Ad Index
Clementine Vulgate
Evangelium Secundum Marcum
( 1-16 )
Marcus 1
{1:1} Initium Evangelii Iesu Christi, Filii Dei.
{1:2} Sicut
scriptum est in Isaia propheta: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam,
qui præparabit viam tuam ante te.
{1:3} Vox clamantis in deserto: Parate viam
Domini, rectas facite semitas eius.
{1:4} Fuit Ioannes in deserto baptizans,
et prædicans baptismum pnitentiæ in remissionem peccatorum.
{1:5} Et
egrediebatur ad eum omnis Iudææ regio, et Ierosolymitæ universi, et
baptizabantur ab illo in Iordanis flumine, confitentes peccata sua.
{1:6} Et
erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et
locustas, et mel silvestre edebat.
{1:7} Et prædicabat dicens: Venit fortior
me post me: cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum
eius.
{1:8} Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu
sancto.
{1:9} Et factum est: in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilææ:
et baptizatus est a Ioanne in Iordane.
{1:10} Et statim ascendens de aqua,
vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in
ipso.
{1:11} Et vox facta est de cælis: Tu es Filius meus dilectus, in te
complacui.
{1:12} Et statim Spiritus expulit eum in desertum.
{1:13} Et
erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a
satana: eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.
{1:14} Postquam
autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni
Dei,
{1:15} et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum
Dei: pnitemini, et credite Evangelio.
{1:16} Et præteriens secus Mare
Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem eius, mittentes retia in mare, (erant
enim piscatores)
{1:17} et dixit eis Iesus: Venite post me, et faciam vos
fieri piscatores hominum.
{1:18} Et protinus relictis retibus, secuti sunt
eum.
{1:19} Et progressus inde pusillum, vidit Iacobum Zebedæi, et Ioannem
fratrem eius, et ipsos componentes retia in navi:
{1:20} et statim vocavit
illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt
eum.
{1:21} Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in
synagogam, docebat eos.
{1:22} Et stupebant super doctrina eius: erat enim
docens eos, quasi potestatem habens, et non sicut Scribæ.
{1:23} Et erat in
synagoga eorum homo in spiritu immundo: et exclamavit,
{1:24} dicens: Quid
nobis, et tibi Iesu Nazarene: venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus
Dei.
{1:25} Et comminatus est ei Iesus, dicens: Obmutesce, et exi de
homine.
{1:26} Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna
exiit ab eo.
{1:27} Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se
dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova? quia in potestate etiam
spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
{1:28} Et processit rumor eius
statim in omnem regionem Galilææ.
{1:29} Et protinus egredientes de synagoga,
venerunt in domum Simonis, et Andreæ cum Iacobo, et Ioanne.
{1:30} Decumbebat
autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa.
{1:31} Et
accedens elevavit eam, apprehensa manu eius: et continuo dimisit eam febris, et
ministrabat eis.
{1:32} Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad
eum omnes male habentes, et dæmonia habentes:
{1:33} et erat omnis civitas
congregata ad ianuam.
{1:34} Et curavit multos, qui vexabantur variis
languoribus, et dæmonia multa eiiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam
sciebant eum.
{1:35} Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum
locum, ibique orabat.
{1:36} Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo
erant.
{1:37} Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quærunt
te.
{1:38} Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi
prædicem: ad hoc enim veni.
{1:39} Et erat prædicans in synagogis eorum, et
in omni Galilæa, et dæmonia eiiciens.
{1:40} Et venit ad eum leprosus
deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare.
{1:41} Iesus
autem misertus eius, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo:
Mundare.
{1:42} Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus
est.
{1:43} Et comminatus est ei, statimque eiecit illum:
{1:44} et dicit
ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro
emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis.
{1:45} At ille
egressus cpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifeste
introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum
undique.
Marcus 2
{2:1} Et iterum intravit Capharnaum post dies,
{2:2} et auditum
est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad
ianuam, et loquebatur eis verbum.
{2:3} Et venerunt ad eum ferentes
paralyticum, qui a quattuor portabatur.
{2:4} Et cum non possent offerre eum
illi præ turba, nudaverunt tectum ubi erat: et patefacientes submiserunt
grabatum, in quo paralyticus iacebat.
{2:5} Cum autem vidisset Iesus fidem
illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata tua.
{2:6} Erant
autem illic quidam de Scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis:
{2:7}
Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus
Deus?
{2:8} Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra
se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris?
{2:9} Quid est
facilius dicere paralytico: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, tolle
grabatum tuum, et ambula?
{2:10} Ut autem sciatis quia Filius hominis habet
potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico)
{2:11} tibi dico:
Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.
{2:12} Et statim surrexit
ille: et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et
honorificent Deum, dicentes: Quia numquam sic vidimus.
{2:13} Et egressus est
rursus ad mare: omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.
{2:14} Et cum
præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Et
surgens secutus est eum.
{2:15} Et factum est, cum accumberet in domo illius,
multi publicani, et peccatores simul discumbebant cum Iesu, et discipulis eius:
erant enim multi, qui et sequebantur eum.
{2:16} Et Scribæ, et Pharisæi
videntes quia manducaret cum publicanis, et peccatoribus, dicebant discipulis
eius: Quare cum publicanis, et peccatoribus manducat et bibit Magister
vester?
{2:17} Hoc audito Iesus ait illis: Non necesse habent sani medico,
sed qui male habent: non enim veni vocare iustos, sed peccatores.
{2:18} Et
erant discipuli Ioannis, et Pharisæi ieiunantes: et veniunt, et dicunt illi:
Quare discipuli Ioannis, et Pharisæorum ieiunant, tui autem discipuli non
ieiunant?
{2:19} Et ait illis Iesus: Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu
sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non
possunt ieiunare.
{2:20} Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et
tunc ieiunabunt in illis diebus.
{2:21} Nemo assumentum panni rudis assuit
vestimento veteri: alioquin aufert supplementum novum a veteri, et maior
scissura fit.
{2:22} Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin
dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt: sed vinum novum in
utres novos mitti debet.
{2:23} Et factum est iterum Dominus sabbatis
ambularet per sata, et discipuli eius cperunt progredi, et vellere
spicas.
{2:24} Pharisæi autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt sabbatis quod
non licet?
{2:25} Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando
necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant?
{2:26} quomodo
introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis
manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis, qui cum
eo erant?
{2:27} Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non
homo propter sabbatum.
{2:28} Itaque Dominus est filius hominis, etiam
sabbati.
Marcus 3
{3:1} Et introivit iterum in synagogam: et erat ibi homo habens
manum aridam.
{3:2} Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent
illum.
{3:3} Et ait homini habenti manum aridam: Surge in medium.
{3:4} Et
dicit eis: Licet sabbatis benefacere, an male? animam salvam facere, an perdere?
At illi tacebant.
{3:5} Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super
cæcitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et
restituta est manus illi.
{3:6} Exeuntes autem Pharisæi, statim cum
Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.
{3:7}
Iesus autem cum discipulis suis secessit ad mare: et multa turba a Galilæa, et
Iudæa secuta est eum,
{3:8} et ab Ierosolymis, et ab Idumæa, et trans
Iordanem: et qui circa Tyrum, et Sidonem, multitudo magna, audientes, quæ
faciebat, venerunt ad eum.
{3:9} Et dicit discipulis suis ut navicula sibi
deserviret propter turbam, ne comprimerent eum.
{3:10} multos enim sanabat
ita ut irruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas.
