Ad Index
Clementine Vulgate
Evangelium Secundum Matthæum
( 1-28 )
Matthæus 1
{1:1} Liber generationis Iesu Christi filii David, filii
Abraham.
{1:2} Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Iacob. Iacob autem
genuit Iudam, et fratres eius.
{1:3} Iudas autem genuit Phares, et Zaram de
Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram.
{1:4} Aram autem
genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit
Salmon.
{1:5} Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex
Ruth. Obed autem genuit Iesse. Iesse autem genuit David regem.
{1:6} David
autem rex genuit Salomonem ex ea, quæ fuit Uriæ.
{1:7} Salomon autem genuit
Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa.
{1:8} Asa autem
genuit Iosophat. Iosophat autem genuit Ioram. Ioram autem genuit Oziam.
{1:9}
Ozias autem genuit Ioatham. Ioatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit
Ezechiam.
{1:10} Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon.
Amon autem genuit Iosiam.
{1:11} Iosias autem genuit Iechoniam, et fratres
eius in transmigratione Babylonis.
{1:12} Et post transmigrationem Babylonis:
Iechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel.
{1:13}
Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit
Azor.
{1:14} Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem
genuit Eliud.
{1:15} Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan.
Mathan autem genuit Iacob.
{1:16} Iacob autem genuit Ioseph virum Mariæ, de
qua natus est Iesus, qui vocatur Christus.
{1:17} Omnes itaque generationes
ab Abraham usque ad David, generationes quattuordecim: et a David usque ad
transmigrationem Babylonis, generationes quattuordecim: et a transmigratione
Bayblonis usque ad Christum, generationes quattuordecim.
{1:18} Christi autem
generatio sic erat: Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam
convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto.
{1:19} Ioseph
autem vir eius cum esset iustus, et nollet eam traducere: voluit occulte
dimittere eam.
{1:20} Hæc autem eo cogitante, ecce Angelus Domini apparuit in
somnis ei, dicens: Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam:
quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est.
{1:21} pariet autem filium:
et vocabis nomen eius IESUM: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis
eorum.
{1:22} Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a
Domino per Prophetam dicentem:
{1:23} Ecce virgo in utero habebit, et pariet
filium. et vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum
Deus.
{1:24} Exurgens autem Ioseph a somno, fecit sicut præcepit ei angelus
Domini, et accepit coniugem suam.
{1:25} Et non cognoscebat eam donec peperit
filium suum primogenitum: et vocavit nomen eius Iesum.
Matthæus 2
{2:1} Cum ergo natus esset Iesus in Bethlehem Iuda in diebus
Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Ierosolymam,
{2:2} dicentes: Ubi
est qui natus est rex Iudæorum? vidimus enim stellam eius in oriente, et venimus
adorare eum.
{2:3} Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis
Ierosolyma cum illo.
{2:4} Et congregans omnes principes sacerdotum, et
Scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.
{2:5} At illi
dixerunt: In Bethlehem Iudæ: Sic enim scriptum est per Prophetam:
{2:6} Et tu
Bethlehem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda: ex te enim exiet
dux, qui regat populum meum Israel.
{2:7} Tunc Herodes clam vocatis Magis
diligenter didicit ab eis tempus stellæ, quæ apparuit eis:
{2:8} et mittens
illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero: et cum
inveneritis, renunciate mihi, ut et ego veniens adorem eum.
{2:9} Qui cum
audissent regem, abierunt. et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat
eos, usquedum veniens staret supra, ubi erat puer.
{2:10} Videntes autem
stellam gavisi sunt gaudio magno valde.
{2:11} Et intrantes domum, invenerunt
puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum: et apertis
thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.
{2:12} Et
responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt
in regionem suam.
{2:13} Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit
in somnis Ioseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem eius, et fuge in
Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat
puerum ad perdendum eum.
{2:14} Qui consurgens accepit puerum, et matrem eius
nocte, et secessit in Ægyptum:
{2:15} et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut
adimpleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem: Ex Ægypto vocavi
filium meum.
{2:16} Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus
est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in
omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a
Magis.
{2:17} Tunc adimpletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam
dicentem:
{2:18} Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel
plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.
{2:19} Defuncto
autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph in Ægypto,
{2:20}
dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem eius, et vade in terram Israel:
defuncti sunt enim, qui quærebant animam pueri.
{2:21} Qui consurgens,
accepit puerum, et matrem eius, et venit in terram Israel.
{2:22} Audiens
autem quod Archelaus regnaret in Iudæa pro Herode patre suo, timuit illo ire: et
admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ.
{2:23} Et veniens habitavit
in civitate quæ vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per Prophetas:
Quoniam Nazaræus vocabitur.
Matthæus 3
{3:1} In diebus autem illis venit Ioannes Baptista prædicans in
deserto Iudææ,
{3:2} et dicens: Pnitentiam agite: appropinquavit enim regnum
cælorum.
{3:3} Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem:
Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini: rectas facite semitas
eius.
{3:4} Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et
zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem eius erat locustæ, et mel
silvestre.
{3:5} Tunc exibat ad eum Ierosolyma, et omnis Iudæa, et omnis
regio circa Iordanem;
{3:6} et baptizabantur ab eo in Iordane, confitentes
peccata sua.
{3:7} Videns autem multos Pharisæorum, et Sadducæorum venientes
ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis
fugere a ventura ira?
{3:8} Facite ergo fructum dignum pnitentiæ.
{3:9}
Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. dico enim vobis quoniam
potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.
{3:10} Iam enim
securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum
bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
{3:11} Ego quidem baptizo vos in aqua
in pnitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum
dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu sancto, et
igni.
{3:12} Cuius ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et
congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni
inextinguibili.
{3:13} Tunc venit Iesus a Galilæa in Iordanem ad Ioannem, ut
baptizaretur ab eo.
{3:14} Ioannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te
debeo baptizari, et tu venis ad me?
{3:15} Respondens autem Iesus, dixit ei:
Sine modo: sic enim decet nos implere omnem iustitiam. Tunc dimisit
eum.
{3:16} Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua, et ecce
aperti sunt ei cæli: et vidit spiritum Dei descendentem sicut columbam, et
venientem super se.
{3:17} Et ecce vox de cælis dicens: Hic est filius meus
dilectus, in quo mihi complacui.
Matthæus 4
{4:1} Tunc Iesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a
diabolo.
{4:2} Et cum ieiunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus,
postea esuriit.
{4:3} Et accedens tentator dixit ei: Si filius Dei es, dic ut
lapides isti panes fiant.
{4:4} Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in
solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.
{4:5} Tunc
assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum
templi,
{4:6} et dixit ei: Si filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est
enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte
offendas ad lapidem pedem tuum.
{4:7} Ait illi Iesus: Rursum scriptum est:
Non tentabis Dominum Deum tuum.
{4:8} Iterum assumpsit eum diabolus in montem
excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,
{4:9} et
dixit ei: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.
{4:10} Tunc dicit ei
Iesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli
servies.
{4:11} Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et
ministrabant ei.
{4:12} Cum autem audisset Iesus quod Ioannes traditus esset,
secessit in Galilæam:
{4:13} et, relicta civitate Nazareth, venit, et
habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim:
{4:14} ut
adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam:
{4:15} Terra Zabulon, et
terra Nephthalim, via maris trans Iordanem, Galilæa gentium:
{4:16} populus,
qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbræ
mortis, lux orta est eis.
{4:17} Exinde cpit Iesus prædicare, et dicere:
Pnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum.
{4:18} Ambulans autem
Iesus iuxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et
Andream fratrem eius, mittentes rete in mare, (erant enim piscatores)
{4:19}
et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
{4:20}
At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.
{4:21} Et procedens inde,
vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedæi, et Ioannem fratrem eius in navi cum
Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua: et vocavit eos.
{4:22} Illi autem
statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.
{4:23} Et circuibat Iesus
totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans evangelium regni: et
sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.
{4:24} Et abiit
opinio eius in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis
languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos,
et paralyticos, et curavit eos:
{4:25} et secutæ sunt eum turbæ multæ de
Galilæa, et Decapoli, et de Ierosolymis, et de Iudæa, et de trans
Iordanem.
Matthæus 5
{5:1} Videns autem Iesus turbas, ascendit in montem, et cum
sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius,
{5:2} et aperiens os suum
docebat eos dicens:
{5:3} Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum
cælorum.
{5:4} Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram.
{5:5} Beati,
qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur.
{5:6} Beati, qui esuriunt, et sitiunt
iustitiam: quoniam ipsi saturabuntur.
{5:7} Beati misericordes: quoniam ipsi
misericordiam consequentur.
{5:8} Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum
videbunt.
{5:9} Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur.
{5:10}
Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: quoniam ipsorum est regnum
cælorum.
{5:11} Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint,
et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me:
{5:12} gaudete,
et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. sic enim persecuti sunt
prophetas, qui fuerunt ante vos.
{5:13} Vos estis sal terræ. Quod si sal
evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et
conculcetur ab hominibus.
{5:14} Vos estis lux mundi. Non potest civitas
abscondi supra montem posita.
{5:15} neque accendunt lucernam. et ponunt eam
sub modio, sed super candelabrum ut luceat omnibus, qui in domo sunt.
{5:16}
Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et
glorificent patrem vestrum, qui in cælis est.
{5:17} Nolite putare quoniam
veni solvere legem, aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere.
{5:18}
Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, iota unum, aut unus apex
non præteribit a lege, donec omnia fiant.
{5:19} Qui ergo solverit unum de
mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno
cælorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno
cælorum.
{5:20} Dico enim vobis, quia nisi abundaverit iustitia vestra plus
quam Scribarum, et Pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum.
{5:21}
Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit
iudicio.
{5:22} Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo,
reus erit iudicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui
autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis.
{5:23} Si ergo offers munus
tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum
te:
{5:24} relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari
fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum.
{5:25} Esto consentiens
adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius iudici,
et iudex tradat te ministro: et in carcerem mittaris.
{5:26} Amen dico tibi,
non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
{5:27} Audistis quia
dictum est antiquis: Non mchaberis.
{5:28} Ego autem dico vobis: quia omnis,
qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mchatus est eam in corde
suo.
{5:29} Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et proiice
abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totus corpus
tuum mittatur in gehennam.
{5:30} Et si dextra manus tua scandalizat te,
abscide eam, et proiice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum
tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.
{5:31} Dictum est autem:
Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.
{5:32} Ego autem
dico vobis: Quia omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa,
facit eam mchari: et qui dimissam duxerit, adulterat.
