetur igni.
Leviticus 7
{7:1} Hĉc quoque lex hostiĉ pro delicto, Sancta sanctorum
est:
{7:2} idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro
delicto: sanguis eius per gyrum altaris fundetur.
{7:3} Offerent ex ea caudam
et adipem qui operit vitalia:
{7:4} Duos renunculos, et pinguedinem quĉ iuxta
ilia est, reticulumque iecoris cum renunculis.
{7:5} et adolebit ea sacerdos
super altare: incensum est Domini pro delicto.
{7:6} Omnis masculus de
sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum
est.
{7:7} Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto: utriusque
hostiĉ lex una erit: ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.
{7:8}
Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem eius.
{7:9} Et omne
sacrificium similĉ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in
sartagine prĉparatur, eius erit sacerdotis a quo offertur:
{7:10} sive oleo
conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura ĉqua per singulos
dividetur.
{7:11} Hĉc est lex hostiĉ pacificorum quĉ offertur
Domino.
{7:12} Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque
fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et
collyridas olei admistione conspersas:
{7:13} panes quoque fermentatos cum
hostia gratiarum, quĉ immolatur pro pacificis:
{7:14} ex quibus unus pro
primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiĉ
sanguinem.
{7:15} cuius carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis
quidquam usque mane.
{7:16} Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam,
eadem similiter edetur die: sed et si quid in crastinum remanserit, vesci
licitum est:
{7:17} quidquid autem tertius invenerit dies, ignis
absumet.
{7:18} si quis de carnibus victimĉ pacificorum die tertio comederit,
irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius quĉcumque anima tali se
edulio contaminaverit, prĉvaricationis rea erit.
{7:19} Caro, quĉ aliquid
tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni: qui fuerit mundus,
vescetur ex ea.
{7:20} Anima polluta quĉ ederit de carnibus hostiĉ
pacificorum, quĉ oblata est Domino, peribit de populis suis.
{7:21} Et quĉ
tetigerit immunditiam hominis, vel iumenti, sive omnis rei, quĉ polluere potest,
et comederit de huiuscemodi carnibus, interibit de populis suis.
{7:22}
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
{7:23} Loquere filiis Israel:
Adipem ovis, et bovis, et caprĉ non comedetis.
{7:24} Adipem cadaveris
morticini, et eius animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios
usus.
{7:25} Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit,
peribit de populo suo.
{7:26} Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in
cibo, tam de avibus quam de pecoribus.
{7:27} Omnis anima, quĉ ederit
sanguinem, peribit de populis suis.
{7:28} Locutusque est Dominus ad Moysen,
dicens:
{7:29} Loquere filiis Israel, dicens: Qui offert victimam pacificorum
Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta eius.
{7:30} tenebit
manibus adipem hostiĉ, et pectusculum: cumque ambo oblata Domino consecraverit,
tradet sacerdoti,
{7:31} qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem
erit Aaron, et filiorum eius.
{7:32} armus quoque dexter de pacificorum
hostiis cedet in primitias sacerdotis.
{7:33} Qui obtulerit sanguinem et
adipem, filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua.
{7:34}
Pectusculum enim elevationis, et armum separationis tuli a filiis Israel de
hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis eius lege perpetua,
ab omni populo Israel.
{7:35} Hĉc est unctio Aaron et filiorum eius in
ceremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio
fungerentur,
{7:36} et quĉ prĉcepit eis dari Dominus a filiis Israel
religione perpetua in generationibus suis.
{7:37} Ista est lex holocausti, et
sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum
victimis:
{7:38} quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando
mandabit filiis Israel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto
Sinai.
Leviticus 8
{8:1} Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
{8:2} Tolle
Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato,
duos arietes, canistrum cum azymis,
{8:3} et congregabis omnem ctum ad
ostium tabernaculi.
{8:4} Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque
omni turba ante fores tabernaculi,
{8:5} ait: Iste est sermo, quem iussit
Dominus fieri.
{8:6} Statimque obtulit Aaron et filios eius. Cumque lavisset
eos,
{8:7} vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et
induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,
{8:8} quod
astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.
{8:9}
Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream
consecratam in sanctificatione, sicut prĉceperat ei Dominus.
{8:10} Tulit et
unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.
{8:11}
Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia
vasa eius, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.
{8:12} Quod fundens
super caput Aaron, unxit eum, et consecravit:
{8:13} filios quoque eius
oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut
iusserat Dominus.
{8:14} Obtulit et vitulum pro peccato. cumque super caput
eius posuisset Aaron, et filii eius manus suas,
{8:15} immolavit eum:
hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum. quo
expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta eius.
{8:16}
Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum iecoris, duosque renunculos,
cum arvinulis suis adolevit super altare:
{8:17} vitulum cum pelle, et
carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut prĉceperat Dominus.
{8:18}
Obtulit et arietem in holocaustum: super cuius caput cum imposuissent Aaron et
filii eius manus suas,
{8:19} immolavit eum, et fudit sanguinem eius per
circuitum altaris.
{8:20} Ipsumque arietem in frusta concidens, caput eius,
et artus, et adipem adolevit igni,
{8:21} lotis prius intestinis et pedibus.
totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum
suavissimi odoris Domino, sicut prĉceperat ei.
{8:22} Obtulit et arietem
secundum, in consecratione sacerdotum: posueruntque super caput eius Aaron et
filii eius manus suas.
{8:23} quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine
eius, tetigit extremum auriculĉ dextrĉ Aaron, et pollicem manus eius dextrĉ,
similiter et pedis.
{8:24} Obtulit et filios Aaron. cumque de sanguine
arietis immolati tetigisset extremum auriculĉ singulorum dextrĉ, et pollices
manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum:
{8:25}
adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quĉ operit intestina, reticulumque
iecoris, et duos renes cum adipibus suis, et armo dextro separavit.
{8:26}
Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque
fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque posuit super adipes, et
armum dextrum,
{8:27} tradens simul omnia Aaron et filiis eius. Qui postquam
levaverunt ea coram Domino,
{8:28} rursum suscepta de manibus eorum, adolevit
super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem
suavitatis, sacrificii Domino.
{8:29} Tulitque pectusculum elevans illud
coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut prĉceperat ei
Dominus.
{8:30} Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari,
aspersit super Aaron et vestimenta eius, et super filios illius ac vestes
eorum.
{8:31} Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, prĉcepit eis, dicens:
Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas. panes quoque
consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut prĉcepit mihi Dominus,
dicens: Aaron et filii eius comedent eos:
{8:32} quidquid autem reliquum
fuerit de carne et panibus, ignis absumet.
{8:33} De ostio quoque tabernaculi
non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis
vestrĉ. septem enim diebus finitur consecratio:
{8:34} sicut et
imprĉsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur.
{8:35} Die ac
nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini: sic
enim mihi prĉceptum est.
{8:36} Feceruntque Aaron et filii eius cuncta quĉ
locutus est Dominus per manum Moysi.
Leviticus 9
{9:1} Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron et filios eius,
ac maiores natu Israel, dixitque ad Aaron:
{9:2} Tolle de armento vitulum pro
peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram
Domino.
{9:3} Et ad filios Israel loqueris: Tollite hircum pro peccato, et
vitulum, atque agnum anniculos, et sine macula in holocaustum,
{9:4} bovem et
arietem pro pacificis: et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum
similam conspersam oleo offerentes. hodie enim Dominus apparebit vobis.
{9:5}
Tulerunt ergo cuncta quĉ iusserat Moyses ad ostium tabernaculi: ubi cum omnis
multitudo astaret,
{9:6} ait Moyses: Iste est sermo, quem prĉcepit Dominus:
facite, et apparebit vobis gloria eius.
{9:7} Et dixit ad Aaron: Accede ad
altare, et immola pro peccato tuo: offer holocaustum, et deprecare pro te et pro
populo. cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut prĉcepit
Dominus.
{9:8} Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro
peccato suo:
{9:9} cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui: in quo tingens
digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim eius.
{9:10}
Adipemque et renunculos, ac reticulum iecoris, quĉ sunt pro peccato, adolevit
super altare, sicut prĉceperat Dominus Moysi:
{9:11} carnes vero et pellem
eius extra castra combussit igni.
{9:12} Immolavit et holocausti victimam:
obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius, quem fudit per altaris
circuitum.
{9:13} ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et
membris singulis obtulerunt. quĉ omnia super altare cremavit igni,
{9:14}
lotis aqua prius intestinis et pedibus.
{9:15} Et pro peccato populi
offerens, mactavit hircum: expiatoque altari,
{9:16} fecit
holocaustum,
{9:17} addens in sacrificio libamenta, quĉ pariter offeruntur,
et adolens ea super altare, absque ceremoniis holocausti matutini.
{9:18}
Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi: obtuleruntque ei
filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum.
{9:19} Adipem
autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum
iecoris
{9:20} posuerunt super pectora. cumque cremati essent adipes super
altare,
{9:21} pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram
Domino, sicut prĉceperat Moyses.
{9:22} Et extendens manus ad populum,
benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et
pacificis, descendit.
{9:23} Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum
testimonii, et deinceps egressi benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini
omni multitudini:
{9:24} et ecce egressus ignis a Domino, devoravit
holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbĉ,
laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.
Leviticus 10
{10:1} Arreptisque Nadab, et Abiu filii Aaron thuribulis,
posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum:
quod eis prĉceptum non erat.
{10:2} Egressusque ignis a Domino, devoravit
eos, et mortui sunt coram Domino.