{3:11}
Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei: et clamabant
dicentes:
{3:12} Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne
manifestarent illum.
{3:13} Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit
ipse: et venerunt ad eum.
{3:14} Et fecit ut essent duodecim cum illo: et ut
mitteret eos prædicare.
{3:15} Et dedit illis potestatem curandi
infirmitates, et eiiciendi dæmonia.
{3:16} Et imposuit Simoni nomen
Petrus:
{3:17} et Iacobum Zebedæi, et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis
nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui:
{3:18} et Andræam, et Philippum,
et Bartholomæum, et Matthæum, et Thomam, et Iacobum Alphæi, et Thaddæum, et
Simonem Cananæum,
{3:19} et Iudas Iscariotem, qui et tradidit
illum.
{3:20} Et veniunt ad domum: et convenit iterum turba, ita ut non
possent neque panem manducare.
{3:21} Et cum audissent sui, exierunt tenere
eum: dicebant enim: Quoniam in furorem versus est.
{3:22} Et Scribæ, qui ab
Ierosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe
dæmoniorum eiicit dæmonia.
{3:23} Et convocatis eis in parabolis dicebat
illis: Quomodo potest satanas satanam eiicere?
{3:24} Et si regnum in se
dividatur, non potest regnum illud stare.
{3:25} Et si domus super semetipsam
dispertiatur, non potest domus illa stare.
{3:26} Et si satanas consurrexerit
in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet.
{3:27}
Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget,
et tunc domum eius diripiet.
{3:28} Amen dico vobis, quoniam omnia
dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiæ, quibus
blasphemaverint:
{3:29} qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non
habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti.
{3:30} Quoniam
dicebant: Spiritum immundum habet.
{3:31} Et veniunt mater eius et fratres:
et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum,
{3:32} et sedebat circa eum
turba: et dicunt ei: Ecce mater tua, et fratres tui foris quærunt te.
{3:33}
Et respondens eis, ait: Quæ est mater mea, et fratres mei?
{3:34} Et
circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant, ait: Ecce mater mea, et
fratres mei.
{3:35} Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et
soror mea, et mater est.
Marcus 4
{4:1} Et iterum cpit docere ad mare: et congregata est ad eum
turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare
super terram erat:
{4:2} et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis
in doctrina sua:
{4:3} Audite: ecce exiit seminans ad seminandum.
{4:4} Et
dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt
illud.
{4:5} Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam:
et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ:
{4:6} et quando
exortus est sol, exæstuavit: et eo quod non habebat radicem, exaruit.
{4:7}
Et aliud cecidit in spinas: et ascenderunt spinæ, et suffocaverunt illud, et
fructum non dedit.
{4:8} Et aliud cecidit in terram bonam: et dabat fructum
ascendentem, et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum
centum.
{4:9} Et dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat.
{4:10} Et cum
esset singularis, interrogaverunt eum hi, qui cum eo erant duodecim,
parabolam.
{4:11} Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei:
illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt:
{4:12} ut videntes
videant, et non videant: et audientes audiant, et non intelligant: nequando
convertantur, et dimittantur eis peccata.
{4:13} Et ait illis: Nescitis
parabolam hanc? et quomodo omnes parabolas cognoscetis?
{4:14} Qui seminat,
verbum seminat.
{4:15} Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum,
et cum audierint, confestim venit satanas, et aufert verbum, quod seminatum est
in cordibus eorum.
{4:16} Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur:
qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud:
{4:17} et non
habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et
persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.
{4:18} Et alii sunt,
qui in spinas seminantur: hi sunt, qui verbum audiunt,
{4:19} et ærumnæ
sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introeuntes
suffocant verbum, et sine fructu efficitur.
{4:20} Et hi sunt, qui super
terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant,
unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.
{4:21} Et dicebat illis:
Numquid venit lucerna ut sub modo ponatur, aut sub lecto? nonne ut super
candelabrum ponatur?
{4:22} Non est enim aliquid absconditum, quod non
manifestetur: nec factum est occultum, sed ut in palam veniat.
{4:23} Si quis
habet aures audiendi, audiat.
{4:24} Et dicebat illis: Videte quid audiatis.
In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adiicietur vobis.
{4:25}
Qui enim habet, dabitur illi: et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab
eo.
{4:26} Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo iaciat
sementem in terram,
{4:27} et dormiat, et exurgat nocte et die, et semen
germinet, et increscat dum nescit ille.
{4:28} Ultro enim terra fructificat,
primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.
{4:29} Et cum
producerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.
{4:30} Et
dicebat: Cui assimilabimus regnum Dei? aut cui parabolæ comparabimus
illud?
{4:31} Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus
est omnibus seminibus, quæ sunt in terra:
{4:32} et cum seminatum fuerit,
ascendit, et fit maius omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint
sub umbra eius aves cæli habitare.
{4:33} Et talibus multis parabolis
loquebatur eis verbum, prout poterant audire:
{4:34} sine parabola autem non
loquebatur eis. seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.
{4:35} Et ait
illis in illa die, cum sero esset factum: Transeamus contra.
{4:36} Et
dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi: et aliæ naves erant cum
illo.
{4:37} Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim,
ita ut impleretur navis.
{4:38} Et erat ipse in puppi super cervical
dormiens: et excitant eum, et dicunt illi: Magister, non ad te pertinet, quia
perimus?
{4:39} Et exurgens comminatus est vento, et dixit mari: Tace,
obmutesce. Et cessavit ventus: et facta est tranquillitas magna.
{4:40} Et
ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem? et timuerunt timore magno,
et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare
obediunt ei?
Marcus 5
{5:1} Et venerunt trans fretum maris in regionem
Gerasenorum.
{5:2} Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo
in spiritu immundo,
{5:3} qui domicilium habebat in monumentis, et neque
catenis iam quisquam poterat eum ligare:
{5:4} quoniam sæpe compedibus et
catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat
eum domare.
{5:5} et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat,
clamans, et concidens se lapidibus.
{5:6} Videns autem Iesum a longe,
cucurrit, et adoravit eum:
{5:7} et clamans voce magna dixit: Quid mihi, et
tibi, Iesu fili Dei altissimi? adiuro te per Deum, ne me torqueas.
{5:8}
Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine.
{5:9} Et interrogabat eum:
Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi
sumus.
{5:10} Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra
regionem.
{5:11} Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus,
pascens.
{5:12} Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos
ut in eos introeamus.
{5:13} Et concessit eis statim Iesus. Et exeuntes
spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex præcipitatus est in
mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.
{5:14} Qui autem pascebant
eos, fugerunt, et nunciaverunt in civitatem, et in agros. Et egressi sunt videre
quid esset factum:
{5:15} et veniunt ad Iesum: et vident illum, qui a dæmonio
vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt.
{5:16} Et
narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei, qui dæmonium
habuerat, et de porcis.
{5:17} Et rogare cperunt eum ut discederet de
finibus eorum.
{5:18} Cumque ascenderet navim, cpit illum deprecari, qui a
dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo,
{5:19} et non admisit eum, sed ait
illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuncia illis quanta tibi Dominus fecerit,
et misertus sit tui.
{5:20} Et abiit, et cpit prædicare in Decapoli, quanta
sibi fecisset Iesus: et omnes mirabantur.
{5:21} Et cum transcendisset Iesus
in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa
mare.
{5:22} Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus: et videns eum,
procidit ad pedes eius,
{5:23} et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam
filia mea in extremis est, Veni, impone manum super eam, ut salva sit, et
vivat.