{5:33} Iterum audistis
quia dictum est antiquis: Non periurabis: reddes autem Domino iuramenta
tua.
{5:34} Ego autem dico vobis, non iurare omnino, neque per cælum, quia
thronus Dei est:
{5:35} neque per terram, quia scabellum est pedum eius:
neque per Ierosolymam, quia civitas est magni regis:
{5:36} neque per caput
tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.
{5:37}
Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a
malo est.
{5:38} Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro
dente.
{5:39} Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te
percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram:
{5:40} et ei,
qui vult tecum iudicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et
pallium.
{5:41} et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et
alia duo.
{5:42} Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne
avertaris.
{5:43} Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio
habebis inimicum tuum.
{5:44} Ego autem dico vobis: Diligite inimicos
vestros, benefacite his, qui oderunt vos: et orate pro persequentibus et
calumniantibus vos:
{5:45} ut sitis filii patris vestri, qui in cælis est:
qui solem suum oriri facit super bonos, et malos: et pluit super iustos et
iniustos.
{5:46} Si enim diligitis eos, qui vos diligunt, quam mercedem
habebitis? nonne et publicani hoc faciunt?
{5:47} Et si salutaveritis fratres
vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt?
{5:48}
Estote ergo vos perfecti, sicut et pater vester cælestis perfectus
est.
Matthæus 6
{6:1} Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut
videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum, qui in
cælis est.
{6:2} Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut
hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus:
Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
{6:3} Te autem faciente
eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua:
{6:4} ut sit
eleemosyna tua in abscondito, et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet
tibi.
{6:5} Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ, qui amant in
synagogis, et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus:
amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
{6:6} Tu autem cum oraveris, intra
in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora patrem tuum in abscondito: et pater tuus
qui videt in abscondito, reddet tibi.
{6:7} Orantes autem, nolite multum
loqui, sicut ethnici. putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.
{6:8}
Nolite ergo assimilari eis. scit enim pater vester, quid opus sit vobis,
antequam petatis eum.
{6:9} Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in
cælis: sanctificetur nomen tuum.
{6:10} Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas
tua, sicut in cælo, et in terra.
{6:11} Panem nostrum supersubstantialem da
nobis hodie.
{6:12} Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris.
{6:13} Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos
a malo. Amen.
{6:14} Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et
vobis pater vester cælestis delicta vestra.
{6:15} Si autem non dimiseritis
hominibus: nec pater vester dimittet vobis peccata vestra.
{6:16} Cum autem
ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritæ tristes. exterminant enim facies suas,
ut appareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem
suam.
{6:17} Tu autem, cum ieiunas, unge caput tuum, et faciem tuam
lava,
{6:18} ne videaris hominibus ieiunans, sed patri tuo, qui est in
abscondito: et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
{6:19}
Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et
ubi fures effodiunt, et furantur.
{6:20} Thesaurizate autem vobis thesauros
in cælo: ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec
furantur.
{6:21} Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
{6:22}
Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex: totum
corpus tuum lucidum erit.
{6:23} Si autem oculus tuus fuerit nequam: totum
corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt: ipsæ
tenebræ quantæ erunt?
{6:24} Nemo potest duobus dominis servire: aut enim
unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum
contemnet. Non potestis Deo servire, et mammonæ.
{6:25} Ideo dico vobis, ne
soliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid
induamini. Nonne anima plus est quam esca: et corpus plus quam
vestimentum?
{6:26} Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque
metunt, neque congregant in horrea: et pater vester cælestis pascit illa. Nonne
vos magis pluris estis illis?
{6:27} Quis autem vestrum cogitans potest
adiicere ad staturam suam cubitum unum?
{6:28} Et de vestimento quid soliciti
estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque
nent.
{6:29} Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua
coopertus est sicut unum ex istis.
{6:30} Si autem fnum agri, quod hodie
est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos modicæ
fidei?
{6:31} Nolite ergo soliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut
quid bibemus, aut quo operiemur?
{6:32} hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit
enim pater vester, quia his omnibus indigetis.
{6:33} Quærite ergo primum
regnum Dei, et iustitiam eius: et hæc omnia adiicientur vobis.
{6:34} Nolite
ergo soliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies solicitus erit sibiipsi.
sufficit diei malitia sua.
Matthæus 7
{7:1} Nolite iudicare, ut non iudicemini.
{7:2} In quo enim
iudicio iudicaveritis, iudicabimini: et in qua mensura mensi fueritis,
remetietur vobis.
{7:3} Quid autem vides festucam in oculo fratris tui: et
trabem in oculo tuo non vides?
{7:4} Aut quomodo dicis fratris tuo: Sine
eiiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo?
{7:5}
Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eiicere festucam de
oculo fratris tui.
{7:6} Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis
margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et
conversi dirumpant vos.
{7:7} Petite, et dabitur vobis: quærite, et
invenietis: pulsate, et aperietur vobis.
{7:8} Omnis enim, qui petit,
accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur.
{7:9} Aut quis est ex
vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget
ei?
{7:10} Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei?
{7:11}
Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis
pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se?
{7:12} Omnia ergo
quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim
lex, et Prophetæ.
{7:13} Intrate per angustam portam: quia lata porta, et
spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per
eam.
{7:14} Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam: et
pauci sunt, qui inveniunt eam!
{7:15} Attendite a falsis prophetis, qui
veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi
rapaces:
{7:16} a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de
spinas uvas, aut de tribulis ficus?
{7:17} Sic omnis arbor bona fructus bonos
facit: mala autem arbor malos fructus facit.
{7:18} Non potest arbor bona
malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere:
{7:19} Omnis
arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
{7:20}
Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.
{7:21} Non omnis, qui dicit mihi,
Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei,
qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum.
{7:22} Multi dicent mihi
in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo
dæmonia eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus?
{7:23} Et tunc
confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini
iniquitatem.
{7:24} Omnis ergo, qui audit verba mea hæc, et facit ea,
assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram,
{7:25}
et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in
domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram.
{7:26} Et omnis,
qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui
ædificavit domum suam super arenam:
{7:27} et descendit pluvia, et venerunt
flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit
ruina illius magna.
{7:28} Et factum est: cum consummasset Iesus verba hæc,
admirabantur turbæ super doctrina eius.
{7:29} Erat enim docens eos sicut
potestatem habens, et non sicut Scribæ eorum, et Pharisæi.
Matthæus 8
{8:1} Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ
multæ:
{8:2} et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis,
potes me mundare.
{8:3} Et extendens Iesus manum, tetigit eum, dicens: Volo.
Mundare. Et confestim mundata est lepra eius.
{8:4} Et ait illi Iesus: Vide,
nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit
Moyses, in testimonium illis.
{8:5} Cum autem introisset Capharnaum, accessit
ad eum Centurio, rogans eum,
{8:6} et dicens: Domine, puer meus iacet in domo
paralyticus, et male torquetur.
{8:7} Et ait illi Iesus: Ego veniam, et
curabo eum.
{8:8} Et respondens Centurio, ait: Domine non sum dignus ut
intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
{8:9}
Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico
huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et
facit.
{8:10} Audiens autem Iesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen
dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.
{8:11} Dico autem vobis, quod
multi ab Oriente, et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et
Iacob in regno cælorum:
{8:12} filii autem regni eiicientur in tenebras
exteriores: ibi erit fletus, et stridor dentium.
{8:13} Et dixit Iesus
Centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa
hora.
{8:14} Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius
iacentem, et febricitantem:
{8:15} et tetigit manum eius, et dimisit eam
febris, et surrexit, et ministrabat eis.
{8:16} Vespere autem facto,
obtulerunt ei multos dæmonia habentes: et eiiciebat spiritus verbo: et omnes
male habentes curavit:
{8:17} ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam
prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit: et ægrotationes nostras
portavit.
{8:18} Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans
fretum.
{8:19} Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te,
quocumque ieris.
{8:20} Et dicit ei Iesus: Vulpes foveas habent, et volucres
cæli nidos: filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
{8:21} Alius
autem de discipulis eius ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire
patream meum.
{8:22} Iesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos
sepelire mortuos suos.
{8:23} Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum
discipuli eius:
{8:24} et ecce motus magnus factus est in mari ita ut
navicula operiretur fluctibus, ipse vero dormiebat.
{8:25} Et accesserunt ad
eum Discipuli eius, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos,
perimus.
{8:26} Et dicit eis Iesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc
surgens, imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.
{8:27}
Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt
ei?
{8:28} Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt
ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset
transire per viam illam.
{8:29} Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis, et
tibi, Iesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?
{8:30} Erat autem
non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.
{8:31} Dæmones autem
rogabant eum, dicentes: Si eiicis nos hinc, mitte nos in gregem
porcorum.
{8:32} Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et
ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare: et mortui sunt in
aquis.
{8:33} Pastores autem fugerunt: et venientes in civitatem,
nunciaverunt omnia, et de eis, qui dæmonia habuerant.
{8:34} Et ecce tota
civitas exiit obviam Iesu: et viso eo rogabant, ut transiret a finibus
eorum.
Matthæus 9
{9:1} Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in
civitatem suam.
{9:2} Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et
videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide fili, remittuntur tibi
peccata tua.
{9:3} Et ecce quidam de Scribis dixerunt intra se: Hic
blasphemat.
{9:4} Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid
cogitatis mala in cordibus vestris?
{9:5} Quid est facilius dicere:
Dimittuntur tibi peccata tua: an dicere: Surge, et ambula?
{9:6} Ut autem
sciatis, quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc
ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
{9:7} Et
surrexit, et abiit in domum suam.
{9:8} Videntes autem turbæ timuerunt, et
glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.
{9:9} Et, cum
transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthæum nomine. Et ait
illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum.
{9:10} Et factum est
discumbente eo in domo, ecce multi publicani, et peccatores venientes
discumbebant cum Iesu, et discipulis eius.
{9:11} Et videntes Pharisæi,
dicebant discipulis eius: Quare cum publicanis, et peccatoribus manducat
Magister vester?
{9:12} At Iesus audiens, ait: Non est opus valentibus
medicus, sed male habentibus.
{9:13} Euntes autem discite quid est:
Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare iustos, sed
peccatores.
{9:14} Tunc accesserunt ad eum discipuli Ioannis, dicentes: Quare
nos, et Pharisæi ieiunamus frequenter: discipuli autem tui non
ieiunant?