{10:3} Dixitque Moyses ad Aaron: Hoc est
quod locutus est Dominus: Sanctificabor in iis, qui appropinquant mihi, et in
conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron.
{10:4}
Vocatis autem Moyses Misaele, et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad
eos: Ite et tollite fratres vestros de conspectu Sanctuarii, et asportate extra
castra.
{10:5} Confestimque pergentes, tulerunt eos sicut iacebant, vestitos
lineis tunicis, et eiecerunt foras, ut sibi fuerat imperatum.
{10:6}
Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar filios eius: Capita
vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et
super omnem ctum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Israel
plangant incendium quod Dominus suscitavit:
{10:7} vos autem non egrediemini
fores tabernaculi, alioquin peribitis: oleum quippe sanctĉ unctionis est super
vos. Qui fecerunt omnia iuxta prĉceptum Moysi.
{10:8} Dixit quoque Dominus ad
Aaron:
{10:9} Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii
tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini: quia prĉceptum
sempiternum est in generationes vestras.
{10:10} Et ut habeatis scientiam
discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum:
{10:11}
doceatisque filios Israel omnia legitima mea quĉ locutus est Dominus ad eos per
manum Moysi.
{10:12} Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et
Ithamar filios eius, qui erant residui: Tollite sacrificium, quod remansit de
oblatione Domini, et comedite illud absque fermento iuxta altare, quia Sanctum
sanctorum est.
{10:13} Comedetis autem in loco sancto: quod datum est tibi et
filiis tuis de oblationibus Domini, sicut prĉceptum est mihi.
{10:14}
Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus est, edetis in loco
mundissimo tu et filii tui, et filiĉ tuĉ tecum. tibi enim ac liberis tuis
reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israel:
{10:15} eo quod armum
et pectus, et adipes qui cremantur in altari, elevaverunt coram Domino, et
pertineant ad te, et ad filios tuos lege perpetua, sicut prĉcepit
Dominus.
{10:16} Inter hĉc, hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum
quĉreret Moyses, exustum reperit: iratusque contra Eleazar et Ithamar filios
Aaron, qui remanserant, ait:
{10:17} Cur non comedistis hostiam pro peccato
in loco sancto, quĉ Sancta sanctorum est, et data vobis ut portetis iniquitatem
multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini,
{10:18} prĉsertim cum de
sanguine illius non sit illatum intra sancta, et comedere debueritis eam in
Sanctuario, sicut prĉceptum est mihi?
{10:19} Respondit Aaron: Oblata est
hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino: mihi autem accidit quod
vides. quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in ceremoniis mente
lugubri?
{10:20} Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.
Leviticus 11
{11:1} Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron,
dicens:
{11:2} Dicite filiis Israel: Hĉc sunt animalia quĉ comedere debetis
de cunctis animantibus terrĉ:
{11:3} Omne quod habet divisam ungulam, et
ruminat in pecoribus, comedetis.
{11:4} Quidquid autem ruminat quidem, et
habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis
illud, et inter immunda reputabitis.
{11:5} Chrogryllus qui ruminat,
ungulamque non dividit, immundus est.
{11:6} Lepus quoque: nam et ipse
ruminat, sed ungulam non dividit.
{11:7} Et sus: qui cum ungulam dividat, non
ruminat.
{11:8} horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia
immunda sunt vobis.
{11:9} Hĉc sunt quĉ gignuntur in aquis, et vesci licitum
est. Omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et
stagnis, comedetis.
{11:10} Quidquid autem pinnulas et squamas non habet
eorum quĉ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis,
{11:11}
execrandumque erit, carnes eorum non comedetis, et morticina
vitabitis.
{11:12} Cuncta quĉ non habent pinnulas et squamas in aquis,
polluta erunt.
{11:13} Hĉc sunt quĉ de avibus comedere non debetis, et
vitanda sunt vobis: Aquilam, et gryphem, et haliĉetum,
{11:14} et milvum ac
vulturem iuxta genus suum.
{11:15} et omne corvini generis in similitudinem
suam,
{11:16} struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem iuxta genus
suum:
{11:17} bubonem, et mergulum, et ibin,
{11:18} et cygnum, et
onocrotalum, et porphyrionem,
{11:19} herodionem, et charadrion iuxta genus
suum, upupam quoque, et vespertilionem.
{11:20} Omne de volucribus quod
graditur super quattuor pedes, abominabile erit vobis.
{11:21} Quidquid autem
ambulat quidem super quattuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quĉ
salit super terram,
{11:22} comedere debetis, ut est bruchus in genere suo,
et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula iuxta genus suum.
{11:23}
Quidquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes, execrabile erit
vobis:
{11:24} et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit
immundus usque ad vesperum:
{11:25} et si necesse fuerit ut portet quippiam
horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum
solis.
{11:26} Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam,
nec ruminat, immundum erit: et qui tetigerit illud, contaminabitur.
{11:27}
Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quĉ incedunt quadrupedia,
immundum erit: qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad
vesperum.
{11:28} Et qui portaverit huiuscemodi cadavera, lavabit vestimenta
sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia hĉc immunda sunt
vobis.
{11:29} Hĉc quoque inter polluta reputabuntur de his, quĉ moventur in
terra, mustela et mus et crocodilus, singula iuxta genus suum,
{11:30}
mygale, et chamĉleon, et stellio, et lacerta, et talpa:
{11:31} omnia hĉc
immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad
vesperum:
{11:32} et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum,
polluetur tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia: et in
quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic
postea mundabuntur.
{11:33} Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro
cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est.
{11:34} Omnis cibus, quem
comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod
bibitur de universo vase, immundum erit.
{11:35} Et quidquid de morticinis
huiuscemodi ceciderit super illud, immundum erit: sive clibani, sive
chytropodes, destruentur, et immundi erunt.
{11:36} Fontes vero et cisternĉ,
et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit,
polluetur.
{11:37} Si ceciderit super sementem, non polluet eam.
{11:38}
Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit,
illico polluetur.
{11:39} Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis
comedere, qui cadaver eius tetigerit, immundus erit usque ad
vesperum:
{11:40} et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit; lavabit
vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.
{11:41} Omne quod reptat
super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum.
{11:42} Quidquid
super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur,
non comedetis, quia abominabile est.
{11:43} Nolite contaminare animas
vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.
{11:44} Ego enim sum
Dominus Deus vester: sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas
vestras in omni reptili quod movetur super terram.
{11:45} Ego enim sum
Dominus, qui eduxi vos de Terra Ĉgypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis,
quia ego sanctus sum.
{11:46} Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis
animĉ viventis, quĉ movetur in aqua, et reptat in terra,
{11:47} ut
differentias noveritis mundi, et immundi, et sciatis quid comedere et quid
respuere debeatis.
Leviticus 12
{12:1} Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
{12:2}
Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Mulier, si suscepto semine pepererit
masculum, immunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstruĉ.
{12:3}
Et die octavo circumcidetur infantulus:
{12:4} ipsa vero triginta tribus
diebus manebit in sanguine purificationis suĉ. Omne sanctum non tanget, nec
ingredietur in Sanctuarium, donec impleantur dies purificationis suĉ.
{12:5}
Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus iuxta ritum fluxus
menstrui, et sexaginta sex diebus manebit in sanguine purificationis
suĉ.
{12:6} Cumque expleti fuerint dies purificationis suĉ, pro filio, sive
pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum, et pullum columbĉ sive
turturem pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii, et tradet
sacerdoti
{12:7} qui offeret illa coram Domino, et orabit pro ea, et sic
mundabitur a profluvio sanguinis sui. ista est lex parientis masculum aut
feminam.
{12:8} Quod si non invenerit manus eius, nec potuerit offerre agnum,
sumet duos turtures vel duos pullos columbarum, unum in holocaustum, et alterum
pro peccato. orabitque pro ea sacerdos, et sic mundabitur.
Leviticus 13
{13:1} Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron,
dicens:
{13:2} Homo, in cuius cute et carne ortus fuerit diversus color sive
pustula, aut quasi lucens quippiam, id est plaga leprĉ, adducetur ad Aaron
sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum eius.
{13:3} Qui cum viderit
lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem. ipsamque speciem leprĉ
humiliorem cute et carne reliqua; plaga leprĉ est, et ad arbitrium eius
separabitur.
{13:4} Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior
carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem
diebus,
{13:5} et considerabit die septimo: et siquidem lepra ultra non
creverit, nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem
diebus aliis.
{13:6} Et die septimo contemplabitur: si obscurior fuerit
lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est: lavabitque homo
vestimenta sua, et mundus erit.
{13:7} Quod si postquam a sacerdote visus
est, et redditus munditiĉ, iterum lepra creverit; adducetur ad eum,
{13:8} et
immunditiĉ condemnabitur.
{13:9} Plaga leprĉ si fuerit in homine, adducetur
ad sacerdotem,
{13:10} et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et
capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit:
{13:11}
lepra vetustissima iudicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum
sacerdos, et non recludet, quia perspicuĉ immunditiĉ est.
{13:12} Sin autem
effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad
pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit,
{13:13} considerabit eum
sacerdos, et teneri lepra mundissima iudicabit: eo quod omnis in candorem versa
sit, et idcirco homo mundus erit.
{13:14} Quando vero caro vivens in eo
apparuerit,
{13:15} tunc sacerdotis iudicio polluetur, et inter immundos
reputabitur. caro enim viva si lepra aspergitur, immunda est.
{13:16} Quod si
rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit,
{13:17}
considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet.