{5:24} Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et
comprimebant eum.
{5:25} Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis
duodecim,
{5:26} et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et
erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius
habebat:
{5:27} cum audisset de Iesu, venit in turba retro, et tetigit
vestimentum eius:
{5:28} dicebat enim: Quia si vel vestimentum eius tetigero,
salva ero.
{5:29} Et confestim siccatus est fons sanguinis eius: et sensit
corpore quia sanata esset a plaga.
{5:30} Et statim Iesus in semetipso
cognoscens virtutem, quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis
tetigit vestimenta mea?
{5:31} Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam
comprimentem te, et dicis: Quis me tetigit?
{5:32} Et circumspiciebat videre
eam, quæ hoc fecerat.
{5:33} Mulier vero timens et tremens, sciens quod
factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem
veritatem.
{5:34} Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade
in pace, et esto sana a plaga tua.
{5:35} Adhuc eo loquente, veniunt ab
archisynagogo, dicentes: Quia filia tua mortua est: quid ultra vexas
Magistrum?
{5:36} Iesus autem audito verbo, quod dicebatur, ait
archisynagogo: Noli timere: tantummodo crede.
{5:37} Et non admisit quemquam
se sequi nisi Petrum, et Iacobum, et Ioannem fratrem Iacobi.
{5:38} Et
veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et eiulantes
multum.
{5:39} Et ingressus, ait illis: Quid turbamini, et ploratis? puella
non est mortua, sed dormit.
{5:40} Et irridebant eum. Ipse vero eiectis
omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi
puella erat iacens.
{5:41} Et tenens manum puellæ, ait illi: Talitha cumi,
quod est interpretatum: Puella (tibi dico) surge.
{5:42} et confestim
surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstupuerunt
stupore magno.
{5:43} Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret: et
dixit dari illi manducare.
Marcus 6
{6:1} Et egressus inde, abiit in patriam suam: et sequebantur eum
discipuli sui:
{6:2} et facto sabbato cpit in synagoga docere: et multi
audientes admirabantur in doctrina eius, dicentes: Unde huic hæc omnia? et quæ
est sapientia, quæ data est illi: et virtutes tales, quæ per manus eius
efficiuntur?
{6:3} Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Iacobi, et
Ioseph, et Iudæ, et Simonis? nonne et sorores eius hic nobiscum sunt? Et
scandalizabantur in illo.
{6:4} Et dicebat illis Iesus: Quia non est propheta
sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.
{6:5}
Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus
curavit:
{6:6} et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat
castella in circuitu docens.
{6:7} Et vocavit duodecim: et cpit eos mittere
binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.
{6:8} Et præcepit eis
ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in
zona æs,
{6:9} sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus
tunicis.
{6:10} Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum: illic manete
donec exeatis inde:
{6:11} et quicumque non receperint vos, nec audierint
vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium
illis.
{6:12} Et exeuntes prædicabant ut pnitentiam agerent:
{6:13} et
dæmonia multa eiiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant.
{6:14}
Et audivit rex Herodes, (manifestum enim factum est nomen eius) et dicebat: Quia
Ioannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in
illo.
{6:15} Alii autem dicebant: Quia Elias est. Alii vero dicebant: Quia
propheta est, quasi unus ex prophetis.
{6:16} Quo audito Herodes ait: Quem
ego decollavi Ioannem, hic a mortuis resurrexit.
{6:17} Ipse enim Herodes
misit, ac tenuit Ioannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem
Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
{6:18} Dicebat enim Ioannes Herodi:
Non licet tibi habere uxorem fratris tui.
{6:19} Herodias autem insidiabatur
illi: et volebat occidere eum, nec poterat.
{6:20} Herodes enim metuebat
Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo
multa faciebat, et libenter eum audiebat.
{6:21} Et cum dies opportunus
accidisset, Herodes natalis sui cnam fecit principibus, et tribunis, et primis
Galilææ.
{6:22} cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et
placuisset Herodi, simulque recumbentibus; rex ait puellæ: Pete a me quod vis,
et dabo tibi:
{6:23} et iuravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet
dimidium regni mei.
{6:24} Quæ cum exisset, dixit matri suæ: Quid petam? At
illa dixit: Caput Ioannis Baptistæ.
{6:25} Cumque introisset statim cum
festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput
Ioannis Baptistæ.
{6:26} Et contristatus est rex: propter iusiurandum, et
propter simul discumbentes noluit eam contristare:
{6:27} sed misso
spiculatore præcepit afferri caput eius in disco. Et decollavit eum in
carcere,
{6:28} et attulit caput eius in disco: et dedit illud puellæ, et
puella dedit matri suæ.
{6:29} Quo audito, discipuli eius venerunt, et
tulerunt corpus eius: et posuerunt illud in monumento.
{6:30} Et convenientes
Apostoli ad Iesum, renunciaverunt ei omnia, quæ egerant, et docuerant.
{6:31}
Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant
enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi
habebant.
{6:32} Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum
seorsum.
{6:33} Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi: et pedestres
de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos.
{6:34} Et
exiens vidit turbam multam Iesus: et misertus est super eos, quia erant sicut
oves non habentes pastorem, et cpit docere multa.
{6:35} Et cum iam hora
multa fieret, accesserunt discipuli eius, dicentes: Desertus est locus hic, et
iam hora præteriit:
{6:36} dimitte illos, ut euntes in proximas villas, et
vicos, emant sibi cibos, quos manducent:
{6:37} Et respondens ait illis: Date
illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et
dabimus illis manducare.
{6:38} Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et
videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces.
{6:39} Et
præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride
fnum.
{6:40} Et discubuerunt in partes per centenos, et
quinquagenos.
{6:41} Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in
cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante
eos: et duos pisces divisit omnibus.
{6:42} Et manducaverunt omnes, et
saturati sunt.
{6:43} Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim
cophinos plenos, et de piscibus.
{6:44} Erant autem qui manducaverunt quinque
millia virorum.
{6:45} Et statim coegit discipulos suos ascendere navim, ut
præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret
populum.
{6:46} Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.
{6:47} Et
cum sero esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra.
{6:48} Et
videns eos laborantes in remigando, (erat enim ventus contrarius eis) et circa
quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat præterire
eos.
{6:49} At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt
phantasma esse, et exclamaverunt.
{6:50} Omnes enim viderunt eum, et
conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego
sum, nolite timere.
{6:51} Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus.
Et plus magis intra se stupebant:
{6:52} non enim intellexerunt de panibus:
erat enim cor eorum obcæcatum.
{6:53} Et cum transfretassent, venerunt in
terram Genesareth, et applicuerunt.
{6:54} Cumque egressi essent de navi,
continuo cognoverunt eum:
{6:55} et percurrentes universam regionem illam,
cperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum
esse.
{6:56} Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas, aut civitates,
in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti
eius tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.
Marcus 7
{7:1} Et conveniunt ad eum Pharisæi, et quidam de Scribis,
venientes ab Ierosolymis.
{7:2} Et cum vidissent quosdam ex discipulis eius
communibus manibus, idest non lotis, manducare panes, vituperaverunt.
{7:3}
Pharisæi enim, et omnes Iudæi, nisi crebro laverint manus, non manducant,
tenentes traditionem seniorum:
{7:4} et aforo nisi baptizentur, non comedunt:
et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et
urceorum, et æramentorum, et lectorum:
{7:5} et interrogabant eum Pharisæi,
et Scribæ: Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed
communibus manibus manducant panem?