{9:15} Et ait illis Iesus: Numquid possunt filii sponsi lugere,
quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus:
et tunc ieiunabunt.
{9:16} Nemo autem immittit commissuram panni rudis in
vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem eius a vestimento: et peior scissura
fit.
{9:17} Neque mittunt vinum novum in utres veteres. alioquin rumpuntur
utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos
mittunt: et ambo conservantur.
{9:18} Hæc illo loquente ad eos, ecce princeps
unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est: sed
veni, impone manum tuam super eam, et vivet.
{9:19} Et surgens Iesus,
sequebatur eum, et discipuli eius.
{9:20} Et ecce mulier, quæ sanguinis
fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti
eius.
{9:21} Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum eius:
salva ero.
{9:22} At Iesus conversus, et videns eam, dixit: Confide filia,
fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.
{9:23} Et
cum venisset Iesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam
tumultuantem, dicebat:
{9:24} Recedite: non est enim mortua puella, sed
dormit. Et deridebant eum.
{9:25} Et cum eiecta esset turba, intravit: et
tenuit manum eius. Et surrexit puella.
{9:26} Et exiit fama hæc in universam
terram illam.
{9:27} Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo cæci,
clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David.
{9:28} Cum autem
venisset domum, accesserunt ad eum cæci. Et dicit eis Iesus: Creditis quia hoc
possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine.
{9:29} Tunc tetigit oculos
eorum, dicens: Secundum fidem vestram fiat vobis.
{9:30} Et aperti sunt oculi
eorum: et comminatus est illis Iesus, dicens: Videte ne quis sciat.
{9:31}
Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa.
{9:32} Egressis
autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, dæmonium habentem.
{9:33} Et
eiecto dæmonio, locutus est mutus, et miratæ sunt turbæ, dicentes: Numquam
apparuit sic in Israel.
{9:34} Pharisæi autem dicebant: In principe
dæmoniorum eiicit dæmones.
{9:35} Et circuibat Iesus omnes civitates, et
castella, docens in synagogis eorum, et prædicans evangelium regni, et curans
omnem languorem, et omnem infirmitatem.
{9:36} Videns autem turbas, misertus
est eis: quia erant vexati, et iacentes sicut oves non habentes
pastorem.
{9:37} Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii
autem pauci.
{9:38} Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem
suam.
Matthæus 10
{10:1} Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis
potestatem spirituum immundorum, ut eiicerent eos, et curarent omnem languorem,
et omnem infirmitatem.
{10:2} Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc.
Primus: Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius,
{10:3} Iacobus
Zebedæi, et Ioannes frater eius, Philippus, et Bartholomæus, Thomas, et Matthæus
publicanus, Iacobus Alphæi, et Thaddæus,
{10:4} Simon Chananæus, et Iudas
Iscariotes, qui et tradidit eum.
{10:5} Hos duodecim misit Iesus: præcipiens
eis, dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne
intraveritis:
{10:6} sed potius ite ad oves quæ perierunt domus
Israel.
{10:7} Euntes autem prædicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum
cælorum.
{10:8} Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones
eiicite: gratis accepistis, gratis date.
{10:9} Nolite possidere aurum, neque
argentum, neque pecuniam in zonis vestris:
{10:10} non peram in via, neque
duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo
suo.
{10:11} In quamcumque autem civitatem, aut castellum intraveritis,
interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis.
{10:12}
Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui.
{10:13} Et
si quidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non
fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.
{10:14} Et quicumque non
receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeunte foras de domo, vel
civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.
{10:15} Amen dico vobis:
Tolerabilius erit terræ Sodomorum, et Gomorrhæorum in die iudicii, quam illi
civitati.
{10:16} Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo
prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.
{10:17} Cavete autem
ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt
vos:
{10:18} et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium
illis, et gentibus.
{10:19} Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo,
aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini.
{10:20}
non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in
vobis.
{10:21} Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et
insurgent filii in parentes, et morte eos afficient:
{10:22} et eritis odio
omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus
erit.
{10:23} Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam.
Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius
hominis.
{10:24} Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum
suum.
{10:25} sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius: et servo, sicut
dominus eius. Si Patrem familias Beelzebub vocaverunt: quanto magis domesticos
eius?
{10:26} Ne ergo timueritis eos: Nihil enim est opertum, quod non
revelabitur: et occultum, quod non scietur.
{10:27} Quod dico vobis in
tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, prædicate super
tecta.
{10:28} Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non
possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam, et corpus perdere
in gehennam.
{10:29} Nonne duo passeres asse væneunt? et unus ex illis non
cadet super terram sine patre vestro?
{10:30} Vestri autem capilli capitis
omnes numerati sunt.
{10:31} Nolite ergo timere: multis passeribus meliores
estis vos.
{10:32} Omnis ergo, qui confitebitur me coram hominibus,
confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est:
{10:33} qui autem
negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis
est.
{10:34} Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni
pacem mittere, sed gladium.
{10:35} veni enim separare hominem adversus
patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum
suam:
{10:36} et inimici hominis, domestici eius.
{10:37} Qui amat patrem,
aut matrem plus quam me, non est me dignus. et qui amat filium, aut filiam super
me, non est me dignus.
{10:38} Et qui non accipit crucem suam, et sequitur
me, non est me dignus.
{10:39} Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui
perdiderit animan suam propter me, inveniet eam.
{10:40} Qui recipit vos, me
recipit: et qui me recipit, recipit eum, qui me misit.
{10:41} Qui recipit
prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet: et qui recipit iustum
in nomine iusti, mercedem iusti accipiet.
{10:42} Et quicumque potum dederit
uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli: amen dico
vobis, non perdet mercedem suam.
Matthæus 11
{11:1} Et factum est, cum consummasset Iesus, præcipiens duodecim
discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus
eorum.
{11:2} Ioannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens
duos de discipulis suis,
{11:3} ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium
expectamus?
{11:4} Et respondens Iesus ait illis: Euntes renunciate Ioanni
quæ audistis, et vidistis.
{11:5} Cæci vident, claudi ambulant, leprosi
mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:
{11:6}
et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.
{11:7} Illis autem
abeuntibus, cpit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: Quid existis in desertum
videre? arundinem vento agitatem?
{11:8} Sed quid existis videre? hominem
mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum
sunt.
{11:9} Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus
quam prophetam.
{11:10} Hic est enim, de quo scriptum est: Ecce ego mitto
angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
{11:11} Amen
dico vobis, non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista: qui autem
minor est in regno cælorum, maior est illo.
{11:12} A diebus autem Ioannis
Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt
illud.
{11:13} Omnes enim prophetæ, et lex usque ad Ioannem
prophetaverunt:
{11:14} et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus
est.
{11:15} Qui habet aures audiendi, audiat.
{11:16} Cui autem similem
æstimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui
clamantes coæqualibus
{11:17} dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis:
lamentavimus, et non planxistis.
{11:18} Venit enim Ioannes neque manducans,
neque bibens, et dicunt: Dæmonium habet.
{11:19} Venit filius hominis
manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum,
et peccatorum amicus. Et iustificata est sapientia a filiis suis.
{11:20}
Tunc cpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes eius,
quia non egissent pnitentiam.
{11:21} Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida:
quia, si in Tyro, et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim
in cilicio, et cinere pnitentiam egissent.
{11:22} Verumtamen dico vobis:
Tyro, et Sidoni remissius erit in die iudicii, quam vobis.
{11:23} Et tu
Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis? usque in infernum descendes.
quia, si in Sodomis factæ fuissent virtutes, quæ factæ sunt in te, forte
mansissent usque in hanc diem.
{11:24} Verumtamen dico vobis, quia terræ
Sodomorum remissius erit in die iudicii, quam tibi.
{11:25} In illo tempore
respondens Iesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia
abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea
parvulis.
{11:26} Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te.
{11:27}
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque
Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
{11:28}
Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam
vos.
{11:29} Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum,
et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris.
{11:30} Iugum enim
meum suave est, et onus meum leve.
Matthæus 12
{12:1} In illo tempore abiit Iesus per sata sabbato: discipuli
autem eius esurientes cperunt vellere spicas, et manducare.
{12:2} Pharisæi
autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere
sabbatis.
{12:3} At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando
esuriit, et qui cum eo erant:
{12:4} quomodo intravit in domum Dei, et panes
propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his, qui cum eo erant,
nisi solis sacerdotibus?
{12:5} Aut non legistis in lege quia sabbatis
sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt?
{12:6} Dico
autem vobis, quia templo maior est hic.
{12:7} Si autem sciretis, quid est:
Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis
innocentes:
{12:8} Dominus enim est filius hominis etiam sabbati.
{12:9}
Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.
{12:10} Et ecce homo manum
habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut
accusarent eum.
{12:11} Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui
habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit, et
levabit eam?
{12:12} Quanto magis melior est homo ove? Itaque licet sabbatis
benefacere.
{12:13} Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et
restituta est sanitati sicut altera.
{12:14} Exeuntes autem Pharisæi,
consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.
{12:15} Iesus autem
sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes:
{12:16}
et præcepit eis ne manifestum eum facerent.
{12:17} Ut adimpleretur quod
dictum est per Isaiam prophetam, dicentem:
{12:18} Ecce puer meus, quem
elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum
super eum, et iudicium gentibus nunciabit.
{12:19} Non contendet, neque
clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem eius:
{12:20} arundinem
quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec eiiciat ad
victoriam iudicium:
{12:21} et in nomine eius Gentes sperabunt.
{12:22}
Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut
loqueretur, et videret.
{12:23} Et stupebant omnes turbæ, et dicebant:
Numquid hic est filius David?
{12:24} Pharisæi autem audientes, dixerunt: Hic
non eiicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum.
{12:25} Iesus autem
sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se,
desolabitur: et omnis civitas, vel domus divisa contra se, non
stabit.
{12:26} Et si satanas satanam eiicit, adversus se divisus est:
quomodo ergo stabit regnum eius?
{12:27} Et si ego in Beelzebub eiicio
dæmones, filii vestri in quo eiiciunt? Ideo ipsi iudices vestri
erunt.
{12:28} Si autem ego in spiritu Dei eiicio dæmones, igitur pervenit in
vos regnum Dei.
{12:29} aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis,
et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius
diripiet.
{12:30} Qui non est mecum, contra me est: et qui non congregat
mihi, spargit.
{12:31} Ideo dico vobis: Omne peccatum, et blasphemia
remittetur hominibus, spiritus autem blasphemia non remittetur.