{13:18} Caro autem et
cutis in qua ulcus natum est et sanatum,
{13:19} et in loco ulceris cicatrix
alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem:
{13:20} qui cum
viderit locum leprĉ humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem,
contaminabit eum: plaga enim leprĉ orta est in ulcere.
{13:21} Quod si pilus
coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior,
recludet eum septem diebus.
{13:22} et si quidem creverit, adiudicabit eum
leprĉ.
{13:23} sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo
mundus erit.
{13:24} Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata
albam sive rufam habuerit cicatricem,
{13:25} considerabit eam sacerdos, et
ecce versa est in alborem, et locus eius reliqua cute est humilior: contaminabit
eum, quia plaga leprĉ in cicatrice orta est.
{13:26} Quod si pilorum color
non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa leprĉ species
fuerit subobscura, recludet eum septem diebus,
{13:27} et die septimo
contemplabitur: si creverit in cute lepra, contaminabit eum.
{13:28} sin
autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et
idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturĉ.
{13:29} Vir, sive mulier,
in cuius capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos.
{13:30}
et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque
subtilior; contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbĉ est.
{13:31} Sin
autem viderit locum maculĉ ĉqualem vicinĉ carni, et capillum nigrum: recludet
eum septem diebus,
{13:32} et die septimo intuebitur. Si non creverit macula,
et capillus sui coloris est, et locus plagĉ carni reliquĉ ĉqualis:
{13:33}
radetur homo absque loco maculĉ, et includetur septem diebus aliis.
{13:34}
Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne
reliqua, mundabit eum, lotisque vestibus suis mundus erit.
{13:35} Sin autem
post emundationem rursus creverit macula in cute,
{13:36} non quĉret amplius
utrum capillus in flavum colorem sit immutatus, quia aperte immundus
est.
{13:37} Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit
hominem sanatum esse, et confidenter eum pronunciet mundum.
{13:38} Vir, sive
mulier, in cuius cute candor apparuerit,
{13:39} intuebitur eos sacerdos. si
deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed
maculam coloris candidi, et hominem mundum.
{13:40} Vir, de cuius capite
capilli fluunt, calvus et mundus est:
{13:41} et si a fronte ceciderint pili,
recalvaster et mundus est.
{13:42} Sin autem in calvitio sive in recalvatione
albus vel rufus color fuerit exortus,
{13:43} et hoc sacerdos viderit,
condemnabit eum haud dubiĉ leprĉ, quĉ orta est in calvitio.
{13:44} Quicumque
ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium
sacerdotis,
{13:45} habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste
contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit.
{13:46} Omni tempore quo
leprosus est, et immundus, solus habitabit extra castra.
{13:47} Vestis lanea
sive linea, quĉ lepram habuerit
{13:48} in stamine atque subtegmine, aut
certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est,
{13:49} si alba vel rufa
macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti.
{13:50}
qui consideratam recludet septem diebus:
{13:51} et die septimo rursus
aspiciens si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est: pollutum iudicabit
vestimentum, et omne in quo fuerit inventa:
{13:52} et idcirco comburetur
flammis.
{13:53} Quod si eam viderit non crevisse,
{13:54} prĉcipiet, et
lavabunt id, in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis.
{13:55}
Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram,
immundum iudicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie
vestimenti vel per totum, lepra.
{13:56} Sin autem obscurior fuerit locus
leprĉ, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet.
{13:57}
Quod si ultra apparuerit in his locis, quĉ prius immaculata erant, lepra
volatilis et vaga: debet igne comburi.
{13:58} si cessaverit, lavabit aqua
ea, quĉ pura sunt, secundo, et munda erunt.
{13:59} Ista est lex leprĉ
vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis
pelliceĉ, quomodo mundari debeat, vel contaminari.
Leviticus 14
{14:1} Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
{14:2} Hic
est ritus leprosi, quando mundandus est: Adducetur ad sacerdotem:
{14:3} qui
egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam,
{14:4} prĉcipiet ei,
qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum
est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum.
{14:5} et unum ex
passeribus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes:
{14:6}
alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine
passeris immolati,
{14:7} quo asperget illum, qui mundandus est, septies, ut
iure purgetur: et dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet.
{14:8} Cumque
laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua:
purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum
suum septem diebus,
{14:9} et die septimo radet capillos capitis, barbamque
et supercilia, ac totius corporis pilos. Et lotis rursum vestibus et
corpore,
{14:10} die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam
absque macula, et tres decimas similĉ in sacrificium, quĉ conspersa sit oleo, et
seorsum olei sextarium.
{14:11} Cumque sacerdos purificans hominem, statuerit
eum, et hĉc omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii,
{14:12}
tollet agnum, et offeret eum pro delicto, oleique sextarium. et oblatis ante
Dominum omnibus,
{14:13} immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro
peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et
pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia: Sancta sanctorum est.
{14:14}
Assumensque sacerdos de sanguine hostiĉ, quĉ immolata est pro delicto, ponet
super extremum auriculĉ dextrĉ eius qui mundatur, et super pollices manus dextrĉ
et pedis:
{14:15} et de olei sextario mittet in manum suam
sinistram,
{14:16} tingetque digitum dextrum in eo, et asperget coram Domino
septies.
{14:17} quod autem reliquum est olei in lĉva manu, fundet super
extremum auriculĉ dextrĉ eius qui mundatur, et super pollices manus ac pedis
dextri, et super sanguinem qui effusus est pro delicto,
{14:18} et super
caput eius.
{14:19} Rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro
peccato. tunc immolabit holocaustum,
{14:20} et ponet illud in altari cum
libamentis suis, et homo rite mundabitur.
{14:21} Quod si pauper est, et non
potest manus eius invenire quĉ dicta sunt, pro delicto assumet agnum ad
oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similĉ conspersĉ oleo in
sacrificium, et olei sextarium,
{14:22} duosque turtures sive duos pullos
columbĉ, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum:
{14:23}
offeretque ea die octavo purificationis suĉ sacerdoti, ad ostium tabernaculi
testimonii coram Domino.
{14:24} qui suscipiens agnum pro delicto et
sextarium olei, levabit simul:
{14:25} immolatoque agno, de sanguine eius
ponet super extremum auriculĉ dextrĉ illius qui mundatur, et super pollices
manus eius ac pedis dextri:
{14:26} olei vero partem mittet in manum suam
sinistram,
{14:27} in quo tingens digitum dextrĉ manus asperget septies coram
Domino:
{14:28} tangetque extremum dextrĉ auriculĉ illius qui mundatur, et
pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro
delicto:
{14:29} reliquam autem partem olei, quĉ est in sinistra manu, mittet
super caput purificati, ut placet pro eo Dominum:
{14:30} et turturem sive
pullum columbĉ offeret,
{14:31} unum pro delicto, et alterum in holocaustum
cum libamentis suis.
{14:32} Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non
potest omnia in emundationem sui.
{14:33} Locutusque est Dominus ad Moysen et
Aaron, dicens:
{14:34} Cum ingressi fueritis Terram Chanaan, quam ego dabo
vobis in possessionem, si fuerit plaga leprĉ in ĉdibus,
{14:35} ibit cuius
est domus, nuncians sacerdoti, et dicet: Quasi plaga leprĉ videtur mihi esse in
domo mea.
{14:36} At ille prĉcipiet ut efferant universa de domo, priusquam
ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, ne immunda fiant omnia quĉ in domo
sunt. Intrabitque postea ut consideret lepram domus:
{14:37} et cum viderit
in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes, et
humiliores superficie reliqua,
{14:38} egredietur ostium domus, et statim
claudet illam septem diebus.
{14:39} Reversusque die septimo, considerabit
eam. si invenerit crevisse lepram,
{14:40} iubebit erui lapides in quibus
lepra est, et proiici eos extra civitatem in locum immundum:
{14:41} domum
autem ipsam radi intrinsecus per circuitum, et spargi pulverem rasurĉ extra
urbem in locum immundum,
{14:42} lapidesque alios reponi pro his qui ablati
fuerint, et luto alio liniri domum.
{14:43} Sin autem postquam eruti sunt
lapides, et pulvis erasus, et alia terra lita,
{14:44} ingressus sacerdos
viderit reversam lepram, et parietes respersos maculis, lepra est perseverans,
et immunda domus:
{14:45} quam statim destruent, et lapides eius ac ligna,
atque universum pulverem proiicient extra oppidum in locum immundum.
{14:46}
Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad
vesperum:
{14:47} et qui dormierit in ea, et comederit quippiam, lavabit
vestimenta sua.
{14:48} Quod si introiens sacerdos viderit lepram non
crevisse in domo, postquam denuo lita fuerit, purificabit eam reddita
sanitate:
{14:49} et in purificationem eius sumet duos passeres, lignumque
cedrinum, et vermiculum atque hyssopum:
{14:50} et immolato uno passere in
vase fictili super aquas vivas,
{14:51} tollet lignum cedrinum, et hyssopum,
et coccum et passerem vivum, et tinget omnia in sanguine passeris immolati,
atque in aquis viventibus, et asperget domum septies,
{14:52} purificabitque
eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus, et in passere vivo,
lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo.
{14:53} Cumque dimiserit
passerem avolare in agrum libere, orabit pro domo, et iure
mundabitur.
{14:54} Ista est lex omnis leprĉ et percussurĉ,
{14:55} leprĉ
vestium et domorum,
{14:56} cicatricis et erumpentium papularum, lucentis
maculĉ, et in varias species, coloribus immutatis,
{14:57} ut possit sciri
quo tempore mundum quid, vel immundum sit.
Leviticus 15
{15:2} Loquimini filiis Israel, et dicite eis: Vir, qui patitur
fluxum seminis, immundus erit.