{7:6} At ille respondens, dixit eis: Bene
prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis
me honorat, cor autem eorum longe est a me.
{7:7} in vanum autem me colunt,
docentes doctrinas, et præcepta hominum.
{7:8} Relinquentes enim mandatum
Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum, et calicum: et alia
similia his facitis multa.
{7:9} Et dicebat illis: Bene irritum facitis
præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
{7:10} Moyses enim dixit:
Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte
moriatur.
{7:11} Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban,
(quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit:
{7:12} et ultra non
dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,
{7:13} rescindentes
verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia huiusmodi multa
facitis.
{7:14} Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et
intelligite.
{7:15} Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum
coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt, quæ communicant
hominem.
{7:16} Si quis habet aures audiendi, audiat.
{7:17} Et cum
introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius
parabolam.
{7:18} Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non
intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum
communicare:
{7:19} quia non intrat in cor eius, sed in ventrum vadit, et in
secessum exit, purgans omnes escas?
{7:20} Dicebat autem, quoniam quæ de
homine exeunt, illa communicant hominem.
{7:21} Abintus enim de corde hominum
malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,
{7:22}
furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia,
superbia, stultitia.
{7:23} Omnia hæc mala abintus procedunt, et communicant
hominem.
{7:24} Et inde surgens abiit in fines Tyri, et Sidonis: et ingressus
domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.
{7:25} Mulier enim statim
ut audivit de eo, cuius filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit
ad pedes eius.
{7:26} Erat enim mulier Gentilis, Syrophnissa genere. Et
rogabat eum ut dæmonium eiiceret de filia eius.
{7:27} Qui dixit illi: Sine
prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere
canibus.
{7:28} At illa respondit, et dixit illi: Utique Domine, nam et
catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.
{7:29} Et ait illi: Propter
hunc sermonem vade, exiit dæmonium a filia tua.
{7:30} Et cum abiisset domum
suam, invenit puellam iacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.
{7:31} Et
iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad Mare Galilææ inter medios
fines Decapoleos.
{7:32} Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur
eum, ut imponat illi manum.
{7:33} Et apprehendens eum de turba seorsum,
misit digitos suos in auriculas eius: et expuens, tetigit linguam
eius:
{7:34} et suscipiens in cælum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod
est adaperire.
{7:35} Et statim apertæ sunt aures eius, et solutum est
vinculum linguæ eius, et loquebatur recte.
{7:36} Et præcepit illis ne cui
dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant:
{7:37}
et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire,
et mutos loqui.
Marcus 8
{8:1} In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent
quod manducarent: convocatis discipulis, ait illis:
{8:2} Misereor super
turbam: quia ecce iam triduo sustinent me, nec habent quod manducent:
{8:3}
et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis
de longe venerunt.
{8:4} Et responderunt ei discipuli sui: unde illos quis
poterit saturare panibus in solitudine?
{8:5} Et interrogavit eos: Quot panes
habetis? Qui dixerunt: Septem.
{8:6} Et præcepit turbæ discumbere super
terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis
suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ.
{8:7} Et habebant pisciculos
paucos: et ipsos benedixit, et iussit apponi.
{8:8} Et manducaverunt, et
saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem
sportas.
{8:9} Erant autem qui manducaverunt, quasi quattuor millia: et
dimisit eos.
{8:10} Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in
partes Dalmanutha.
{8:11} Et exierunt Pharisæi, et cperunt conquirere cum
eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum.
{8:12} Et ingemiscens
spiritu, ait: Quid generatio ista signum quærit? Amen dico vobis, si dabitur
generationi isti signum.
{8:13} Et dimittens eos, ascendit iterum navim, et
abiit trans fretum.
{8:14} Et obliti sunt panes sumere: et nisi unum panem
non habebant secum in navi.
{8:15} Et præcipiebat eis, dicens: Videte, et
cavete a fermento Pharisæorum, et fermento Herodis.
{8:16} Et cogitabant ad
alterutrum, dicentes: Quia panes non habemus.
{8:17} Quo cognito, ait illis
Iesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? nondum cognoscetis nec
intelligitis? adhuc cæcatum habetis cor vestrum?
{8:18} oculos habentes non
videtis? et aures habentes non auditis? Nec recordamini,
{8:19} quando
quinque panes fregi in quinque millia: quot cophinos fragmentorum plenos
sustulistis? Dicunt ei: Duodecim.
{8:20} Quando et septem panes in quattuor
millia: quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei: Septem.
{8:21} Et
dicebat eis: Quomodo nondum intelligitis?
{8:22} Et veniunt Bethsaidam, et
adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret.
{8:23} Et apprehensa
manu cæci, eduxit eum extra vicum: et expuens in oculos eius impositis manibus
suis, interrogavit eum si quid videret.
{8:24} Et aspiciens, ait: Video
homines velut arbores ambulantes.
{8:25} Deinde iterum imposuit manus super
oculos eius: et cpit videre. et restitutus est ita ut clare videret
omnia.
{8:26} Et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam: et si
in vicum introieris, nemini dixeris.
{8:27} Et egressus est Iesus, et
discipuli eius in castella Cæsareæ Philippi: et in via interrogabat discipulos
suos, dicens eis: Quem me dicunt esse homines?
{8:28} Qui responderunt illi,
dicentes: Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de
prophetis.
{8:29} Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens
Petrus, ait ei: Tu es Christus.
{8:30} Et comminatus est eis, ne cui dicerent
de illo.
{8:31} Et cpit docere eos quoniam oportet filium hominis pati
multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus, et Scribis, et
occidi: et post tres dies resurgere.
{8:32} Et palam verbum loquebatur. Et
apprehendens eum Petrus, cpit increpare eum.
{8:33} Qui conversus, et videns
discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me satana, quoniam non
sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.
{8:34} Et convocata turba cum
discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat
crucem suam, et sequatur me.
{8:35} Qui enim voluerit animam suam salvam
facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium,
salvam faciet eam.
{8:36} Quid enim proderit homini, si lucretur mundum
totum: et detrimentum animæ suæ faciat?
{8:37} Aut quid dabit homo
commutationis pro anima sua?
{8:38} Qui enim me confusus fuerit, et verba mea
in generatione ista adultera et peccatrice: et filius hominis confundetur eum,
cum venerit in gloria patris sui cum angelis sanctis.
{8:39} Et dicebat
illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt
mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.
Marcus 9
{9:1} Et post dies sex assumit Iesus Petrum, et Iacobum, et
Ioannem: et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est
coram ipsis.
{9:2} Et vestimenta eius facta sunt splendentia, et candida
nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.
{9:3}
Et apparuit illis Elias cum Moyse: et erant loquentes cum Iesu.
{9:4} Et
respondens Petrus, ait Iesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria
tabernacula, Tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum.
{9:5} Non enim sciebat
quid diceret: erant enim timore exterriti:
{9:6} Et facta est nubes obumbrans
eos: et venit vox de nube, dicens: Hic est Filius meus charissimus: audite
illum.
{9:7} Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Iesum
tantum secum.
{9:8} Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne
cuiquam quæ vidissent, narrarent: nisi cum Filius hominis a mortuis
resurrexerit.
{9:9} Et verbum continuerunt apud se: conquirentes quid esset:
Cum a mortuis resurrexerit.
{9:10} Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo
dicunt Pharisæi, et Scribæ, quia Eliam oportet venire primum?