{12:32} Et
quicumque dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit
contra Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc sæculo, neque in
futuro.
{12:33} Aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum: aut facite
arborem malam, et fructum eius malum: siquidem ex fructu arbor
agnoscitur.
{12:34} Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum
sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur.
{12:35} Bonus homo de bono
thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala.
{12:36}
Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines,
reddent rationem de eo in die iudicii.
{12:37} Ex verbis enim tuis
iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis.
{12:38} Tunc responderunt ei
quidam de Scribis et Pharisæis, dicentes: Magister, volumus a te signum
videre.
{12:39} Qui respondens ait illis: Generatio mala, et adultera signum
quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Ionæ prophetæ.
{12:40} Sicut
enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus; sic erit
Filius hominis in corde terræ tribus diebus, et tribus noctibus.
{12:41} Viri
Ninivitæ surgent in iudicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia
pnitentiam egerunt in prædicatione Ionæ. Et ecce plus quam Ionas
hic.
{12:42} Regina austri surget in iudicio cum generatione ista, et
condemnabit eam: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce
plus quam Salomon hic.
{12:43} Cum autem immundus spiritus exierit ab homine,
ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit.
{12:44} Tunc dicit:
Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis
mundatam, et ornatam.
{12:45} Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus
secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius
peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ.
{12:46} Adhuc eo
loquente ad turbas, ecce mater eius, et fratres stabant foras, quærentes loqui
ei.
{12:47} Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant
quærentes te.
{12:48} At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quæ est mater
mea, et qui sunt fratres mei?
{12:49} Et extendens manum in discipulos suos,
dixit: Ecce mater mea, et fratres mei.
{12:50} Quicumque enim fecerit
voluntatem Patris mei, qui in cælis est: ipse meus frater, et soror, et mater
est.
Matthæus 13
{13:1} In illo die exiens Iesus de domo, sedebat secus
mare.
{13:2} Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam
ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore,
{13:3} et locutus est
eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare.
{13:4} Et
dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et
comederunt ea.
{13:5} Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant
terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem
terræ.
{13:6} sole autem orto æstuaverunt: et quia non habebant radicem,
aruerunt.
{13:7} Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinæ, et
suffocaverunt ea.
{13:8} Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant
fructum aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.
{13:9} Qui
habet aures audiendi, audiat.
{13:10} Et accedentes discipuli dixerunt ei:
Quare in parabolis loqueris eis?
{13:11} Qui respondens, ait illis: Quia
vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est
datum.
{13:12} Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet,
et quod habet auferetur ab eo.
{13:13} Ideo in parabolis loquor eis: quia
videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.
{13:14} Et
adimpletur in eis prophetia Isaiæ dicentis: Auditu audietis, et non
intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis:
{13:15} Incrassatum
est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt, et oculos suos
clauserunt: ne quando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant,
et convertantur, et sanem eos.
{13:16} Vestri autem beati oculi quia vident,
et aures vestræ quia audiunt.
{13:17} Amen quippe dico vobis, quia multi
prophetæ, et iusti cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt: et audire quæ
auditis, et non audierunt.
{13:18} Vos ergo audite parabolam
seminantis.
{13:19} Omnis, qui audit verbum regni, et non intelligit, venit
malus, et rapit quod seminatum est in corde eius: hic est qui secus viam
seminatus est.
{13:20} Qui autem super petrosa seminatus est, hic est, qui
verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud:
{13:21} non habet autem
in se radicem, sed est temporalis. facta autem tribulatione et persecutione
propter verbum, continuo scandalizatur.
{13:22} Qui autem seminatus est in
spinis, hic est, qui verbum audit, et solicitudo sæculi istius, et fallacia
divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.
{13:23} Qui vero in
terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum
affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero
trigesimum.
{13:24} Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum
est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo.
{13:25} cum
autem dormirent homines, venit inimicus eius, et superseminavit zizania in medio
tritici, et abiit.
{13:26} Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset,
tunc apparuerunt et zizania.
{13:27} Accedentes autem servi patrisfamilias,
dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet
zizania?
{13:28} Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit: Servi autem dixerunt
ei, Vis, imus, et colligimus ea?
{13:29} Et ait: Non: ne forte colligentes
zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.
{13:30} Sinite utraque
crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite
primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum, triticum autem
congregate in horreum meum.
{13:31} Aliam parabolam proposuit eis dicens:
Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro
suo:
{13:32} quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit,
maius est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et
habitent in ramis eius.
{13:33} Aliam parabolam locutus est eis. Simile est
regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus,
donec fermentatum est totum.
{13:34} Hæc omnia locutus est Iesus in parabolis
ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis:
{13:35} ut impleretur quod
dictum erat per Prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum, eructabo
abscondita a constitutione mundi.
{13:36} Tunc, dimissis turbis, venit in
domum: et accesserunt ad eum discipuli eius, dicentes: Edissere nobis parabolam
zizaniorum agri.
{13:37} Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen,
est Filius hominis.
{13:38} Ager autem, est mundus. Bonum vero semen, hi sunt
filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam.
{13:39} Inimicus autem, qui
seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem,
angeli sunt.
{13:40} Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic
erit in consummatione sæculi.
{13:41} mittet filius hominis angelos suos, et
colligent de regno eius omnia scandala, et eos, qui faciunt
iniquitatem:
{13:42} et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus, et
stridor dentium.
{13:43} Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris
eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.
{13:44} Simile est regnum cælorum
thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio
illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.
{13:45}
Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas
margaritas.
{13:46} Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit
omnia quæ habuit, et emit eam.
{13:47} Iterum simile est regnum cælorum
sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti.
{13:48} Quam,
cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa,
malos autem foras miserunt.
{13:49} Sic erit in consummatione sæculi: exibunt
angeli, et separabunt malos de medio iustorum,
{13:50} et mittent eos in
caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium.
{13:51} Intellexistis hæc
omnia? Dicunt ei: Etiam.
{13:52} Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno
cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et
vetera.
{13:53} Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas,
transiit inde.
{13:54} Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis
eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et
virtutes?
{13:55} Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria,
et fratres eius, Iacobus, et Ioseph, et Simon, et Iudas:
{13:56} et sorores
eius, nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista?
{13:57} Et
scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore nisi
in patria sua, et in domo sua.
{13:58} Et non fecit ibi virtutes multas
propter incredulitatem illorum.
Matthæus 14
{14:1} In illo tempore audivit Herodes tetrarcha fama
Iesu:
{14:2} et ait pueris suis: Hic est Ioannes Baptista: ipse surrexit a
mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.
{14:3} Herodes enim tenuit
Ioannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem
fratris sui.
{14:4} Dicebat enim illi Ioannes: Non licet tibi habere
eam.
{14:5} Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam
eum habebant.
{14:6} Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in
medio, et placuit Herodi.
{14:7} Unde cum iuramento pollicitus est ei dare
quodcumque postulasset ab eo.
{14:8} At illa præmonita a matre sua, Da mihi,
inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistæ.
{14:9} Et contristatus est rex:
propter iuramentum autem, et eos, qui pariter recumbebant, iussit
dari.
{14:10} Misitque et decollavit Ioannem in carcere.
{14:11} Et
allatum est caput eius in disco, et datum est puellæ, et attulit matri
suæ.
{14:12} Et accedentes discipuli eius, tulerunt corpus eius, et
sepelierunt illud: et venientes nunciaverunt Iesu.
{14:13} Quod cum audisset
Iesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent
turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus.
{14:14} Et exiens vidit
turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.
{14:15}
Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli eius, dicentes: Desertus est
locus, et hora iam præteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi
escas.
{14:16} Iesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos
manducare.
{14:17} Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes, et
duos pisces.
{14:18} Qui ait eis: Afferte mihi illos huc.
{14:19} Et cum
iussisset turbam discumbere super fnum, acceptis quinque panibus, et duobus
piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes,
discipuli autem turbis.
{14:20} Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et
tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.
{14:21}
Manducantium autem fuit numerus, quinque millia virorum, exceptis mulieribus, et
parvulis.
{14:22} Et statim compulit Iesus discipulos ascendere in naviculam,
et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.
{14:23} Et dimissa
turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat
ibi.
{14:24} navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus: erat enim
contrarius ventus.
{14:25} Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans
super mare.
{14:26} Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt,
dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt.
{14:27} Statimque
Iesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite
timere.
{14:28} Respondens autem Petrus dixit: Domine, si tu es, iube me ad
te venire super aquas.
{14:29} At ipse ait: veni. Et descendens Petrus de
navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum.
{14:30} Videns vero
ventum validum, timuit: et cum cpisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum
me fac.
{14:31} Et continuo Iesus extendens manum, apprehendit eum: et ait
illi: Modicæ fidei, quare dubitasti?
{14:32} Et cum ascendissent in
naviculam, cessavit ventus.
{14:33} Qui autem in navicula erant, venerunt, et
adoraverunt eum, dicentes: Vere filius Dei es.
{14:34} Et cum
transfretassent, venerunt in terram Genesar.
{14:35} Et cum cognovissent eum
viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes
male habentes:
{14:36} et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius
tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.
Matthæus 15
{15:1} Tunc accesserunt ad eum ab Ierosolymis Scribæ, et
Pharisæi, dicentes:
{15:2} Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem
seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant.
{15:3} Ipse autem
respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter
traditionem vestram? Nam Deus dixit:
{15:4} Honora patrem, et matrem. et: Qui
maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
{15:5} Vos autem dicitis:
Quicumque dixerit patri, vel matri, Munus, quodcumque est ex me, tibi
proderit:
{15:6} et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam: et
irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.
{15:7} Hypocritæ,
bene prophetavit de vobis Isaias, dicens:
{15:8} Populus hic labiis me
honorat: cor autem eorum longe est a me.
{15:9} Sine causa autem colunt me,
docentes doctrinas, et mandata hominum.
{15:10} Et convocatis ad se turbis,
dixit eis: Audite, et intelligite.
{15:11} Non quod intrat in os, coinquinat
hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.
{15:12} Tunc
accedentes discipuli eius, dixerunt ei: Scis quia Pharisæi audito verbo hoc,
scandalizati sunt?
{15:13} At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non
plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.
{15:14} Sinite illos: cæci sunt,
et duces cæcorum. cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam
cadunt.
{15:15} Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam
istam.
{15:16} At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis?
{15:17}
Non intelligitis quia omne, quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum
emittitur?