{15:3} Et tunc iudicabitur huic vitio
subiacere, cum per singula momenta adhĉserit carni eius, atque concreverit fdus
humor.
{15:4} Omne stratum, in quo dormierit, immundum erit, et ubicumque
sederit.
{15:5} Si quis hominum tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta
sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
{15:6} Si sederit
ubi ille sederat, et ipse lavabit vestimenta sua: et lotus aqua, immundus erit
usque ad vesperum.
{15:7} Qui tetigerit carnem eius, lavabit vestimenta sua:
et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
{15:8} Si salivam
huiuscemodi homo iecerit super eum qui mundus est, lavabit vestimenta sua: et
lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
{15:9} Sagma, super quo sederit,
immundum erit:
{15:10} et quidquid sub eo fuerit, qui fluxum seminis patitur,
pollutum erit usque ad vesperum. Qui portaverit horum aliquid, lavabit
vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
{15:11}
Omnis, quem tetigerit qui talis est, non lotis ante manibus, lavabit vestimenta
sua: et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
{15:12} Vas fictile quod
tetigerit, confringetur: vas autem ligneum lavabitur aqua.
{15:13} Si sanatus
fuerit qui huiuscemodi sustinet passionem, numerabit septem dies post
emundationem sui, et lotis vestibus et toto corpore in aquis viventibus, erit
mundus.
{15:14} Die autem octavo sumet duos turtures, aut duos pullos
columbĉ, et veniet in conspectum Domini ad ostium tabernaculi testimonii,
dabitque eos sacerdoti.
{15:15} qui faciet unum pro peccato, et alterum in
holocaustum: rogabitque pro eo coram Domino, ut emundetur a fluxi seminis
sui.
{15:16} Vir de quo egreditur semen coitus, lavabit aqua omne corpus
suum: et immundus erit usque ad vesperum.
{15:17} Vestem et pellem, quam
habuerit, lavabit aqua, et immunda erit usque ad vesperum.
{15:18} Mulier,
cum qua coierit, lavabitur aqua, et immunda erit usque ad vesperum.
{15:19}
Mulier, quĉ redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus
separabitur.
{15:20} Omnis qui tetigerit eam, immundus erit usque ad
vesperum:
{15:21} et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suĉ,
polluetur.
{15:22} Qui tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta sua: et ipse
lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
{15:23} Omne vas, super quo illa
sederit, quisquis attigerit, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua,
pollutus erit usque ad vesperum.
{15:24} Si coierit cum ea vir tempore
sanguinis menstrualis, immundus erit septem diebus: et omne stratum, in quo
dormierit, polluetur.
{15:25} Mulier, quĉ patitur multis diebus fluxum
sanguinis non in tempore menstruali, vel quĉ post menstruum sanguinem fluere non
cessat, quamdiu subiacet huic passioni, immunda erit quasi sit in tempore
menstruo.
{15:26} omne stratum, in quo dormierit, et vas in quo sederit,
pollutum erit.
{15:27} quicumque tetigerit ea, lavabit vestimenta sua: et
ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperam.
{15:28} Si steterit
sanguis, et fluere cessaverit, numerabit septem dies purificationis
suĉ:
{15:29} et die octavo offeret pro se sacerdoti duos turtures, aut duos
pullos columbarum ad ostium tabernaculi testimonii:
{15:30} qui unum faciet
pro peccato, et alterum in holocaustum, rogabitque pro ea coram Domino, et pro
fluxu immunditiĉ eius.
{15:31} Docebitis ergo filios Israel ut caveant
immunditiam, et non moriantur in sordibus suis, cum polluerint tabernaculum meum
quod est inter eos.
{15:32} Ista est lex eius, qui patitur fluxum seminis, et
qui polluitur coitu,
{15:33} et quĉ menstruis temporibus separatur, vel quĉ
iugi fluit sanguine, et hominis, qui dormierit cum ea.
Leviticus 16
{16:1} Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duorum
filiorum Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt:
{16:2} et
prĉcepit ei, dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur
Sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non
moriatur (quia in nube apparebo super oraculum)
{16:3} nisi hĉc ante fecerit:
Vitulum pro peccato offeret, et arietem in holocaustum.
{16:4} Tunica linea
vestietur, feminalibus lineis verenda celabit: accingetur zona linea, cidarim
lineam imponet capiti: hĉc enim vestimenta sunt sancta: quibus cunctis, cum
lotus fuerit, induetur.
{16:5} Suscipietque ab universa multitudine filiorum
Israel duos hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum.
{16:6} Cumque
obtulerit vitulum, et oraverit pro se et pro domo sua,
{16:7} duos hircos
stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii:
{16:8} mittensque
super utrumque sortem, unam Domino, alteram capro emissario:
{16:9} cuius
exierit sors Domino, offeret illum pro peccato:
{16:10} cuius autem in caprum
emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et
emittat eum in solitudinem.
{16:11} His rite celebratis, offeret vitulum et
rogans pro se et pro domo sua, immolabit eum:
{16:12} assumptoque thuribulo,
quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in
incensum, ultra velum intrabit in Sancta:
{16:13} ut positis super ignem
aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum, quod est supra testimonium,
et non moriatur.
{16:14} Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito
septies contra propitiatorium ad orientem.
{16:15} Cumque mactaverit hircum
pro peccato populi, inferet sanguinem eius intra velum, sicut prĉceptum est de
sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi,
{16:16} et expiet Sanctuarium
ab immunditiis filiorum Israel, et a prĉvaricationibus eorum, cunctisque
peccatis. Iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii, quod fixum est inter
eos in medio sordium habitationis eorum.
{16:17} Nullus hominum sit in
tabernaculo quando pontifex Sanctuarium ingreditur, ut roget pro se et pro domo
sua, et pro universo ctu Israel donec egrediatur.
{16:18} Cum autem exierit
ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque
hirci fundat super cornua eius per gyrum:
{16:19} aspergensque digito
septies, expiet, et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israel.
{16:20}
Postquam emundaverit Sanctuarium, et tabernaculum, et altare, tunc offerat
hircum viventem:
{16:21} et posita utraque manu super caput eius, confiteatur
omnes iniquitates filiorum Israel, et universa delicta atque peccata eorum: quĉ
imprecans capiti eius, emittet illum per hominem paratum, in
desertum.
{16:22} Cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram
solitariam, et dimissus fuerit in deserto,
{16:23} revertetur Aaron in
tabernaculum testimonii, et depositis vestibus, quibus prius indutus erat cum
intraret Sanctuarium, relictisque ibi,
{16:24} lavabit carnem suam in loco
sancto, indueturque vestibus suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum
suum ac plebis, rogabit tam pro se quam pro populo:
{16:25} et adipem, qui
oblatus est pro peccatis, adolebit super altare.
{16:26} ille vero, qui
dimiserit caprum emissarium, lavabit vestimenta sua et corpus aqua, et sic
ingredietur in castra.
{16:27} Vitulum autem et hircum, qui pro peccato
fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est in Sanctuarium ut expiatio
compleretur, asportabunt foras castra, et comburent igni tam pelles quam carnes
eorum ac fimum:
{16:28} et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua,
et carnem aqua, et sic ingredietur in castra.
{16:29} Eritque vobis hoc
legitimum sempiternum: Mense septimo, decima die mensis affligetis animas
vestras, nullumque opus facietis, sive indigena, sive advena qui peregrinatur
inter vos.
{16:30} In hac die expiatio erit vestri, atque mundatio ab omnibus
peccatis vestris: coram Domino mundabimini.
{16:31} sabbatum enim
requietionis est, et affligetis animas vestras religione perpetua.
{16:32}
Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cuius manus initiatĉ sunt ut
sacerdotio fungatur pro patre suo: indueturque stola linea et vestibus
sanctis,
{16:33} et expiabit Sanctuarium et tabernaculum testimonii atque
altare, sacerdotes quoque et universum populum.
{16:34} Eritque vobis hoc
legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israel, et pro cunctis peccatis
eorum semel in anno. Fecit igitur sicut prĉceperat Dominus Moysi.
Leviticus 17
{17:1} Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
{17:2}
Loquere Aaron et filiis eius, et cunctis filiis Israel, dicens ad eos: Iste est
sermo quem mandavit Dominus, dicens:
{17:3} Homo quilibet de domo Israel, si
occiderit bovem aut ovem, sive capram in castris vel extra castra,
{17:4} et
non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino, sanguinis reus erit:
quasi si sanguinem fuderit, sic peribit de medio populi sui.
{17:5} Ideo
sacerdoti offerre debent filii Israel hostias suas, quas occident in agro, ut
sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii, et immolent eas
hostias pacificas Domino.
{17:6} Fundetque sacerdos sanguinem super altare
Domini ad ostium tabernaculi testimonii, et adolebit adipem in odorem suavitatis
Domino:
{17:7} et nequaquam ultra immolabunt hostias suas dĉmonibus, cum
quibus fornicati sunt. Legitimum sempiternum erit illis et posteris
eorum.
{17:8} Et ad ipsos dices: Homo de domo Israel, et de advenis, qui
peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive victimam,
{17:9} et ad
ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam, ut offeratur Domino, interibit
de populo suo.
{17:10} Homo quilibet de domo Israel, et de advenis qui
pereginantur inter eos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra
animam illius, et disperdam eam de populo suo,
{17:11} quia anima carnis in
sanguine est: et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro
animabus vestris, et sanguis pro animĉ piaculo sit.
{17:12} Idcirco dixi
filiis Israel: Omnis anima ex vobis non comedet sanguinem, nec ex advenis, qui
peregrinantur apud vos.