{9:11} Qui
respondens, ait illis: Elias cum venerit primo, restituet omnia: et quo modo
scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur.
{9:12} Sed
dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut
scriptum est de eo.
{9:13} Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam
circa eos, et Scribas conquirentes cum illis.
{9:14} Et confestim omnis
populus videns Iesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant
eum.
{9:15} Et interrogavit eos: Quid inter vos conquiritis?
{9:16} Et
respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te habentem
spiritum mutum:
{9:17} qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et
spumat, et stridet dentibus, et arescit: et dixi discipulis tuis ut eiicerent
illum, et non potuerunt.
{9:18} Qui respondens eis, dixit: O generatio
incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? afferte illum ad
me.
{9:19} Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus
conturbavit illum: et elisus in terram, volutabatur spumans.
{9:20} Et
interrogavit patrem eius: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille
ait: Ab infantia:
{9:21} et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum
perderet. sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri.
{9:22} Iesus autem
ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
{9:23} Et
continuo exclamans pater pueri, cum lacrymis aiebat: Credo, Domine: adiuva
incredulitatem meam.
{9:24} Et cum videret Iesus concurrentem turbam,
comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde, et mute spiritus, ego
præcipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introeas in eum.
{9:25} Et exclamans,
et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi
dicerent: Quia mortuus est.
{9:26} Iesus autem tenens manum eius, elevavit
eum, et surrexit.
{9:27} Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto
interrogabant eum: Quare nos non potuimus eiicere eum?
{9:28} Et dixit illis:
Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione, et ieiunio.
{9:29} Et inde
profecti prætergrediebantur Galilæam: nec volebat quemquam scire.
{9:30}
Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam filius hominis tradetur
in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.
{9:31} At
illi ignorabant verbum: et timebant interrogare eum.
{9:32} Et venerunt
Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via
tractabatis?
{9:33} At illi tacebant. siquidem in via inter se disputaverunt,
quis eorum maior esset.
{9:34} Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si
quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.
{9:35} Et
accipiens puerum, statuit eum in medio eorum: quem cum complexus esset, ait
illis:
{9:36} Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me
recipit: et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum, qui misit
me.
{9:37} Respondit illi Ioannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in
nomine tuo eiicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus
eum.
{9:38} Iesus autem ait: Nolite prohibere eum. nemo est enim qui faciat
virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me.
{9:39} qui enim non
est adversum vos, pro vobis est.
{9:40} Quisquis enim potum dederit vobis
calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet
mercedem suam.
{9:41} Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis
credentibus in me: bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius,
et in mare mitteretur.
{9:42} Et si scandalizaverit te manus tua, abscide
illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in
gehennam, in ignem inextinguibilem:
{9:43} ubi vermis eorum non moritur, et
ignis non extinguitur.
{9:44} Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum:
bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti
in gehennam ignis inextinguibilis:
{9:45} ubi vermis eorum non moritur, et
ignis non extinguitur.
{9:46} Quod si oculus tuus scandalizat te, eiice eum:
bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in
gehennam ignis:
{9:47} ubi vermis eorum non moritur, et ignis non
extinguitur.
{9:48} Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale
salietur.
{9:49} Bonum est sal: quod si sal insulsum fuerit: in quo illud
condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.
Marcus 10
{10:1} Et inde exurgens venit in fines Iudææ ultra Iordanem: et
conveniunt iterum turbæ ad eum: et sicut consueverat, iterum docebat
illos.
{10:2} Et accedentes Pharisæi interrogabant eum: Si licet viro uxorem
dimittere: tentantes eum.
{10:3} At ille respondens, dixit eis: Quid vobis
præcepit Moyses?
{10:4} Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii
scribere, et dimittere.
{10:5} Quibus respondens Iesus, ait: Ad duritiam
cordis vestri scripsit vobis præceptum istud.
{10:6} ab initio autem creaturæ
masculum, et feminam fecit eos Deus.
{10:7} Propter hoc relinquet homo patrem
suum, et matrem, et adhærebit ad uxorem suam:
{10:8} et erunt duo in carne
una. Itaque iam non sunt duo, sed una caro.
{10:9} Quod ergo Deus coniunxit,
homo non separet.
{10:10} Et in domo iterum discipuli eius de eodem
interrogaverunt eum.
{10:11} Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam,
et aliam duxerit, adulterium committit super eam.
{10:12} Et si uxor
dimiserit virum suum, et alii nupserit, mchatur.
{10:13} Et offerebant illi
parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur
offerentibus.
{10:14} Quos cum videret Iesus, indigne tulit, et ait illis:
Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum
Dei.
{10:15} Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut
parvulus, non intrabit in illud.
{10:16} Et complexans eos, et imponens manus
super illos, benedicebat eos.
{10:17} Et cum egressus esset in viam,
procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam
ut vitam æternam percipiam?
{10:18} Iesus autem dixit ei: Quid me dicis
bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus.
{10:19} Præcepta nosti: Ne adulteres, Ne
occidas, Ne fureris, Ne falsum testimonium dixeris, Ne fraudem feceris, Honora
patrem tuum et matrem.
{10:20} At ille respondens, ait illi: Magister, hæc
omnia observavi a iuventute mea.
{10:21} Iesus autem intuitus eum, dilexit
eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcumque habes vende, et da
pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
{10:22} Qui
contristatus in verbo, abiit mrens: erat enim habens multas
possessiones.
{10:23} Et circumspiciens Iesus, ait discipulis suis: Quam
difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt!
{10:24} Discipuli
autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis:
Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei
introire!
{10:25} Facilius est, camelum per foramen acus transire, quam
divitem intrare in regnum Dei.
{10:26} Qui magis admirabantur, dicentes ad
semetipsos: Et quis potest salvus fieri?
{10:27} Et intuens illos Iesus, ait:
Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud
Deum.
{10:28} Et cpit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti
sumus te.
{10:29} Respondens Iesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est, qui
reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios,
aut agros propter me, et propter Evangelium,
{10:30} qui non accipiat centies
tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et
filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam
æternam.
{10:31} Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi
primi.
{10:32} Erant autem in via ascendentes Ierosolymam: et præcedebat
illos Iesus, et stupebant: et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim,
cpit illis dicere quæ essent ei eventura.
{10:33} Quia ecce ascendimus
Ierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et Scribis, et
senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus:
{10:34} et
illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum: et
tertia die resurget.
{10:35} Et accedunt ad eum Iacobus, et Ioannes filii
Zebedæi, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias
nobis.
{10:36} At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis?
{10:37} Et
dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus
in gloria tua.
{10:38} Iesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis
bibere calicem, quem ego bibo: aut baptismo, quo ego baptizor,
baptizari?
{10:39} At illi dixerunt ei: Possumus. Iesus autem ait eis:
Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor,
baptizabimini:
{10:40} sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non
est meum dare vobis, sed quibus paratum est.
{10:41} Et audientes decem
cperunt indignari de Iacobo, et Ioanne.
{10:42} Iesus autem vocans eos, ait
illis: Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis: et
principes eorum potestatem habent ipsorum.
{10:43} Non ita est autem in
vobis, sed quicumque voluerit fieri maior, erit vester minister:
{10:44} et
quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.
{10:45} Nam et
Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret
animam suam redemptionem pro multis.
{10:46} Et veniunt Iericho: et
proficiscente eo de Iericho, et discipulis eius, et plurima multitudine, filius
Timæ Bartimæus cæcus, sedebat iuxta viam mendicans.