{15:18} Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea
coinquinant hominem:
{15:19} de corde enim exeunt cogitationes malæ,
homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia,
blasphemiæ.
{15:20} hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem
manibus manducare, non coinquinat hominem.
{15:21} Et egressus inde Iesus
secessit in partes Tyri, et Sidonis.
{15:22} Et ecce mulier Chananæa a
finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei Domine fili David: filia
mea male a dæmonio vexatur.
{15:23} Qui non respondit ei verbum. Et
accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post
nos.
{15:24} Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ
perierunt domus Israel.
{15:25} At illa venit, et adoravit eum, dicens:
Domine, adiuva me.
{15:26} Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem
filiorum, et mittere canibus.
{15:27} At illa dixit: Etiam Domine: nam et
catelli edunt de micis, quæ cadunt de mensa dominorum suorum.
{15:28} Tunc
respondens Iesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis.
Et sanata est filia eius ex illa hora.
{15:29} Et cum transisset inde Iesus,
venit secus Mare Galilææ: et ascendens in montem, sedebat ibi.
{15:30} Et
accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles,
et alios multos: et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos:
{15:31}
ita ut turbæ mirarentur videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos
videntes: et magnificabant Deum Israel.
{15:32} Iesus autem, convocatis
discipulis suis, dixit: Misereor turbæ, quia triduo iam perseverant mecum, et
non habent quod manducent: et dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in
via.
{15:33} Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos,
ut saturemus turbam tantam?
{15:34} Et ait illis Iesus: Quot habetis panes?
At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos.
{15:35} Et præcepit turbæ, ut
discumberent super terram.
{15:36} Et accipiens septem panes, et pisces, et
gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt
populo.
{15:37} Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de
fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
{15:38} Erant autem qui
manducaverunt, quattuor millia hominum, extra parvulos, et mulieres.
{15:39}
Et, dimissa turba, ascendit in naviculam: et venit in fines Magedan.
Matthæus 16
{16:1} Et accesserunt ad eum Pharisæi, et Sadducæi tentantes: et
rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis.
{16:2} At ille respondens,
ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim
cælum.
{16:3} Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum.
{16:4}
Faciem ergo cæli diiudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire?
Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum
Ionæ prophetæ. Et relictis illis, abiit.
{16:5} Et cum venissent discipuli
eius trans fretum, obliti sunt panes accipere.
{16:6} Qui dixit illis:
Intuemini, et cavete a fermento Pharisæorum, et Sadducæorum.
{16:7} At illi
cogitabant intra se dicentes: Quia panes non accepimus.
{16:8} Sciens autem
Iesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non
habetis?
{16:9} Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in
quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis?
{16:10} neque septem
panum in quattuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis?
{16:11} Quare
non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento Pharisæorum, et
Sadducæorum?
{16:12} Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento
panum, sed a doctrina Pharisæorum, et Sadducæorum.
{16:13} Venit autem Iesus
in partes Cæsareæ Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt
homines esse Filium hominis?
{16:14} At illi dixerunt: Alii Ioannem
Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex
prophetis.
{16:15} Dicit illis Iesus: Vos autem quem me esse
dicitis?
{16:16} Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, filius Dei
vivi.
{16:17} Respondens autem Iesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Iona:
quia caro, et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis
est.
{16:18} Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram
ædificabo ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus
eam.
{16:19} Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super
terram, erit ligatum et in cælis: et quodcumque solveris super terram, erit
solutum et in cælis.
{16:20} Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent
quia ipse esset Iesus Christus.
{16:21} Exinde cpit Iesus ostendere
discipulis suis, quia oporteret eum ire Ierosolymam, et multa pati a senioribus,
et Scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die
resurgere.
{16:22} Et assumens eum Petrus, cpit increpare illum dicens:
Absit a te, Domine: non erit tibi hoc.
{16:23} Qui conversus, dixit Petro:
Vade post me satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea, quæ Dei sunt, sed ea,
quæ hominum.
{16:24} Tunc Iesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me
venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
{16:25}
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam. qui autem perdiderit
animam suam propter me, inveniet eam.
{16:26} Quid enim prodest homini, si
mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? Aut quam dabit
homo commutationem pro anima sua?
{16:27} Filius enim hominis venturus est in
gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera
eius.
{16:28} Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non
gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno
suo.
Matthæus 17
{17:1} Et post dies sex assumit Iesus Petrum, et Iacobum, et
Ioannem fratrem eius, et ducit illos in montem excelsum seorsum:
{17:2} et
transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies eius sicut sol: vestimenta
autem eius facta sunt alba sicut nix.
{17:3} Et ecce apparuerunt illis
Moyses, et Elias cum eo loquentes.
{17:4} Respondens autem Petrus, dixit ad
Iesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus tria tabernacula, tibi
unum, Moysi unum, et Eliæ unum.
{17:5} Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida
obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in
quo mihi bene complacui: ipsum audite.
{17:6} Et audientes discipuli
ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.
{17:7} Et accessit Iesus, et
tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere.
{17:8} Levantes autem
oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Iesum.
{17:9} Et descendentibus
illis de monte, præcepit eis Iesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec
Filius hominis a mortuis resurgat.
{17:10} Et interrogaverunt eum discipuli,
dicentes: Quid ergo scribæ dicunt quod Eliam oporteat primum venire?
{17:11}
At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet
omnia.
{17:12} dico autem vobis, quia Elias iam venit, et non cognoverunt
eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est
ab eis.
{17:13} Tunc intellexerunt discipuli, quia de Ioanne Baptista
dixisset eis.
{17:14} Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus
provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et
male patitur: nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam.
{17:15} et obtuli
eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum.
{17:16} Respondens autem
Iesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo
patiar vos? Afferte huc illum ad me.
{17:17} Et increpavit illum Iesus, et
exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora.
{17:18} Tunc
accesserunt discipuli ad Iesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus
eiicere illum?
{17:19} Dixit illis Iesus: Propter incredulitatem vestram.
Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem, sicut granum sinapis, dicetis monti
huic, Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit
vobis.
{17:20} Hoc autem genus non eiicitur nisi per orationem, et
ieiunium.
{17:21} Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Iesus:
Filius hominis tradendus est in manus hominum:
{17:22} et occident eum, et
tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer.
{17:23} Et cum venissent
Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant, ad Petrum, et dixerunt ei:
Magister vester non solvit didrachma?
{17:24} Ait: Etiam. Et cum intrasset in
domum, prævenit eum Iesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? Reges terræ a quibus
accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis?
{17:25} Et ille
dixit: Ab alienis. Dixit illi Iesus: Ergo liberi sunt filii.
{17:26} Ut autem
non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus
ascenderit, tolle: et aperto ore eius, invenies staterem: illum sumens, da eis
pro me, et te.
Matthæus 18
{18:1} In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes:
Quis putas, maior est in regno cælorum?
{18:2} Et advocans Iesus parvulum,
statuit eum in medio eorum,
{18:3} et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi
fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum
cælorum.
{18:4} Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est
maior in regno cælorum.
{18:5} Et qui susceperit unum parvulum talem in
nomine meo, me suscipit.
{18:6} qui autem scandalizaverit unum de pusillis
istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius,
et demergatur in profundum maris.
{18:7} Væ mundo a scandalis. Necesse est
enim ut veniant scandala: verumtamen væ homini illi, per quem scandalum
venit.
{18:8} Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te: abscide eum,
et proiice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam
duas manus, vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum.
{18:9} Et si
oculus tuus scandalizat te, erue eum, et proiice abs te: bonum tibi est cum uno
oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam
ignis.
{18:10} Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis,
quia angeli eorum in cælis semper vident faciem patris mei, qui in cælis
est.
{18:11} Venit enim filius hominis salvare quod perierat.
{18:12} Quid
vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne
relinquit nonagintanovem in montibus, et vadit quærere eam, quæ
erravit?
{18:13} et si contigerit ut inveniat eam: amen dico vobis, quia
gaudet super eam magis quam super nonagintanovem, quæ non erraverunt.
{18:14}
Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de
pusillis istis.
{18:15} Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et
corripe eum inter te, et ipsum solum. si te audierit, lucratus eris fratrem
tuum.
{18:16} si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut
in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum.
{18:17} Quod si non
audierit eos: dic ecclesiæ. si autem ecclesiam non audierit: sit tibi sicut
ethnicus, et publicanus.
{18:18} Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis
super terram, erunt ligata et in cælo: et quæcumque solveritis super terram,
erunt soluta et in cælo.
{18:19} Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis
consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a patre
meo, qui in cælis est.
{18:20} Ubi enim sunt duo, vel tres congregati in
nomine meo, ibi sum in medio eorum.
{18:21} Tunc accedens Petrus ad eum,
dixit: Domine quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque
septies?
{18:22} Dicit illi Iesus: Non dico tibi usque septies: sed usque
septuagies septies.
{18:23} Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi,
qui voluit rationem ponere cum servis suis.
{18:24} Et cum cpisset rationem
ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.
{18:25} Cum
autem non haberet unde redderet, iussit eum dominus eius venundari, et uxorem
eius, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi.
{18:26} Procidens autem
servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam
tibi.
{18:27} Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum
dimisit ei.
{18:28} Egressus autem servus ille invenit unum de conservis
suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde
quod debes.
{18:29} Et procidens conservus eius, rogabat eum, dicens:
Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
{18:30} Ille autem noluit: sed
abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.
{18:31} Videntes
autem conservi eius quæ fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et
narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant.
{18:32} Tunc vocavit illum
dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam
rogasti me:
{18:33} nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et
ego tui misertus sum?
{18:34} Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus,
quoadusque redderet universum debitum.
{18:35} Sic et Pater meus cælestis
faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus
vestris.
Matthæus 19
{19:1} Et factum est, cum consumasset Iesus sermones istos,
migravit a Galilæa, et venit in fines Iudææ trans Iordanem,
{19:2} et secutæ
sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi.
{19:3} Et accesserunt ad eum
Pharisæi tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam,
quacumque ex causa?
{19:4} Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui
fecit hominem ab initio, masculum, et feminam fecit eos? et dixit:
{19:5}
Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt
duo in carne una.
{19:6} itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo
Deus coniunxit, homo non separet.
{19:7} Dicunt illi: Quid ergo Moyses
mandavit dare libellum repudii, et dimittere?
{19:8} Ait illis: Quoniam
Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab
initio autem non fuit sic.
{19:9} Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit
uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mchatur: et qui dimissam
duxerit, mchatur.
{19:10} Dicunt ei discipuli eius: Si ita est causa hominis
cum uxore, non expedit nubere.