{17:13} Homo quicumque de filiis Israel, et de
advenis, qui peregrinantur apud vos, si venatione, atque aucupio ceperit feram
vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem eius, et operiat illum
terra.
{17:14} Anima enim omnis carnis in sanguine est: unde dixi filiis
Israel: Sanguinem universĉ carnis non comedetis, quia anima carnis in sanguine
est: et quicumque comederit illum, interibit.
{17:15} Anima, quĉ comederit
morticinum, vel captum a bestia, tam de indigenis, quam de advenis, lavabit
vestimenta sua et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum: et
hoc ordine mundus fiet.
{17:16} Quod si non laverit vestimenta sua et corpus,
portabit iniquitatem suam.
Leviticus 18
{18:1} Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
{18:2} Loquere
filiis Israel, et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester:
{18:3} iuxta
consuetudinem Terrĉ Ĉgypti, in qua habitastis, non facietis: et iuxta morem
Regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in
legitimis eorum ambulabitis.
{18:4} Facietis iudicia mea, et prĉcepta mea
servabitis, et ambulabitis in eis. ego Dominus Deus vester.
{18:5} Custodite
leges meas atque iudicia, quĉ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus.
{18:6}
Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem eius.
Ego Dominus.
{18:7} Turpitudinem patris tui turpitudinem matris tuĉ non
discooperies: mater tua est. non revelabis turpitudinem eius.
{18:8}
Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies: turpitudo enim patris tui
est.
{18:9} Turpitudinem sororis tuĉ ex patre, sive ex matre, quĉ domi vel
foris genita est, non revelabis.
{18:10} Turpitudinem filiĉ filii tui vel
neptis ex filia non revelabis: quia turpitudo tua est.
{18:11} Turpitudinem
filiĉ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non
revelabis.
{18:12} Turpitudinem sororis patris tui non discooperies: quia
caro est patris tui.
{18:13} Turpitudinem sororis matris tuĉ non revelabis,
eo quod caro sit matris tuĉ.
{18:14} Turpitudinem patrui tui non revelabis,
nec accedes ad uxorem eius, quĉ tibi affinitate coniungitur.
{18:15}
Turpitudinem nurus tuĉ non revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies
ignominiam eius.
{18:16} Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis: quia
turpitudo fratris tui est.
{18:17} Turpitudinem uxoris tuĉ et filiĉ eius non
revelabis. Filiam filii eius, et filiam filiĉ illius non sumes, ut reveles
ignominiam eius: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est.
{18:18}
Sororem uxoris tuĉ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem
eius adhuc illa vivente.
{18:19} Ad mulierem, quĉ patitur menstrua, non
accedes, nec revelabis fditatem eius.
{18:20} Cum uxore proximi tui non
coibis, nec seminis commistione maculaberis.
{18:21} De semine tuo non dabis
ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
{18:22}
Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est.
{18:23} Cum
omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet iumento,
nec miscebitur ei: quia scelus est.
{18:24} Nec polluamini in omnibus his,
quibus contaminatĉ sunt universĉ gentes, quas ego eiiciam ante conspectum
vestrum,
{18:25} et quibus polluta est terra: cuius ego scelera visitabo, ut
evomat habitatores suos.
{18:26} Custodite legitima mea atque iudicia, et non
faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui
peregrinantur apud vos.
{18:27} Omnes enim execrationes istas fecerunt accolĉ
terrĉ qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.
{18:28} Cavete ergo ne et vos
similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quĉ fuit ante
vos.
{18:29} Omnis anima, quĉ fecerit de abominationibus his quippiam,
peribit de medio populi sui.
{18:30} Custodite mandata mea. Nolite facere quĉ
fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus
vester.
Leviticus 19
{19:1} Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
{19:2} Loquere
ad omnem ctum filiorum Israel, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus
sum, Dominus Deus vester.
{19:3} Unusquisque patrem suum, et matrem suam
timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester.
{19:4} Nolite
converti ad idola, nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus
vester.
{19:5} Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino ut sit
placabilis,
{19:6} eo die quo fuerit immolata, comedetis eam, et die altero:
quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetis.
{19:7} Si
quis post biduum comederit ex ea, profanus erit, et impietatis reus:
{19:8}
portabitque iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa
de populo suo.
{19:9} Cumque messueris segetes terrĉ tuĉ, non tondebis usque
ad solum superficiem terrĉ: nec remanentes spicas colliges.
{19:10} Neque in
vinea tua racemos et grana decidentia congregabis, sed pauperibus et peregrinis
carpenda dimittes. ego Dominus Deus vester.
{19:11} Non facietis furtum. Non
mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum.
{19:12} Non periurabis in
nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. ego Dominus.
{19:13} Non facies
calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui
apud te usque mane.
{19:14} Non maledices surdo, nec coram cĉco pones
offendiculum: sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus.
{19:15}
Non facies quod iniquum est, nec iniuste iudicabis. Non consideres personam
pauperis, nec honores vultum potentis. Iuste iudica proximo tuo.
{19:16} Non
eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui.
ego Dominus.
{19:17} Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue
eum, ne habeas super illo peccatum.
{19:18} Non quĉras ultionem, nec memor
eris iniuriĉ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. ego
Dominus.
{19:19} Leges meas custodite. Iumentum tuum non facies coire cum
alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quĉ ex
duobus texta est, non indueris.
{19:20} Homo si dormierit cum muliere coitu
seminis, quĉ sit ancilla etiam nubilis, et tamen pretio non redempta, nec
libertate donata: vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit
libera.
{19:21} pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi
testimonii arietem:
{19:22} orabitque pro eo sacerdos, et pro peccato eius
coram Domino, et repropitiabitur ei, dimitteturque peccatum.
{19:23} Quando
ingressi fueritis terram, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis
prĉputia eorum: poma, quĉ germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex
eis.
{19:24} Quarto autem anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis
Domino.
{19:25} Quinto autem anno comedetis fructus, congregantes poma quĉ
proferunt. ego Dominus Deus vester.
{19:26} Non comedetis cum sanguine. Non
augurabimini, nec observabitis somnia.
{19:27} Neque in rotundum attondebitis
comam: nec radetis barbam.
{19:28} Et super mortuo non incidetis carnem
vestram, neque figuras aliquas, aut stigmata facietis vobis. ego
Dominus.
{19:29} Ne prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra, et
impleatur piaculo.
{19:30} Sabbata mea custodite, et Sanctuarium meum
metuite. ego Dominus.
{19:31} Non declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid
sciscitemini, ut polluamini per eos. ego Dominus Deus vester.
{19:32} Coram
cano capite consurge, et honora personam senis: et time Dominum Deum tuum. ego
sum Dominus.
{19:33} Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit
inter vos, non exprobretis ei:
{19:34} sed sit inter vos quasi indigena: et
diligetis eum quasi vosmetipsos: fuistis enim et vos advenĉ in Terra Ĉgypti. ego
Dominus Deus vester.
{19:35} Nolite facere iniquum aliquid in iudicio, in
regula, in pondere, in mensura.
{19:36} Statera iusta, et ĉqua sint pondera,
iustus modius, ĉquusque sextarius. ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de
Terra Ĉgypti.
{19:37} Custodite omnia prĉcepta mea, et universa iudicia, et
facite ea. ego Dominus.
Leviticus 20
{20:1} Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
{20:2} Hĉc
loqueris filiis Israel: Homo de filiis Israel, et de advenis, qui habitant in
Israel, si quis dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus
terrĉ lapidabit eum.
{20:3} Et ego ponam faciem meam contra illum:
succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch, et
contaminaverit Sanctuarium meum, ac polluerit nomen sanctum meum.
{20:4} Quod
si negligens populus terrĉ, et quasi parvipendens imperium meum, dimiserit
hominem qui dedit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere:
{20:5}
ponam faciem meam super hominem illum, et super cognationem eius, succidamque et
ipsum, et omnes qui consensuerunt ei ut fornicarentur cum Moloch, de medio
populi sui.
{20:6} Anima, quĉ declinaverit ad magos et ariolos, et fornicata
fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio
populi sui.
{20:7} Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus
vester.
{20:8} Custodite prĉcepta mea, et facite ea: Ego Dominus qui
sanctifico vos.
{20:9} Qui maledixerit patri suo, aut matri, morte moriatur:
patri, matrique maledixit, sanguis eius sit super eum.
{20:10} Si mchatus
quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum coniuge proximi
sui, morte moriantur et mchus et adultera.
{20:11} Qui dormierit cum noverca
sua, et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum
sit super eos.
{20:12} Si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriatur, quia
scelus operati sunt: sanguis eorum sit super eos.
{20:13} Qui dormierit cum
masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas, morte moriantur: sit sanguis
eorum super eos.
{20:14} Qui supra uxorem filiam, duxerit matrem eius, scelus
operatus est: vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio
vestri.
{20:15} Qui cum iumento et pecore coierit, morte moriatur: pecus
quoque occidite.
{20:16} Mulier, quĉ succubuerit cuilibet iumento, simul
interficietur cum eo: sanguis eorum sit super eos.
{20:17} Qui acceperit
sororem suam filiam patris sui, vel filiam matris suĉ, et viderit turpitudinem
eius, illaque conspexerit fratris ignominiam: nefariam rem operati sunt:
occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem suam mutuo
revelaverint, et portabunt iniquitatem suam.
{20:18} Qui coierit cum muliere
in fluxu menstruo, et revelaverit turpitudinem eius, ipsaque aperuerit fontem
sanguinis sui, interficientur ambo de medio populi sui.