{10:47} Qui cum audisset
quia Iesus Nazarenus est, cpit clamare, et dicere: Iesu fili David, miserere
mei.
{10:48} Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis
clamabat: Fili David miserere mei.
{10:49} Et stans Iesus præcepit illum
vocari. Et vocant cæcum dicentes ei: Animæquior esto: surge, vocat
te.
{10:50} Qui proiecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.
{10:51} Et
respondens Iesus dixit illi: Quid tibi vis faciam? Cæcus autem dixit ei:
Rabboni, ut videam.
{10:52} Iesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum
fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.
Marcus 11
{11:1} Et cum appropinquarent Ierosolymæ, et Bethaniæ ad montem
olivarum, mittit duos ex discipulis suis,
{11:2} et ait illis: Ite in
castellum, quod contra vos est, et statim introeuntes illuc, invenietis pullum
ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et
adducite.
{11:3} Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino
necessarius est: et continuo illum dimittet huc.
{11:4} Et abeuntes
invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio: et solvunt eum.
{11:5}
Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes
pullum?
{11:6} Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Iesus, et dimiserunt
eis.
{11:7} Et duxerunt pullum ad Iesum: et imponunt illi vestimenta sua, et
sedit super eum.
{11:8} Multi autem vestimenta sua straverunt in via: alii
autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via.
{11:9} Et qui
præibant, et qui sequebantur clamabant, dicentes: Hosanna: Benedictus, qui venit
in nomine Domini:
{11:10} benedictum quod venit regnum patris nostri David:
Hosanna in excelsis.
{11:11} Et introivit Ierosolymam in templum: et
circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum
duodecim.
{11:12} Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.
{11:13}
Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in
ea. et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia: non enim erat tempus
ficorum.
{11:14} Et respondens dixit ei: Iam non amplius in æternum ex te
fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli eius.
{11:15} Et veniunt in
Ierosolymam. Et cum introisset in templum, cpit eiicere vendentes, et ementes
in templo: et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas
evertit.
{11:16} et non sinebat ut quisquam transferret vas per
templum:
{11:17} et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea,
domus orationis vocabitur omnibus gentibus? Vos autem fecistis eam speluncam
latronum.
{11:18} Quo audito principes sacerdotum, et Scribæ quærebant
quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur
super doctrina eius.
{11:19} Et cum vespera facta esset, egrediebatur de
civitate.
{11:20} Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a
radicibus.
{11:21} Et recordatus Petrus, dixit ei: Rabbi, ecce ficus, cui
maledixisti, aruit.
{11:22} Et respondens Iesus ait illis: Habete fidem
Dei.
{11:23} amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et
mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia
quodcumque dixerit, fiat, fiet ei.
{11:24} Propterea dico vobis, omnia
quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient
vobis.
{11:25} Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus
aliquem: ut et Pater vester qui in cælis est, dimittat vobis peccata
vestra.
{11:26} Quod si vos non dimiseritis: nec Pater vester, qui in cælis
est, dimittet vobis peccata vestra.
{11:27} Et veniunt rursus Ierosolymam. Et
cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et Scribæ, et
seniores:
{11:28} et dicunt ei: In qua potestate hæc facis? et quis dedit
tibi hanc potestatem ut ista facias?
{11:29} Iesus autem respondens, ait
illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in
qua potestate hæc faciam.
{11:30} Baptismus Ioannis, de cælo erat, an ex
hominibus? Respondete mihi.
{11:31} At illi cogitabant secum, dicentes: Si
dixerimus, De cælo, dicet, Quare ergo non credidistis ei?
{11:32} Si
dixerimus, Ex hominibus, timemus populum. omnes enim habebant Ioannem quia vere
propheta esset.
{11:33} Et respondentes dicunt Iesu: Nescimus. Et respondens
Iesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.
Marcus 12
{12:1} Et cpit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo,
et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam
agricolis, et peregre profectus est.
{12:2} Et misit ad agricolas in tempore
servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ.
{12:3} Qui apprehensum eum
ceciderunt, et dimiserunt vacuum.
{12:4} Et iterum misit ad illos alium
servum: et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt.
{12:5}
Et rursum alium misit, et illum occiderunt: et plures alios: quosdam cædentes,
alios vero occidentes.
{12:6} Adhuc ergo unum habens filium charissimum: et
illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum.
{12:7}
Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est heres: venite, occidamus eum: et
nostra erit hereditas.
{12:8} Et apprehendentes eum, occiderunt: et eiecerunt
extra vineam.
{12:9} Quid ergo faciet Dominus vineæ? Veniet, et perdet
colonos: et dabit vineam aliis.
{12:10} Nec scripturam hanc legistis:
Lapidem, quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput
anguli:
{12:11} A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis
nostris?
{12:12} Et quærebant eum tenere: et timuerunt turbam. cognoverunt
enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
{12:13}
Et mittunt ad eum quosdam ex Pharisæis, et Herodianis, ut eum caperent in
verbo.
{12:14} Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et
non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei
doces. licet dari tributum Cæsari, an non dabimus?
{12:15} Qui sciens
versutiam illorum, ait illos: Quid me tentatis? afferte mihi denarium ut
videam.
{12:16} At illi attulerunt ei. Et ait illis: Cuius est imago hæc, et
inscriptio? Dicunt ei: Cæsaris.
{12:17} Respondens autem Iesus dixit illis:
Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur
super eo.
{12:18} Et venerunt ad eum Sadducæi, qui dicunt resurrectionem non
esse: et interrogabant eum dicentes:
{12:19} Magister, Moyses nobis scripsit,
ut si cuius frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non
reliquerit, accipiat frater eius uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri
suo.
{12:20} Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus
est non relicto semine.
{12:21} Et secundus accepit eam, et mortuus est: et
nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.
{12:22} Et acceperunt eam
similiter septem: et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et
mulier.
{12:23} In resurrectione ergo cum resurrexerint, cuius de his erit
uxor? septem enim habuerunt eam uxorem.
{12:24} Et respondens Iesus, ait
illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem
Dei?
{12:25} Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur,
sed sunt sicut angeli in cælis.
{12:26} De mortuis autem quod resurgant, non
legistis in libro Moysi, super rubum quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego
sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob?
{12:27} Non est Deus
mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.
{12:28} Et accessit unus de
Scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis
responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum.
{12:29}
Iesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israel, Dominus
Deus tuus, Deus unus est:
{12:30} et diliges Dominum Deum tuum ex tota corde
tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est
primum mandatum.
{12:31} Secundum autem simile est illi: Diliges proximum
tuum tamquam teipsum. Maius horum aliud mandatum non est.
{12:32} Et ait illi
Scriba: Bene Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius
præter eum.
{12:33} Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et
ex tota anima, et ex tota fortitudine: et diligere proximum tamquam seipsum,
maius est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis.
{12:34} Iesus autem
videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et
nemo iam audebat eum interrogare.
{12:35} Et respondens Iesus dicebat, docens
in templo: Quomodo dicunt Scribæ Christum filium esse David?
{12:36} Ipse
enim David dicit in Spiritu sancto: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris
meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
{12:37} Ipse ergo
David dicit eum Dominum, et unde est filius eius? Et multa turba eum libenter
audivit.
{12:38} Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a Scribis, qui volunt
in stolis ambulare, et salutari in foro,
{12:39} et in primis cathedris
sedere in synagogis, et primos discubitus in cnis:
{12:40} qui devorant
domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis: hi accipient prolixius
iudicium.