{19:11} Qui dixit illis: Non omnes capiunt
verbum istud, sed quibus datum est.
{19:12} Sunt enim eunuchi, qui de matris
utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt
eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere
capiat.
{19:13} Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et
oraret. Discipuli autem increpabant eos.
{19:14} Iesus vero ait eis: Sinite
parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum
cælorum.
{19:15} Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.
{19:16} Et ecce
unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam
æternam?
{19:17} Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus,
Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.
{19:18} Dicit illi: Quæ?
Iesus autem dixit: Non homicidium facies: Non adulterabis: Non facies furtum:
Non falsum testimonium dices:
{19:19} Honora patrem tuum, et matrem tuam, et
diliges proximum tuum sicut teipsum.
{19:20} Dicit illi adolescens: Omnia hæc
custodivi a iuventute mea, quid adhuc mihi deest?
{19:21} Ait illi Iesus: Si
vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis
thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
{19:22} Cum audisset autem adolescens
verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones.
{19:23} Iesus
autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in
regnum cælorum.
{19:24} Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per
foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum.
{19:25}
Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit
salvus esse?
{19:26} Aspiciens autem Iesus, dixit illis: Apud homines hoc
impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt.
{19:27} Tunc
respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid
ergo erit nobis?
{19:28} Iesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos,
qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit filius hominis in sede
maiestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim
tribus Israel.
{19:29} Et omnis, qui reliquerit domum, vel fratres, aut
sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen
meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit.
{19:30} Multi autem
erunt primi novissimi, et novissimi primi.
Matthæus 20
{20:1} Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit
primo mane conducere operarios in vineam suam.
{20:2} Conventione autem facta
cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
{20:3} Et egressus
circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,
{20:4} et dixit
illis: Ite et vos in vineam meam, et quod iustum fuerit dabo vobis.
{20:5}
Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit
similiter.
{20:6} Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et
dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi?
{20:7} Dicunt ei: Quia nemo nos
conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam.
{20:8} Cum sero autem
factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: Voca operarios, et redde
illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.
{20:9} Cum venissent
ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos
denarios.
{20:10} Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent
accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios.
{20:11} Et accipientes
murmurabant adversus patremfamilias,
{20:12} dicentes: Hi novissimi una hora
fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et
æstus.
{20:13} At ille respondens uni eorum, dixit: Amice non facio tibi
iniuriam: nonne ex denario convenisti mecum?
{20:14} Tolle quod tuum est, et
vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
{20:15} Aut non licet
mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus
sum?
{20:16} Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. multi enim sunt
vocati, pauci vero electi.
{20:17} Et ascendens Iesus Ierosolymam, assumpsit
duodecim discipulos secreto, et ait illis:
{20:18} Ecce ascendimus
Ierosolymam, et filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et Scribis, et
condemnabunt eum morte,
{20:19} et tradent eum Gentibus ad illudendum, et
flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.
{20:20} Tunc accessit
ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab
eo.
{20:21} Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii
mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.
{20:22}
Respondens autem Iesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem,
quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus.
{20:23} Ait illis: Calicem
quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum
dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.
{20:24} Et audientes decem,
indignati sunt de duobus fratribus.
{20:25} Iesus autem vocavit eos ad se, et
ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: et qui maiores sunt,
potestatem exercent in eos.
{20:26} Non ita erit inter vos: sed quicumque
voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister:
{20:27} et qui voluerit
inter vos primus esse, erit vester servus.
{20:28} sicut filius hominis non
venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam, redemptionem pro
multis.
{20:29} Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba
multa,
{20:30} et ecce duo cæci sedentes secus viam, audierunt, quia Iesus
transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine miserere nostri, fili
David.
{20:31} Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis
clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.
{20:32} Et stetit
Iesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis?
{20:33} Dicunt
illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri.
{20:34} Misertus autem eorum Iesus,
tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.
Matthæus 21
{21:1} Et cum appropinquassent Ierosolymis, et venissent
Bethphage ad Montem oliveti: tunc Iesus misit duos discipulos,
{21:2} dicens
eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam
alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi:
{21:3} et si quis
vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet
eos.
{21:4} Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per
Prophetam dicentem:
{21:5} Dicite filiæ Sion: Ecce rex tuus venit tibi
mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subiugalis.
{21:6} Euntes
autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Iesus.
{21:7} Et adduxerunt
asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper
sedere fecerunt.
{21:8} Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via:
alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via:
{21:9} turbæ
autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio
David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis.
{21:10}
Et cum intrasset Ierosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est
hic?
{21:11} Populi autem dicebant: Hic est Iesus propheta a Nazareth
Galilææ.
{21:12} Et intravit Iesus in templum Dei, et eiiciebat omnes
vendentes, et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium
columbas evertit:
{21:13} et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus
orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum.
{21:14} Et
accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo: et sanavit eos.
{21:15}
Videntes autem principes sacerdotum, et Scribæ mirabilia, quæ fecit, et pueros
clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati
sunt,
{21:16} et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Iesus autem dixit eis:
Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium, et lactentium perfecisti
laudem?
{21:17} Et relictis illis, abiit foras extra Civitatem in Bethaniam:
ibique mansit.
{21:18} Mane autem revertens in Civitatem, esuriit.
{21:19}
Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea
nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum.
Et arefacta est continuo ficulnea.
{21:20} Et videntes discipuli, mirati
sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit?
{21:21} Respondens autem Iesus, ait
eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de
ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis, Tolle, et iacta te in mare,
fiet.
{21:22} Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes,
accipietis.
{21:23} Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem,
principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate hæc facis?
Et quis tibi dedit hanc potestatem?
{21:24} Respondens Iesus dixit eis:
Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam
in qua potestate hæc facio.
{21:25} Baptismus Ioannis unde erat? e cælo, an
ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes:
{21:26} Si dixerimus, e
cælo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex
hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Ioannem sicut
prophetam.
{21:27} Et respondentes Iesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et
ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
{21:28} Quid autem vobis
videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili,
vade hodie, operare in vinea mea.
{21:29} Ille autem respondens, ait: Nolo.
Postea autem, pnitentia motus, abiit.
{21:30} Accedens autem ad alterum,
dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit.
{21:31}
quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Iesus:
Amen dico vobis, quia publicani, et meretrices præcedent vos in regnum
Dei.
{21:32} Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiæ, et non credidistis
ei. publicani autem, et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec
pnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
{21:33} Aliam parabolam
audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei,
et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et
peregre profectus est.
{21:34} Cum autem tempus fructuum appropinquasset,
misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius.
{21:35} Et
agricolæ, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium
vero lapidaverunt.
{21:36} Iterum misit alios servos plures prioribus, et
fecerunt illis similiter.
{21:37} Novissime autem misit ad eos filium suum,
dicens: Verebuntur filium meum.
{21:38} Agricolæ autem videntes filium,
dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus
hereditatem eius.
{21:39} Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam, et
occiderunt.
{21:40} Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis
illis?
{21:41} Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis
agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.
{21:42} Dicit illis Iesus:
Numquam legistis in Scripturis: Lapidem, quem reprobaverunt ædificantes, hic
factus est in caput anguli? A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis
nostris:
{21:43} ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et
dabitur genti facienti fructus eius.
{21:44} Et qui ceciderit super lapidem
istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum.
{21:45} Et cum
audissent principes sacerdotum, et Pharisæi parabolas eius, cognoverunt quod de
ipsis diceret.
{21:46} Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam
sicut prophetam eum habebant.
Matthæus 22
{22:1} Et respondens Iesus, dixit iterum in parabolis eis,
dicens:
{22:2} Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit
nuptias filio suo.
{22:3} Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias,
et nolebant venire.
{22:4} Iterum misit alios servos, dicens: Dicite
invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei, et altilia occisa sunt, et
omnia parata: venite ad nuptias.
{22:5} Illi autem neglexerunt: et abierunt,
alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam:
{22:6} reliqui vero
tenuerunt servos eius, et contumeliis affectos occiderunt.
{22:7} Rex autem
cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos,
et civitatem illorum succendit.
{22:8} Tunc ait servis suis: Nuptiæ quidem
paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni.
{22:9} ite ergo ad
exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.
{22:10} Et
egressi servi eius in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et
bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.
{22:11} Intravit autem rex ut
viderent discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste
nuptiali.
{22:12} Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem
nuptialem? At ille obmutuit.
{22:13} Tunc dicit rex ministris: Ligatis
manibus, et pedibus eius, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus,
et stridor dentium.
{22:14} Multi enim sunt vocati, pauci vero
electi.
{22:15} Tunc abeuntes Pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in
sermone.
{22:16} Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes:
Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi
cura de aliquo: non enim respicis personam hominum:
{22:17} dic ergo nobis
quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non?
{22:18} Cognita autem
Iesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis hypocritæ?
{22:19} ostendite mihi
numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.
{22:20} Et ait illis Iesus:
Cuius est imago hæc, et superscriptio?
{22:21} Dicunt ei: Cæsaris. Tunc ait
illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo.
{22:22}
Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.
{22:23} In illo die
accesserunt ad eum Sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem: et
interrogaverunt eum,
{22:24} dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis
mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater eius uxorem illius, et
suscitet semen fratri suo.
{22:25} Erant autem apud nos septem fratres: et
primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam
fratri suo.
{22:26} Similiter secundus, et tertius usque ad
septimum.
{22:27} Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
{22:28}
In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? omnes enim habuerunt
eam.
{22:29} Respondens autem Iesus, ait illis: Erratis nescientes
Scripturas, neque virtutem Dei.
{22:30} In resurrectione enim neque nubent,
neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in cælo.
{22:31} De resurrectione
autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis:
{22:32} Ego
sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob? Non est Deus mortuorum, sed
viventium.
{22:33} Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina
eius.
{22:34} Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset Sadducæis,
convenerunt in unum:
{22:35} et interrogavit eum unus ex eis legis doctor,
tentans eum:
{22:36} Magister, quod est mandatum magnum in lege?
{22:37}
Ait illi Iesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima
tua, et in tota mente tua.
{22:38} Hoc est maximum, et primum
mandatum.
{22:39} Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum,
sicut teipsum.
{22:40} In his duobus mandatis universa lex pendet, et
prophetæ.
{22:41} Congregatis autem Pharisæis, interrogavit eos
Iesus,
{22:42} dicens: Quid vobis videtur de Christo? cuius filius est?