{20:19} Turpitudinem
materterĉ, et amitĉ tuĉ non discooperies: qui hoc fecerit, ignominiam carnis suĉ
nudavit, portabunt ambo iniquitatem suam.
{20:20} Qui coierit cum uxore
patrui, vel avunculi sui, et revelaverit ignominiam cognationis suĉ, portabunt
ambo peccatum suum: absque liberis morientur.
{20:21} Qui duxerit uxorem
fratris sui, rem facit illicitam, turpitudinem fratris sui revelavit: absque
liberis erunt.
{20:22} Custodite leges meas, atque iudicia, et facite ea: ne
et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi.
{20:23} Nolite
ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim hĉc
fecerunt, et abominatus sum eas.
{20:24} Vobis autem loquor: Possidete terram
eorum, quam dabo vobis in hereditatem, terram fluentem lacte et melle. ego
Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis.
{20:25} Separate
ergo et vos iumentum mundum ab immundo, et avem mundam ab immunda: ne polluatis
animas vestras in pecore, et avibus, et cunctis quĉ moventur in terra, et quĉ
vobis ostendi esse polluta.
{20:26} Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego
Dominus, et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei.
{20:27} Vir, sive
mulier, in quibus pythonicus, vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur.
lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos.
Leviticus 21
{21:1} Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere ad sacerdotes
filios Aaron, et dices ad eos: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium
suorum,
{21:2} nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est, super
patre et matre, et filio, et filia, fratre quoque,
{21:3} et sorore virgine
quĉ non est nupta viro:
{21:4} sed nec in principe populi sui
contaminabitur.
{21:5} Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis
facient incisuras.
{21:6} Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen eius:
incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt.
{21:7}
Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam, quĉ repudiata est a
marito: quia consecrati sunt Deo suo,
{21:8} et panes propositionis offerunt.
Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus, qui sanctifico
eos.
{21:9} Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit
nomen patris sui, flammis exuretur.
{21:10} Pontifex, id est, sacerdos
maximus inter fratres suos, super cuius caput fusum est unctionis oleum, et
cuius manus in sacerdotio consecratĉ sunt, vestitusque est sanctis vestibus,
caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet:
{21:11} et ad omnem
mortuum non ingredietur omnino. super patre quoque suo, et matre non
contaminabitur.
{21:12} Nec egredietur de sanctis, ne polluat Sanctuarium
Domini, quia oleum sanctĉ unctionis Dei sui super eum est. ego
Dominus.
{21:13} Virginem ducet uxorem:
{21:14} Viduam autem et
repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo
suo:
{21:15} ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suĉ: quia ego
Dominus qui sanctifico eum.
{21:16} Locutusque est Dominus ad Moysen,
dicens:
{21:17} Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo per familias qui
habuerit maculam, non offeret panes Deo suo,
{21:18} nec accedet ad
ministerium eius: si cĉcus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto
naso,
{21:19} si fracto pede, si manu,
{21:20} si gibbus, si lippus, si
albuginem habens in oculo, si iugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel
herniosus.
{21:21} Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non
accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo:
{21:22} vescetur tamen
panibus, qui offeruntur in Sanctuario,
{21:23} ita dumtaxat, ut intra velum
non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non
debet Sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos.
{21:24} Locutus est
ergo Moyses ad Aaron, et ad filios eius, et ad omnem Israel cuncta quĉ fuerant
sibi imperata.
Leviticus 22
{22:1} Locutus quoque est Dominus ad Moysen, dicens:
{22:2}
Loquere ad Aaron et ad filios eius, ut caveant ab his quĉ consecrata sunt
filiorum Israel, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quĉ ipsi
offerunt. ego Dominus.
{22:3} Dic ad eos, et ad posteros eorum: Omnis homo,
qui accesserit de stirpe vestra ad ea quĉ consecrata sunt, et quĉ obtulerunt
filii Israel Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. ego sum
Dominus.
{22:4} Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum
seminis, non vescetur de his quĉ sanctificata sunt mihi donec sanetur. Qui
tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi
coitus,
{22:5} et qui tangit reptile, et quodlibet immundum, cuius tactus est
sordidus,
{22:6} immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur his quĉ
sanctificata sunt: sed cum laverit carnem suam aqua,
{22:7} et occubuerit
sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est.
{22:8}
Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. ego sum
Dominus.
{22:9} Custodiant prĉcepta mea, ut non subiaceant peccato, et
moriantur in Sanctuario, cum polluerint illud. ego Dominus qui sanctifico
eos.
{22:10} Omnis alienigena non comedet de sanctificatis, inquilinus
sacerdotis, et mercenarius non vescentur ex eis.
{22:11} Quem autem sacerdos
emerit, et qui vernaculus domus eius fuerit, his comedent ex eis.
{22:12} Si
filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit: de his quĉ sanctificata sunt,
et de primitiis non vescetur.
{22:13} sin autem vidua, vel repudiata, et
absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui: sicut puella consueverat,
aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet
potestatem.
{22:14} Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet
quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in
Sanctuarium.
{22:15} Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israel, quĉ
offerunt Domino:
{22:16} ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum
sanctificata comederint. ego Dominus qui sanctifico eos.
{22:17} Locutusque
est Dominus ad Moysen, dicens:
{22:18} Loquere ad Aaron et filios eius et ad
omnes filios Israel, dicesque ad eos: Homo de domo Israel, et de advenis qui
habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte
offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini,
{22:19} ut
offeratur per vos, masculus immaculatus erit ex bobus, et ovibus, et ex
capris:
{22:20} si maculam habuerit, non offeretis, neque erit
acceptabile.
{22:21} Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota
solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret,
ut acceptabile sit: omnis macula non erit in eo.
{22:22} Si cĉcum fuerit, si
fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem: non
offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini.
{22:23} Bovem
et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex eis
solvi non potest.
{22:24} Omne animal, quod vel contritis vel tusis, vel
sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc
omnino ne faciatis.
{22:25} De manu alienigenĉ non offeretis panes Deo
vestro, et quidquid aliud dare voluerit: quia corrupta, et maculata sunt omnia:
non suscipietis ea.
{22:26} Locutusque est Dominus ad Moysen,
dicens:
{22:27} Bos, ovis, et capra cum genita fuerint, septem diebus erunt
sub ubere matris suĉ: die autem octavo, et deinceps offerri poterunt
Domino.
{22:28} Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum
ftibus suis.
{22:29} Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino,
ut possit esse placabilis,
{22:30} eodem die comedetis eam, non remanebit
quidquam in mane alterius diei. ego Dominus.
{22:31} Custodite mandata mea,
et facite ea. ego Dominus.
{22:32} Ne polluatis nomen meum sanctum, ut
sanctificer in medio filiorum Israel. Ego Dominus qui sanctifico vos,
{22:33}
et eduxi de Terra Ĉgypti, ut essem vobis in Deum. ego Dominus.
Leviticus 23
{23:1} Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
{23:2}
Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Hĉ sunt feriĉ Domini, quas vocabitis
sanctas.
{23:3} Sex diebus facietis opus: dies septimus, quia sabbati requies
est, vocabitur sanctus. omne opus non facietis in eo. sabbatum Domini est in
cunctis habitationibus vestris.
{23:4} Hĉ sunt ergo feriĉ Domini sanctĉ, quas
celebrare debetis temporibus suis.
{23:5} Mense primo, quartadecima die
mensis ad vesperum, Phase Domini est:
{23:6} et quintadecima die mensis
huius, sollemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis.
{23:7}
dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque: omne opus servile non facietis
in eo:
{23:8} sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. dies
autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in
eo.
{23:9} Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
{23:10} Loquere
filiis Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo
vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis
vestrĉ ad sacerdotem:
{23:11} qui elevabit fasciculum coram Domino, ut
acceptabile sit pro vobis, altero die Sabbati, et sanctificabit
illum.
{23:12} Atque in eodem die quo manipulus consecratur, cĉdetur agnus
immaculatus anniculus in holocaustum Domini.
{23:13} Et libamenta offerentur
cum eo, duĉ decimĉ similĉ conspersĉ oleo in incensum Domini, odoremque
suavissimum: liba quoque vini, quarta pars hin.
{23:14} Panem, et polentam,
et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro.
Prĉceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis
vestris.
{23:15} Numerabitis ergo ab altero die Sabbati, in quo obtulistis
manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas,
{23:16} usque ad alteram
diem expletionis hebdomadĉ septimĉ, id est quinquaginta dies: et sic offeretis
sacrificium novum Domino
{23:17} ex omnibus habitaculis vestris, panes
primitiarum duos de duabus decimis similĉ fermentatĉ, quos coquetis in primitias
Domini.
{23:18} Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos,
et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum
libamentis suis, in odorem suavissimum Domini.
{23:19} Facietis et hircum pro
peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum.
{23:20} Cumque
elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum
eius.
{23:21} Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum: omne
opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis
habitaculis, et generationibus vestris.
{23:22} Postquam autem messueritis
segetem terrĉ vestrĉ, nec secabitis eam usque ad solum: nec remanentes spicas
colligetis, sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus
vester.
{23:23} Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
{23:24} Loquere
filiis Israel: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale,
clangentibus tubis, et vocabitur sanctum:
{23:25} omne opus servile non
facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino.
{23:26} Locutusque est
Dominus ad Moysen, dicens:
{23:27} Decimo die mensis huius septimi, dies
expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas
vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino.
{23:28} Omne opus servile non
facietis in tempore diei huius: quia dies propitiationis est, ut propitietur
vobis Dominus Deus vester.