{12:41} Et sedens Iesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo
turba iactaret æs in gazophylacium, et multi divites iactabant multa.
{12:42}
Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est
quadrans,
{12:43} et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis,
quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in
gazophylacium.
{12:44} Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt: hæc
vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum.
Marcus 13
{13:1} Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis
suis: Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ.
{13:2} Et
respondens Iesus, ait illi: Vides has omnes magnas ædificationes? Non
relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
{13:3} Et cum sederet in
Monte olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Iacobus,
et Ioannes, et Andreas:
{13:4} Dic nobis, quando ista fient? et quod signum
erit, quando hæc omnia incipient consummari?
{13:5} Et respondens Iesus cpit
dicere illis: Videte ne quid vos seducat:
{13:6} multi enim venient in nomine
meo dicentes, quia ego sum: et multos seducent.
{13:7} Cum audieritis autem
bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim hæc fieri: sed nondum
finis.
{13:8} Exurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et
erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.
{13:9} Videte autem
vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante
præsides, et reges stabitis propter me, in testimonium illis.
{13:10} Et in
omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium.
{13:11} Et cum duxerint vos
tradentes, nolite præcogitare quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in
illa hora, id loquimini non enim vos estis loquentes, sed Spiritus
sanctus.
{13:12} Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et
consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.
{13:13} Et eritis odio
omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus
erit.
{13:14} Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non
debet, qui legit, intelligat: tunc qui in Iudæa sunt, fugiant in
montes:
{13:15} et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introeat ut
tollat quid de domo sua:
{13:16} et qui in agro erit, non revertatur retro
tollere vestimentum suum.
{13:17} Væ autem prægnantibus, et nutrientibus in
illis diebus.
{13:18} Orate vero ut hieme non fiant.
{13:19} Erunt enim
dies illi tribulationes tales, quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam
condidit Deus usque nunc, neque fient.
{13:20} Et nisi breviasset Dominus
dies, non fuisset salva omnis caro: sed propter electos, quos elegit, breviavit
dies.
{13:21} Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce
illic, ne credideritis.
{13:22} Exurgent enim pseudochristi, et
pseudoprophetæ, et dabunt signa, et portenta ad seducendos, si fieri potest,
etiam electos.
{13:23} Vos ergo videte: ecce prædixi vobis omnia.
{13:24}
Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non
dabit splendorem suum:
{13:25} et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes,
quæ in cælis sunt, movebuntur.
{13:26} Et tunc videbunt filium hominis
venientem in nubibus cum virtute multa, et gloria.
{13:27} Et tunc mittet
angelos suos, et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terræ usque
ad summum cæli.
{13:28} A ficu autem discite parabolam. Cum iam ramus eius
tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit
æstas:
{13:29} sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo
sit in ostiis.
{13:30} Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc,
donec omnia ista fiant.
{13:31} Cælum, et terra transibunt, verba autem mea
non transibunt.
{13:32} De die autem illo, vel hora nemo scit, neque angeli
in cælo, neque Filius, nisi Pater.
{13:33} Videte, vigilate, et orate:
nescitis enim quando tempus sit.
{13:34} Sicut homo, qui peregre profectus
reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cuiusque operis, et
ianitori præcepit ut vigilet.
{13:35} Vigilate ergo, (nescitis enim quando
dominus domus veniat: sero an media nocte, an galli cantu, an mane)
{13:36}
ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes.
{13:37} Quod autem vobis
dico, omnibus dico: Vigilate.
Marcus 14
{14:1} Erat autem Pascha et Azyma post biduum: et quærebant summi
sacerdotes, et Scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.
{14:2}
Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
{14:3}
Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet: venit mulier
habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi, et fracto alabastro, effudit
super caput eius.
{14:4} Erant autem quidam indigne ferentes intra
semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est?
{14:5}
Poterat enim unguentum istud vænundari plus quam trecentis denariis, et dari
pauperibus. Et fremebant in eam.
{14:6} Iesus autem dixit: Sinite eam, quid
illi molesti estis? Bonum opus operata est in me.
{14:7} semper enim pauperes
habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non
semper habetis.
{14:8} Quod habuit hæc, fecit: prævenit ungere corpus meum in
sepulturam.
{14:9} Amen dico vobis: Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium
istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam
eius.
{14:10} Et Iudas Iscariotes unus de duodecim abiit ad summos
sacerdotes, ut proderet eum illis.
{14:11} Qui audientes gavisi sunt: et
promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune
traderet.
{14:12} Et primo die Azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei
discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha?
{14:13} Et
mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem: et occurret
vobis homo lagenam aquæ baiulans, sequimini eum:
{14:14} et quocumque
introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi
Pascha cum discipulis meis manducem?
{14:15} Et ipse vobis demonstrabit
cnaculum grande, stratum: et illic parate nobis.
{14:16} Et abierunt
discipuli eius, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et
paraverunt Pascha.
{14:17} Vespere autem facto, venit cum
duodecim.
{14:18} Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait IESUS: Amen
dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.
{14:19} At illi
cperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego?
{14:20} Qui ait
illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.
{14:21} Et
Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: væ autem homini illi, per
quem Filius hominis tradetur. bonum erat ei, si non esset natus homo
ille.
{14:22} Et manducantibus illis, accepit Iesus panem: et benedicens
fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum.
{14:23} Et accepto
calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes.
{14:24} Et ait
illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis
effundetur.
{14:25} Amen dico vobis, quia iam non bibam de hoc genimine vitis
usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.
{14:26} Et hymno
dicto exierunt in Montem olivarum.
{14:27} Et ait eis Iesus: Omnes
scandalizabimini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et
dispergentur oves.
{14:28} Sed postquam resurrexero, præcedam vos in
Galilæam.
{14:29} Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in
te: sed non ego.
{14:30} Et ait illi Iesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in
nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.
{14:31}
At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tibi, non te
negabo: Similiter autem et omnes dicebant.
{14:32} Et veniunt in prædium, cui
nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis: Sedete hic donec orem.
{14:33} Et
assumit Petrum, et Iacobum, et Ioannem secum: et cpit pavere, et
tædere.
{14:34} Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem:
sustinete hic, et vigilate.
{14:35} Et cum processisset paululum, procidit
super terram: et orabat, ut si fieri posset, transiret ab eo hora:
{14:36} et
dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me, sed
non quod ego volo, sed quod tu.
{14:37} Et venit, et invenit eos dormientes.
Et ait Petro: Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare?
{14:38}
Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est,
caro vero infirma.
{14:39} Et iterum abiens oravit eumdem sermonem,
dicens.
{14:40} Et reversus, denuo invenit eos dormientes, (erant enim oculi
eorum gravati) et ignorabant quid responderent ei.
{14:41} Et venit tertio,
et ait illis: Dormite iam, et requiescite. Sufficit: venit hora: ecce Filius
hominis tradetur in manus peccatorum.
{14:42} Surgite, eamus. ecce qui me
tradet, prope est.
{14:43} Et, adhuc eo loquente, venit Iudas Iscariotes unus
de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis, et lignis, a summis
sacerdotibus, et Scribis, et senioribus.
{14:44} Dederat autem traditor eius
signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite
caute.
{14:45} Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait: Ave Rabbi: et
osculatus est eum.
{14:46} At illi manus iniecerunt in eum, et tenuerunt
eum.
{14:47} Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit
servum summi sacerdotis: et amputavit illi auriculam.