Dicunt ei: David.
{22:43} Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum
Dominum, dicens:
{22:44} Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis, donec
ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?
{22:45} Si ergo David vocat eum
Dominum, quomodo filius eius est?
{22:46} et nemo poterat ei respondere
verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius
interrogare.
Matthæus 23
{23:1} Tunc Iesus locutus est ad turbas, et ad discipulos
suos,
{23:2} dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribæ, et
Pharisæi.
{23:3} Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite:
secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt.
{23:4}
Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum:
digito autem suo nolunt ea movere.
{23:5} Omnia vero opera sua faciunt ut
videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant
fimbrias.
{23:6} Amant autem primos recubitus in cnis, et primas cathedras
in synagogis,
{23:7} et salutationes in foro, et vocari ab hominibus
Rabbi.
{23:8} Vos autem nolite vocari Rabbi. unus est enim Magister vester,
omnes autem vos fratres estis.
{23:9} Et patrem nolite vocare vobis super
terram: unus est enim Pater vester, qui in cælis est.
{23:10} Nec vocemini
magistri: quia Magister vester unus est, Christus.
{23:11} Qui maior est
vestrum, erit minister vester.
{23:12} Qui autem se exaltaverit,
humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur.
{23:13} Væ autem vobis
Scribæ, et Pharisæi hypocritæ: quia clauditis regnum cælorum ante homines. vos
enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare.
{23:14} Væ vobis Scribæ,
et Pharisæi hypocritæ: quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes:
propter hoc amplius accipietis iudicium.
{23:15} Væ vobis Scribæ, et Pharisæi
hypocritæ: quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum: et cum
fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos.
{23:16} Væ vobis
duces cæci, qui dicitis: Quicumque iuraverit per templum, nihil est: qui autem
iuraverit in auro templi, debet.
{23:17} Stulti et cæci: Quid enim maius est,
aurum, an templum, quod sanctificat aurum?
{23:18} Et quicumque iuraverit in
altari, nihil est: quicumque autem iuraverit in dono, quod est super illud,
debet.
{23:19} Cæci: quid enim maius est, donum, an altare, quod sanctificat
donum?
{23:20} Qui ergo iurat in altari, iurat in eo, et in omnibus quæ super
illud sunt.
{23:21} et quicumque iuraverit in templo, iurat in illo, et in
eo, qui habitat in ipso:
{23:22} et qui iurat in cælo, iurat in throno Dei,
et in eo, qui sedet super eum.
{23:23} Væ vobis Scribæ, et Pharisæi
hypocritæ: qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ
graviora sunt legis, iudicium, et misericordiam, et fidem. hæc oportuit facere,
et illa non omittere.
{23:24} Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem
glutientes.
{23:25} Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ, quia mundatis
quod deforis est calicis, et paropsidis: intus autem pleni estis rapina, et
immunditia.
{23:26} Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et
paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.
{23:27} Væ vobis Scribæ, et
Pharisæi hypocritæ: quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ aforis parent
hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni
spurcitia.
{23:28} sic et vos aforis quidem paretis hominibus iusti: intus
autem pleni estis hypocrisi, et iniquitate.
{23:29} Væ vobis Scribæ, et
Pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta
iustorum,
{23:30} et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non
essemus socii eorum in sanguine prophetarum.
{23:31} itaque testimonio estis
vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.
{23:32} Et
vos implete mensuram patrum vestrorum.
{23:33} Serpentes genimina viperarum,
quomodo fugietis a iudicio gehennæ?
{23:34} Ideo ecce ego mitto ad vos
prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et
ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in
civitatem:
{23:35} ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est
super terram, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ,
quem occidistis inter templum et altare.
{23:36} Amen dico vobis, venient hæc
omnia super generationem istam.
{23:37} Ierusalem Ierusalem, quæ occidis
prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios
tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et
noluisti?
{23:38} Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.
{23:39}
Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in
nomine Domini.
Matthæus 24
{24:1} Et egressus Iesus de templo, ibat. Et accesserunt
discipuli eius, ut ostenderent ei ædificationes templi.
{24:2} Ipse autem
respondens dixit illis: Videtis hæc omnia? Amen dico vobis, non relinquetur hic
lapis super lapidem, qui non destruatur.
{24:3} Sedente autem eo super Montem
oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc
erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi?
{24:4} Et
respondens Iesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat.
{24:5} multi enim
venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent.
{24:6}
Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini. oportet
enim hæc fieri, sed nondum est finis.
{24:7} consurget enim gens in gentem,
et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per
loca.
{24:8} hæc autem omnia initia sunt dolorum.
{24:9} Tunc tradent vos
in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen
meum.
{24:10} Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio
habebunt invicem.
{24:11} Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent
multos.
{24:12} Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas
multorum.
{24:13} qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus
erit.
{24:14} Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in
testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio.
{24:15} Cum ergo
videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem
in loco sancto, qui legit, intelligat:
{24:16} tunc qui in Iudæa sunt,
fugiant ad montes:
{24:17} et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de
domo sua:
{24:18} et qui in agro, non revertatur tollere tunicam
suam.
{24:19} Væ autem prægnantibus, et nutrientibus in illis
diebus.
{24:20} Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel
sabbato.
{24:21} erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio
mundi usque modo, neque fiet.
{24:22} Et nisi breviati fuissent dies illi,
non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies
illi.
{24:23} Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic:
nolite credere.
{24:24} Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et
dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest)
etiam electi.
{24:25} Ecce prædixi vobis.
{24:26} Si ergo dixerint vobis,
Ecce in deserto est, nolite exire: ecce in penetralibus, nolite
credere.
{24:27} Sicut enim fulgur exit ab Oriente, et paret usque in
Occidentem: ita erit et adventus Filii hominis.
{24:28} Ubicumque fuerit
corpus, illic congregabuntur et aquilæ.
{24:29} Statim autem post
tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et
stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur:
{24:30} et tunc
parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et
videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa, et
maiestate.
{24:31} Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et
congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos
eorum.
{24:32} Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius
tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas:
{24:33} ita et vos
cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est in ianuis.
{24:34} Amen dico
vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.
{24:35}
Cælum, et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.
{24:36} De die
autem illa, et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus
Pater.
{24:37} Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus Filii
hominis.
{24:38} sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et
bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noe in
arcam,
{24:39} et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita
erit et adventus Filii hominis.
{24:40} Tunc duo erunt in agro: unus
assumetur, et unus relinquetur.
{24:41} duæ molentes in mola: una assumetur,
et una relinquetur.
{24:42} Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus
vester venturus sit.
{24:43} Illud autem scitote, quoniam si sciret
paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret
perfodi domum suam.
{24:44} Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora
Filius hominis venturus est.
{24:45} Quis, putas, est fidelis servus, et
prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam, ut det illis cibum in
tempore?
{24:46} Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit
sic facientem.
{24:47} amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua
constituet eum.
{24:48} Si autem dixerit malus servus ille in corde suo:
Moram fecit dominus meus venire:
{24:49} et cperit percutere conservos suos,
manducet autem, et bibat cum ebriosis:
{24:50} veniet dominus servi illius in
die, qua non sperat, et hora, qua ignorat:
{24:51} et dividet eum, partemque
eius ponet cum hypocritis. illic erit fletus, et stridor dentium.
Matthæus 25
{25:1} Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus: quæ
accipientes lampades suas exierunt obviam sponso, et sponsæ.
{25:2} Quinque
autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes:
{25:3} sed quinque fatuæ,
acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum:
{25:4} prudentes vero
acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.
{25:5} Moram autem faciente
sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
{25:6} Media autem nocte clamor
factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
{25:7} Tunc surrexerunt
omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas.
{25:8} Fatuæ autem
sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro: quia lampades nostræ
extinguuntur.
{25:9} Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat
nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.
{25:10} Dum autem
irent emere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias,
et clausa est ianua.
{25:11} Novissime vero veniunt et reliquæ virgines,
dicentes: Domine, domine, aperi nobis.
{25:12} At ille respondens, ait: Amen
dico vobis, nescio vos.
{25:13} Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque
horam.
{25:14} Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et
tradidit illis bona sua.
{25:15} Et uni dedit quinque talenta, alii autem
duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est
statim.
{25:16} Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in
eis, et lucratus est alia quinque.
{25:17} Similiter et qui duo acceperat,
lucratus est alia duo.
{25:18} Qui autem unum acceperat, abiens fodit in
terram, et abscondit pecuniam domini sui.
{25:19} Post multum vero temporis
venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.
{25:20} Et
accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens:
Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus
sum.
{25:21} Ait illi dominus eius: Euge serve bone, et fidelis, quia super
pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini
tui.
{25:22} Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo
talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.
{25:23} Ait illi dominus
eius: Euge serve bone, et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa
te constituam, intra in gaudium domini tui.
{25:24} Accedens autem et qui
unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es, metis ubi non
seminasti, et congregas ubi non sparsisti:
{25:25} et timens abii, et
abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est.
{25:26} Respondens
autem dominus eius, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non
semino, et congrego ubi non sparsi:
{25:27} oportuit ergo te committere
pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum
usura.
{25:28} Tollite itaque ab eo talentum, et date ei, qui habet decem
talenta.
{25:29} omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem, qui non
habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.
{25:30} Et inutilem servum
eiicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor
dentium.
{25:31} Cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua, et omnes
angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suæ:
{25:32} et
congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor
segregat oves ab hdis:
{25:33} et statuet oves quidem a dextris suis, hdos
autem a sinistris.
{25:34} Tunc dicet rex his, qui a dextris eius erunt:
Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione
mundi.
{25:35} esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis
mihi bibere: hospes eram, et collegistis me:
{25:36} nudus, et cooperuistis
me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me.
{25:37}
Tunc respondebunt ei iusti, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et
pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum?
{25:38} quando autem te vidimus
hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te?
{25:39} aut quando
te vidimus infirmum: aut in carcere, et venimus ad te?
{25:40} Et respondens
rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis
minimis, mihi fecistis.
{25:41} Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt:
Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis
eius.
{25:42} esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non
desistis mihi potum:
{25:43} hospes eram, et non collegistis me: nudus, et
non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me.
{25:44}
Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem,
aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non
ministravimus tibi?
{25:45} Tunc respondebit illis dicens: Amen dico vobis:
Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.
{25:46} Et
ibunt hi in supplicium æternum: iusti autem in vitam æternam.