{23:29} Omnis anima, quĉ afflicta non fuerit die
hac, peribit de populis suis:
{23:30} et quĉ operis quippiam fecerit, delebo
eam de populo suo.
{23:31} Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum
sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus
vestris.
{23:32} sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die
nono mensis: A vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra.
{23:33}
Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
{23:34} Loquere filiis Israel: A
quintodecimo die mensis huius septimi, erunt feriĉ tabernaculorum septem diebus
Domino.
{23:35} Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus: omne
opus servile non facietis in eo.
{23:36} Et septem diebus offeretis
holocausta Domino. dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus, et
offeretis holocaustum Domino: est enim ctus atque collectĉ: omne opus servile
non facietis in eo.
{23:37} Hĉ sunt feriĉ Domini, quas vocabitis celeberrimas
atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et
libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei:
{23:38} exceptis sabbatis Domini,
donisque vestris, et quĉ offeretis ex voto, vel quĉ sponte tribuetis
Domino.
{23:39} A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando
congregaveritis omnes fructus terrĉ vestrĉ, celebrabitis ferias Domini septem
diebus. die primo et die octavo erit sabbatum, id est requies.
{23:40}
Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimĉ, spatulasque palmarum, et
ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lĉtabimini coram
Domino Deo vestro.
{23:41} celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus
per annum. legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo
festa celebrabitis,
{23:42} et habitabitis in umbraculis septem diebus.
omnis, qui de genere est Israel, manebit in tabernaculis:
{23:43} ut discant
posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem
eos de Terra Ĉgypti. ego Dominus Deus vester.
{23:44} Locutusque est Moyses
super sollemnitatibus Domini ad filios Israel.
Leviticus 24
{24:1} Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
{24:2}
Prĉcipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum,
ad concinnandas lucernas iugiter,
{24:3} extra velum testimonii in
tabernaculo fderis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino,
cultu rituque perpetuo in generationibus vestris.
{24:4} Super candelabrum
mundissimum ponentur semper in conspectu Domini.
{24:5} Accipies quoque
similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas
decimas:
{24:6} quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino
statues:
{24:7} et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in
monimentum oblationis Domini.
{24:8} Per singula sabbata mutabuntur coram
Domino suscepti a filiis Israel fdere sempiterno:
{24:9} eruntque Aaron et
filiorum eius, ut comedant eos in loco sancto: quia Sanctum sanctorum est de
sacrificiis Domini iure perpetuo.
{24:10} Ecce autem egressus filius mulieris
Israelitidis, quem pepererat de viro Ĉgyptio inter filios Israel, iurgatus est
in castris cum viro Israelita.
{24:11} Cumque blasphemasset nomen, et
maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater eius Salumith,
filia Dabri de tribu Dan.)
{24:12} Miseruntque eum in carcerem, donec nossent
quid iuberet Dominus.
{24:13} Qui locutus est ad Moysen,
{24:14} dicens:
Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super
caput eius, et lapidet eum populus universus.
{24:15} Et ad filios Israel
loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum:
{24:16} et
qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis
multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen
Domini, morte moriatur.
{24:17} Qui percusserit, et occiderit hominem, morte
moriatur.
{24:18} Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est animam pro
anima.
{24:19} Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum: sicut fecit,
sic fiet ei:
{24:20} fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro
dente restituet. qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.
{24:21}
Qui percusserit iumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem,
punietur.
{24:22} Ĉquum iudicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis
peccaverit: quia ego sum Dominus Deus vester.
{24:23} Locutusque est Moyses
ad filios Israel: et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac
lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israel sicut prĉceperat Dominus
Moysi.
Leviticus 25
{25:1} Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai,
dicens:
{25:2} Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Quando ingressi
fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.
{25:3} Sex
annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus
eius:
{25:4} septimo autem anno sabbatum erit terrĉ, requietionis Domini:
agrum non seres, et vineam non putabis.
{25:5} Quĉ sponte gignet humus, non
metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim
requietionis terrĉ est:
{25:6} sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo,
ancillĉ et mercenario tuo, et advenĉ qui peregrinantur apud te:
{25:7}
iumentis tuis et pecoribus omnia quĉ nascuntur, prĉbebunt cibum.
{25:8}
Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quĉ
simul faciunt annos quadraginta novem:
{25:9} et clanges buccina mense
septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra
vestra.
{25:10} Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem
cunctis habitatoribus terrĉ tuĉ: ipse est enim iubilĉus. Revertetur homo ad
possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam:
{25:11} quia
iubilĉus est et quinquagesimus annus. Non seretis, neque metetis sponte in agro
nascentia, et primitias vindemiĉ non colligetis,
{25:12} ob sanctificationem
iubilĉi, sed statim oblata comedetis.
{25:13} Anno iubilĉi redient omnes ad
possessiones suas.
{25:14} quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo,
ne contristes fratrem tuum, sed iuxta numerum annorum iubilei emes ab
eo,
{25:15} et iuxta supputationem frugum vendet tibi.
{25:16} Quanto
plures anni remanserint post iubilĉum, tanto crescet et pretium: et quanto minus
temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit. tempus enim frugum
vendet tibi.
{25:17} Nolite affligere contribules vestros, sed timeat
unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.
{25:18} Facite prĉcepta
mea, et iudicia custodite, et implete ea, ut habitare possitis in terra absque
ullo pavore,
{25:19} et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini
usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.
{25:20} Quod si dixeritis:
Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges
nostras?
{25:21} Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus
trium annorum:
{25:22} seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges
usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera.
{25:23} Terra
quoque non vendetur in perpetuum: quia mea est, et vos advenĉ et coloni mei
estis.
{25:24} unde cuncta regio possessionis vestrĉ sub redemptionis
conditione vendetur.
{25:25} Si attenuatus frater tuus vendiderit
possessiunculam suam, et voluerit propinquus eius, potest redimere quod ille
vendiderat.
{25:26} sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad
redimendum potuerit invenire:
{25:27} computabuntur fructus ex eo tempore quo
vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem
suam.
{25:28} quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium, habebit
emptor quod emerat, usque ad annum iubileum. In ipso enim omnis venditio redibit
ad dominum, et ad possessorem pristinum.
{25:29} Qui vendiderit domum intra
urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.
{25:30}
si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et
posteri eius in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in iubileo.
{25:31}
Sin autem in villa domus, quĉ muros non habet, agrorum iure vendetur. si ante
redempta non fuerit, in iubileo revertetur ad dominum.
{25:32} Ĉdes
Levitarum, quĉ in urbibus sunt, semper possunt redimi:
{25:33} si redemptĉ
non fuerint, in iubileo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro
possessionibus sunt inter filios Israel.
{25:34} Suburbana autem eorum non
veneant, quia possessio sempiterna est.
{25:35} Si attenuatus fuerit frater
tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam, et peregrinum, et
vixerit tecum,
{25:36} ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti.
Time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.
{25:37} Pecuniam tuam
non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.
{25:38} Ego
Dominus Deus vester, qui eduxi vos de Terra Ĉgypti, ut darem vobis Terram
Chanaan, et essem vester Deus.
{25:39} Si paupertate compulsus vendiderit se
tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,
{25:40} sed quasi
mercenarius et colonus erit: usque ad annum iubileum operabitur apud
te,
{25:41} et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad
cognationem ad possessionem patrum suorum.
{25:42} mei enim servi sunt, et
ego eduxi eos de Terra Ĉgypti. non veneant conditione servorum:
{25:43} ne
affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.
{25:44} Servus et ancilla
sint vobis de nationibus quĉ in circuitu vestro sunt.
{25:45} Et de advenis
qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos
habebitis famulos:
{25:46} et hereditario iure transmittetis ad posteros, ac
possidebitis in ĉternum. fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis per
potentiam.
{25:47} Si invaluerit apud vos manus advenĉ atque peregrini, et
attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe eius:
{25:48}
post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet
eum,
{25:49} et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin
autem et ipse potuerit, redimet se,
{25:50} supputatis dumtaxat annis a
tempore venditionis suĉ usque ad annum iubileum: et pecunia, qua venditus
fuerat, iuxta annorum numerum et rationem mercenarii supputata.
{25:51} Si
plures fuerint anni qui remanent usque ad iubileum, secundum hos reddet et
pretium.
{25:52} si pauci, ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum, et
reddet emptori quod reliquum est annorum,
{25:53} quibus ante servivit
mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo.
{25:54}
Quod si per hĉc redimi non potuerit, anno iubileo egredietur cum liberis
suis.
{25:55} Mei enim sunt servi, filii Israel, quos eduxi de Terra
Ĉgypti.
Leviticus 26
{26:1} Ego Dominus Deus vester: Non facietis vobis idolum et
sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra,
ut adoretis eum. eo enim sum Dominus Deus vester.
{26:2} Custodite sabbata
mea, et pavete ad Sanctuarium meum. ego Dominus.
{26:3} Si in prĉceptis meis
ambulaveritis, et mandata mea custodieritis, et feceritis ea, dabo vobis pluvias
temporibus suis,
{26:4} et terra gignet germen suum, et pomis arbores
replebuntur.
{26:5} Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia
occupabit sementem: et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore
habitabitis in terra vestra.
{26:6} Dabo pacem in finibus vestris: dormietis,
et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias: et gladius non transibit
terminos vestros.
{26:7} Persequemini inimicos vestros, et corruent coram
vobis.
{26:8} persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum de
vobis decem millia: cadent inimici vestri gladio in conspectu vestro.
{26:9}
Respiciam vos, et crescere faciam: multiplicabimini, et firmabo pactum meum
vobiscum.