{14:48} Et respondens
Iesus, ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis, et lignis
comprehendere me?
{14:49} quotidie eram apud vos in templo docens, et non me
tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ.
{14:50} Tunc discipuli eius
relinquentes eum, omnes fugerunt.
{14:51} Adolescens autem quidam sequebatur
eum amictus sindone super nudo: et tenuerunt eum.
{14:52} At ille reiecta
sindone, nudus profugit ab eis.
{14:53} Et adduxerunt Iesum ad summum
sacerdotem: et convenerunt omnes sacerdotes, et Scribæ, et seniores.
{14:54}
Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis: et
sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.
{14:55} Summi vero
sacerdotes, et omne concilium quærebant adversus Iesum testimonium, ut eum morti
traderent, nec inveniebant.
{14:56} Multi enim testimonium falsum dicebant
adversus eum: et convenientia testimonia non erant.
{14:57} Et quidam
surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes:
{14:58}
Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et
per triduum aliud non manu factum ædificabo.
{14:59} Et non erat conveniens
testimonium illorum.
{14:60} Et exurgens summus sacerdos in medium,
interrogavit Iesum, dicens: Non respondes quidquam ad ea, quæ tibi obiiciuntur
ab his?
{14:61} Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus
sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus filius Dei
benedicti?
{14:62} Iesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium
hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus
cæli.
{14:63} Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc
desideramus testes?
{14:64} Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui
omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
{14:65} Et cperunt quidam
conspuere eum, et velare faciem eius, et colaphis eum cædere, et dicere ei:
Prophetiza: et ministri alapis eum cædebant.
{14:66} Et cum esset Petrus in
atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis:
{14:67} et cum
vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait: Et tu cum Iesu Nazareno
eras.
{14:68} At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et
exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
{14:69} Rursus autem cum
vidisset illum ancilla, cpit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis
est.
{14:70} At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant,
dicebant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilæus es.
{14:71} Ille autem
cpit anathematizare, et iurare: Quia nescio hominem istum, quem
dicitis.
{14:72} Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus
verbi, quod dixerat ei Iesus: Prius quam gallus cantet bis, ter me negabis. Et
cpit flere.
Marcus 15
{15:1} Et confestim, mane consilium facientes summi sacerdotes
cum senioribus, et Scribis, et universo concilio, vincientes Iesum, duxerunt, et
tradiderunt Pilato.
{15:2} Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Iudæorum?
At ille respondens, ait illi: Tu dicis.
{15:3} Et accusabant eum summi
sacerdotes in multis.
{15:4} Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens:
Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant.
{15:5} Iesus autem
amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.
{15:6} Per diem autem
festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.
{15:7}
Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in
seditione fecerat homicidium.
{15:8} Et cum ascendisset turba, cpit rogare,
sicut semper faciebat illis.
{15:9} Pilatus autem respondit eis, et dixit:
Vultis dimittam vobis regem Iudæorum?
{15:10} Sciebat enim quod per invidiam
tradidissent eum summi sacerdotes.
{15:11} Pontifices autem concitaverunt
turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
{15:12} Pilatus autem iterum
respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Iudæorum?
{15:13} At illi
iterum clamaverunt: Crucifige eum.
{15:14} Pilatus vero dicebat illis: Quid
enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum.
{15:15} Pilatus
autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Iesum
flagellis cæsum, ut crucifigeretur.
{15:16} Milites autem duxerunt eum in
atrium prætorii, et convocant totam cohortem,
{15:17} et induunt eum purpura,
et imponunt ei plectentes spineam coronam.
{15:18} Et cperunt salutare eum:
Ave rex Iudæorum.
{15:19} Et percutiebant caput eius arundine: et conspuebant
eum, et ponentes genua, adorabant eum.
{15:20} Et postquam illuserunt ei,
exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis: et educunt illum ut
crucifigerent eum.
{15:21} Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem
Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri, et Rufi, ut tolleret crucem
eius.
{15:22} Et perducunt illum in Golgotha locum: quod est interpretatum
Calvariæ locus.
{15:23} Et dabant ei bibere myrrhatum vinum: et non
accepit.
{15:24} Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta eius, mittentes
sortem super eis, quis quid tolleret.
{15:25} Erat autem hora tertia: et
crucifixerunt eum.
{15:26} Et erat titulus causæ eius inscriptus: REX
IUDÆORUM.
{15:27} Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et
alium a sinistris eius.
{15:28} Et impleta est scriptura, quæ dicit: Et cum
iniquis reputatus est.
{15:29} Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes
capita sua, et dicentes: Vah qui destruis templum Dei, et in tribus diebus
reædificas:
{15:30} salvum fac temetipsum descendens de cruce.
{15:31}
Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum Scribis dicebant:
Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.
{15:32} Christus rex
Israel descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo
crucifixi erant, convitiabantur ei.
{15:33} Et facta hora sexta, tenebræ
factæ sunt per totam terram usque in horam nonam.
{15:34} Et hora nona
exclamavit Iesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est
interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?
{15:35} Et
quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat.
{15:36}
Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum
dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.
{15:37}
Iesus autem emissa voce magna expiravit.
{15:38} Et velum templi scissum est
in duo, a summo usque deorsum.
{15:39} Videns autem Centurio, qui ex adverso
stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei
erat.
{15:40} Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat
Maria Magdalene, et Maria Iacobi minoris, et Ioseph mater, et Salome:
{15:41}
et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ
simul cum eo ascenderant Ierosolymam.
{15:42} Et cum iam sero esset factum
(quia erat parasceve, quod est ante sabbatum)
{15:43} venit Ioseph ab
Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat expectans regnum Dei, et audacter
introivit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu.
{15:44} Pilatus autem mirabatur
si iam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si iam mortuus
esset.
{15:45} Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus
Ioseph.
{15:46} Ioseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit
sindone, et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit
lapidem ad ostium monumenti.
{15:47} Maria autem Magdalene, et Maria Ioseph
aspiciebant ubi poneretur.
Marcus 16
{16:1} Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria
Iacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Iesum.
{16:2} Et
valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole.
{16:3} Et
dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?
{16:4}
Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.
{16:5}
Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum
stola candida, et obstupuerunt.
{16:6} Qui dicit illis: Nolite expavescere:
Iesum quæritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi
posuerunt eum.
{16:7} Sed ite, dicite discipulis eius, et Petro quia præcedit
vos in Galilæam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.
{16:8} At illæ
exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini
quidquam dixerunt: timebant enim.
{16:9} Surgens autem mane, prima sabbati,
apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua eiecerat septem dæmonia.
{16:10} Illa
vadens nunciavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus, et flentibus.
{16:11}
Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non
crediderunt.
{16:12} Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est
in alia effigie, euntibus in villam:
{16:13} et illi euntes nunciaverunt
ceteris: nec illis crediderunt.
{16:14} Novissime recumbentibus illis undecim
apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui
viderant eum resurrexisse, non crediderunt.
{16:15} Et dixit eis: Euntes in
mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ.
{16:16} Qui crediderit,
et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit,
condemnabitur.
{16:17} Signa autem eos, qui crediderint, hæc sequentur: In
nomine meo dæmonia eiicient: linguis loquentur novis:
{16:18} serpentes
tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super ægros manus
imponent, et bene habebunt.
{16:19} Et Dominus quidem Iesus postquam locutus
est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei.
{16:20} Illi autem
profecti prædicaverunt ubique Domino cooperante, et sermonem confirmante,
sequentibus signis.
Ad Index
Clementine Vulgate