{26:10} Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis
supervenientibus proiicietis.
{26:11} Ponam tabernaculum meum in medio
vestri, et non abiiciet vos anima mea.
{26:12} Ambulabo inter vos, et ero
Deus vester, vosque eritis populus meus.
{26:13} Ego Dominus Deus vester: qui
eduxi vos de Terra Ĉgyptiorum, ne serviretis eis, et qui confregi catenas
cervicum vestrarum, ut incederetis erecti.
{26:14} Quod si non audieritis me,
nec feceritis omnia mandata mea,
{26:15} si spreveritis leges meas, et
iudicia mea contempseritis, ut non faciatis ea quĉ a me constituta sunt, et ad
irritum perducatis pactum meum:
{26:16} ego quoque hĉc faciam vobis: Visitabo
vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat
animas vestras. Frustra seretis sementem, quĉ ab hostibus
devorabitur.
{26:17} Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram
hostibus vestris, et subiiciemini his qui oderunt vos. fugietis, nemine
persequente.
{26:18} Sin autem nec sic obedieritis mihi, addam correptiones
vestras septuplum propter peccata vestra,
{26:19} et conteram superbiam
duritiĉ vestrĉ. Daboque vobis cĉlum desuper sicut ferrum, et terram
ĉneam.
{26:20} Consumetur incassum labor vester, non proferet terra germen,
nec arbores poma prĉbebunt.
{26:21} Si ambulaveritis ex adverso mihi, nec
volueritis audire me, addam plagas vestras in septuplum propter peccata
vestra:
{26:22} immittamque in vos bestias agri, quĉ consumant vos, et pecora
vestra, et ad paucitatem cuncta redigant, desertĉque fiant viĉ
vestrĉ.
{26:23} Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed
ambulaveritis ex adverso mihi:
{26:24} ego quoque contra vos adversus
incedam, et percutiam vos septies propter peccata vestra.
{26:25} inducamque
super vos gladium ultorem fderis mei. Cumque confugeritis in urbes, mittam
pestilentiam in medio vestri, et trademini in manibus hostium,
{26:26}
postquam confregero baculum panis vestri: ita ut decem mulieres in uno clibano
coquant panes, et reddant eos ad pondus: et comedetis, et non
saturabimini.
{26:27} Sin autem nec per hĉc audieritis me, sed ambulaveritis
contra me:
{26:28} et ego incedam adversus vos in furore contrario, et
corripiam vos septem plagis propter peccata vestra,
{26:29} ita ut comedatis
carnes filiorum vestrorum et filiarum vestrarum.
{26:30} destruam excelsa
vestra, et simulacra confringam. Cadetis inter ruinas idolorum vestrorum, et
abominabitur vos anima mea,
{26:31} in tantum ut urbes vestras redigam in
solitudinem, et deserta faciam Sanctuaria vestra, nec recipiam ultra odorem
suavissimum.
{26:32} Disperdamque terram vestram, et stupebunt super ea
inimici vestri, cum habitatores illius fuerint.
{26:33} Vos autem dispergam
in Gentes, et evaginabo post vos gladium, eritque terra vestra deserta, et
civitates vestrĉ dirutĉ.
{26:34} Tunc placebunt terrĉ sabbata sua cunctis
diebus solitudinis suĉ: quando fueritis
{26:35} in terra hostili,
sabbatizabit, et requiescet in sabbatis solitudinis suĉ, eo quod non requieverit
in sabbatis vestris quando habitabatis in ea.
{26:36} Et qui de vobis
remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium, terrebit eos
sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium: cadent, nullo
persequente,
{26:37} et corruent singuli super fratres suos quasi bella
fugientes, nemo vestrum inimicis audebit resistere.
{26:38} peribitis inter
Gentes, et hostilis vos terra consumet.
{26:39} Quod si et de iis aliqui
remanserint, tabescent in iniquitatibus suis, in terra inimicorum suorum, et
propter peccata patrum suorum et sua affligentur:
{26:40} donec confiteantur
iniquitates suas, et maiorum suorum, quibus prĉvaricati sunt in me, et
ambulaverunt ex adverso mihi.
{26:41} Ambulabo igitur et ego contra eos, et
inducam illos in terram hostilem, donec erubescat incircumcisa mens eorum: tunc
orabunt pro impietatibus suis.
{26:42} Et recordabor fderis mei quod pepigi
cum Iacob, et Isaac, et Abraham. Terrĉ quoque memor ero:
{26:43} quĉ cum
relicta fuerit ab eis, complacebit sibi in sabbatis suis, patiens solitudinem
propter illos. Ipsi vero rogabunt pro peccatis suis, eo quod abiecerint iudicia
mea, et leges meas despexerint.
{26:44} Et tamen etiam cum essent in terra
hostili, non penitus abieci eos, neque sic despexi ut consumerentur, et irritum
facerent pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus Deus eorum,
{26:45} et
recordabor fderis mei pristini, quando eduxi eos de Terra Ĉgypti in conspectu
Gentium, ut essem Deus eorum. ego Dominus. Hĉc sunt iudicia atque prĉcepta et
leges, quas dedit Dominus inter se et filios Israel in monte Sinai per manum
Moysi.
Leviticus 27
{27:1} Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
{27:2}
Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Homo qui votum fecerit, et spoponderit
Deo animam suam, sub ĉstimatione dabit pretium.
{27:3} Si fuerit masculus a
vigesimo anno usque ad sexagesimum annum, dabit quinquaginta siclos argenti ad
mensuram Sanctuarii:
{27:4} si mulier, triginta.
{27:5} A quinto autem
anno usque ad vigesimum, masculus dabit viginti siclos: femina decem.
{27:6}
Ab uno mense usque ad annum quintum, pro masculo dabuntur quinque sicli: pro
femina, tres.
{27:7} Sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos:
femina decem.
{27:8} Si pauper fuerit, et ĉstimationem reddere non valebit,
stabit coram sacerdote: et quantum ille ĉstimaverit, et viderit eum posse
reddere, tantum dabit.
{27:9} Animal autem, quod immolari potest Domino, si
quis voverit, sanctum erit,
{27:10} et mutari non poterit, id est, nec melius
malo, nec peius bono. quod si mutaverit: et ipsum quod mutatum est, et illud pro
quo mutatum est, consecratum erit Domino.
{27:11} Animal immundum, quod
immolari Domino non potest, si quis voverit, adducetur ante
sacerdotem.
{27:12} qui iudicans utrum bonum an malum sit, statuet
pretium.
{27:13} quod si dare voluerit is, qui offert, addet supra
ĉstimationem quintam partem.
{27:14} Homo si voverit domum suam, et
sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit, et
iuxta pretium, quod ab eo fuerit constitutum, venundabitur:
{27:15} sin autem
ille qui voverat, voluerit redimere eam, dabit quintam partem ĉstimationis
supra, et habebit domum.
{27:16} Quod si agrum possessionis suĉ voverit, et
consecraverit Domino: iuxta mensuram sementis ĉstimabitur pretium. si triginta
modiis hordei seritur terra, quinquaginta siclis venundetur argenti.
{27:17}
Si statim ab anno incipientis iubilei voverit agrum, quanto valere potest, tanto
ĉstimabitur.
{27:18} sin autem post aliquantum temporis: supputabit sacerdos
pecuniam iuxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad iubileum, et
detrahetur ex pretio.
{27:19} Quod si voluerit redimere agrum ille, qui
voverat, addet quintam partem ĉstimatĉ pecuniĉ, et possidebit eum.
{27:20}
Sin autem noluerit redimere, sed alteri cuilibet fuerit venundatus, ultra eum
qui voverat redimere non poterit:
{27:21} quia cum iubilei venerit dies,
sanctificatus erit Domino, et possessio consecrata ad ius pertinet
sacerdotum.
{27:22} Si ager emptus est, et non de possessione maiorum
sanctificatus fuerit Domino,
{27:23} supputabit sacerdos iuxta annorum
numerum usque ad iubileum, pretium: et dabit ille qui voverat eum,
Domino.
{27:24} in iubileo autem revertetur ad priorem dominum, qui
vendiderat eum, et habuerat in sorte possessionis suĉ.
{27:25} Omnis
ĉstimatio siclo sanctuarii ponderabitur. Siclus viginti obolos habet.
{27:26}
Primogenita, quĉ ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive
bos, sive ovis fuerit, Domini sunt.
{27:27} Quod si immundum est animal,
redimet qui obtulit, iuxta ĉstimationem tuam, et addet quintam partem pretii: si
redimere noluerit, vendetur alteri quantocumque a te fuerit
ĉstimatum.
{27:28} Omne, quod Domino consecratur, sive homo fuerit, sive
animal, sive ager, non vendetur, nec redimi poterit. Quidquid semel fuerit
consecratum, sanctum sanctorum erit Domino.
{27:29} Et omnis consecratio, quĉ
offertur ab homine, non redimetur, sed morte morietur.
{27:30} Omnes decimĉ
terrĉ, sive de frugibus, sive de pomis arborum, Domini sunt, et illi
sanctificantur.
{27:31} Si quis autem voluerit redimere decimas suas, addet
quintam partem earum.
{27:32} Omnium decimarum bovis et ovis et caprĉ, quĉ
sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur
Domino.
{27:33} Non eligetur nec bonum nec malum, nec altero commutabitur. si
quis mutaverit: et quod mutatum est, et pro quo mutatum est, sanctificabitur
Domino, et non redimetur.
{27:34} Hĉc sunt prĉcepta, quĉ mandavit Dominus
Moysi ad filios Israel in monte Sinai.
Ad Index
Clementine Vulgate