Matthæus 26
{26:1} Et factum est: cum consummasset Iesus sermones hos omnes,
dixit discipulis suis:
{26:2} Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius
hominis tradetur ut crucifigatur.
{26:3} Tunc congregati sunt principes
sacerdotum, et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur
Caiphas:
{26:4} et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent, et
occiderent.
{26:5} Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret
in populo.
{26:6} Cum autem Iesus esset in Bethania in domo Simonis
leprosi,
{26:7} accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi,
et effudit super caput ipsius recumbentis.
{26:8} Videntes autem discipuli,
indignati sunt dicentes: Ut quid perditio hæc?
{26:9} potuit enim istud
venundari multo, et dari pauperibus.
{26:10} Sciens autem Iesus, ait illis:
Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me.
{26:11}
nam semper pauperes habetis vobiscum: me autem non semper habetis.
{26:12}
Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum: ad sepeliendum me
fecit.
{26:13} Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc evangelium in
toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam eius.
{26:14} Tunc abiit
unus de duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes
sacerdotum:
{26:15} et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum
tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos.
{26:16} Et exinde
quærebat opportunitatem ut eum traderet.
{26:17} Prima autem die Azymorum
accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere
Pascha?
{26:18} At Iesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei:
Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis
meis.
{26:19} Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus, et
paraverunt Pascha.
{26:20} Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim
discipulis suis.
{26:21} Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia
unus vestrum me traditurus est.
{26:22} Et contristati valde, cperunt
singuli dicere: Numquid ego sum Domine?
{26:23} At ipse respondens, ait: Qui
intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
{26:24} Filius quidem
hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius
hominis tradetur: bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.
{26:25}
Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait
illi: Tu dixisti.
{26:26} Cnantibus autem eis, accepit Iesus panem, et
benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite:
hoc est corpus meum.
{26:27} Et accipiens calicem gratias egit: et dedit
illis, dicens: Bibite ex hoc omnes.
{26:28} Hic est enim sanguis meus novi
testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
{26:29} Dico
autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum
illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
{26:30} Et hymno dicto,
exierunt in Montem oliveti.
{26:31} Tunc dicit illis Iesus: Omnes vos
scandalum patiemini in me, in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem,
et dispergentur oves gregis.
{26:32} Postquam autem resurrexero, præcedam vos
in Galilæam.
{26:33} Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes
scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.
{26:34} Ait illi
Iesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me
negabis.
{26:35} Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te
negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
{26:36} Tunc venit Iesus cum
illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic
donec vadam illuc, et orem.
{26:37} Et assumpto Petro, et duobus filiis
Zebedæi, cpit contristari et mstus esse.
{26:38} Tunc ait illis: Tristis
est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum.
{26:39} Et
progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si
possibile est, transeat a me calix iste. verumtamen non sicut ego volo, sed
sicut tu.
{26:40} Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et
dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum?
{26:41} Vigilate, et
orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem
infirma.
{26:42} Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non
potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
{26:43} Et
venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum
gravati.
{26:44} Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem
sermonem dicens.
{26:45} Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis:
Dormite iam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis
tradetur in manus peccatorum.
{26:46} Surgite eamus: ecce appropinquavit qui
me tradet.
{26:47} Adhuc eo loquente, ecce Iudas unus de duodecim venit, et
cum eo turba multa cum gladiis, et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et
senioribus populi.
{26:48} Qui autem tradidit eum, dedit illis signum,
dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.
{26:49} Et
confestim accedens ad Iesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum.
{26:50}
Dixitque illi Iesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus
iniecerunt in Iesum, et tenuerunt eum.
{26:51} Et ecce unus ex his, qui erant
cum Iesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis
sacerdotum amputavit auriculam eius.
{26:52} Tunc ait illi Iesus: Converte
gladium tuum in locum suum. omnes enim, qui acceperint gladium, gladio
peribunt.
{26:53} An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit
mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum?
{26:54} Quomodo ergo
implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri?
{26:55} In illa hora dixit
Iesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis, et fustibus comprehendere
me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.
{26:56}
Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc
discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
{26:57} At illi tenentes Iesum,
duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi Scribæ et seniores
convenerant.
{26:58} Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium
principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret
finem.
{26:59} Principes autem sacerdotum, et omne concilium quærebant falsum
testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent:
{26:60} et non invenerunt,
cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi
testes,
{26:61} et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post
triduum reædificare illud.
{26:62} Et surgens princeps sacerdotum, ait illi:
Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur?
{26:63} Iesus
autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adiuro te per Deum vivum, ut
dicas nobis si tu es Christus filius Dei.
{26:64} Dicit illi Iesus: Tu
dixisti. verumtamen dico vobis, amodo videbitis filium hominis sedentem a
dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli.
{26:65} Tunc princeps
sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus
testibus? ecce nunc audistis blasphemiam:
{26:66} quid vobis videtur? At illi
respondentes dixerunt: Reus est mortis.
{26:67} Tunc expuerunt in faciem
eius, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem eius
dederunt,
{26:68} dicentes: Prophetiza nobis Christe, quis est qui te
percussit?
{26:69} Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una
ancilla, dicens: Et tu cum Iesu Galilæo eras.
{26:70} At ille negavit coram
omnibus, dicens: Nescio quid dicis.
{26:71} Exeunte autem illo ianuam, vidit
eum alia ancilla, et ait his, qui erant ibi: Et hic erat cum Iesu
Nazareno.
{26:72} Et iterum negavit cum iuramento: Quia non novi
hominem.
{26:73} Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro:
Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit.
{26:74} Tunc
cpit detestari, et iurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus
cantavit.
{26:75} Et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: Prius
quam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.
Matthæus 27
{27:1} Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes
sacerdotum, et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent.
{27:2}
Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi.
{27:3} Tunc
videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset; pnitentia ductus, retulit
triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,
{27:4} dicens:
Peccavi, tradens sanguinem iustum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu
videris.
{27:5} Et proiectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo
se suspendit.
{27:6} Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis,
dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis
est.
{27:7} Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in
sepulturam peregrinorum.
{27:8} Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama,
hoc est, ager sanguinis, usque in hodiernum diem.
{27:9} Tunc impletum est
quod dictum est per Ieremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta
argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israel:
{27:10} et
dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.
{27:11} Iesus
autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens: Tu es Rex
Iudæorum? Dicit illi Iesus: Tu dicis.
{27:12} Et cum accusaretur a
principibus sacerdotum, et senioribus, nihil respondit.
{27:13} Tunc dicit
illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia?
{27:14} Et non
respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer.
{27:15} Per
diem autem sollemnem consueverat præses populi dimittere unum vinctum, quem
voluissent.
{27:16} habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur
Barrabas.
{27:17} Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam
vobis: Barabbam, an Iesum, qui dicitur Christus?
{27:18} Sciebat enim quod
per invidiam tradidissent eum.
{27:19} Sedente autem illo pro tribunali,
misit ad eum uxor eius, dicens: Nihil tibi, et iusto illi. multa enim passa sum
hodie per visum propter eum.
{27:20} Principes autem sacerdotum, et seniores
persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent.
{27:21}
Respondens autem præses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi
dixerunt: Barabbam.
{27:22} Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Iesu,
qui dicitur Christus?
{27:23} Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis præses:
Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur.
{27:24}
Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta
aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine iusti huius:
vos videritis.
{27:25} Et respondens universus populus, dixit: Sanguis eius
super nos, et super filios nostros.
{27:26} Tunc dimisit illis Barabbam:
Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.
{27:27} Tunc milites
præsidis suscipientes Iesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam
cohortem:
{27:28} et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt
ei,
{27:29} et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput eius, et
arundinem in dextera eius. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave
rex Iudæorum.
{27:30} Et expuentes in eum, acceperunt arundinem, et
percutiebant caput eius.
{27:31} Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum
chlamyde, et induerunt eum vestimentis eius, et duxerunt eum ut
crucifigerent.
{27:32} Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine
Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius.
{27:33} Et venerunt in
locum, qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus.
{27:34} Et dederunt ei
vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.
{27:35}
Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius, sortem mittentes:
ut impleretur quod dictum est per Prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta
mea, et super vestem meam miserunt sortem.
{27:36} Et sedentes servabant
eum.
{27:37} Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: HIC EST
IESUS REX IUDÆORUM.
{27:38} Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a
dextris, et unus a sinistris.
{27:39} Prætereuntes autem blasphemabant eum
moventes capita sua,
{27:40} et dicentes: Vah qui destruis templum Dei, et in
triduo illud reædificas: salva temetipsum: si filius Dei es, descende de
cruce.
{27:41} Similiter et principes sacerdotum illudentes cum Scribis, et
senioribus dicebant:
{27:42} Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum
facere: si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei:
{27:43}
confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia filius Dei
sum.
{27:44} Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo,
improperabant ei.
{27:45} A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super
universam terram usque ad horam nonam.
{27:46} Et circa horam nonam clamavit
Iesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus
meus ut quid dereliquisti me?
{27:47} Quidam autem illic stantes, et
audientes, dicebant: Eliam vocat iste.
{27:48} Et continuo currens unus ex
eis acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei
bibere.
{27:49} Ceteri vero dicebant: Sine videamus an veniat Elias liberans
eum.
{27:50} Iesus autem iterum clamans voce magna, emisit
spiritum.
{27:51} Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo
usque deorsum. et terra mota est, et petræ scissæ sunt,
{27:52} et monumenta
aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.
{27:53}
Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius, venerunt in sanctam
civitatem, et apparuerunt multis.
{27:54} Centurio autem, et qui cum eo
erant, custodientes Iesum, viso terræmotu et his, quæ fiebant, timuerunt valde,
dicentes: Vere Filius Dei erat iste.
{27:55} Erant autem ibi mulieres multæ a
longe, quæ secutæ erant Iesum a Galilæa, ministrantes ei:
{27:56} inter quas
erat Maria Magdalene, et Maria Iacobi, et Ioseph mater, et mater filiorum
Zebedæi.
{27:57} Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab
Arimathæa, nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu.
{27:58} hic
accessit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi
corpus.
{27:59} Et accepto corpore, Ioseph involvit illud in sindone
munda.
{27:60} et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in
petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.
{27:61} Erant
autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra
sepulchrum.
{27:62} Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt
principes sacerdotum et Pharisæi ad Pilatum,
{27:63} dicentes: Domine,
recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies
resurgam.
{27:64} Iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne
forte veniant discipuli eius, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a
mortuis: et erit novissimus error peior priore.
{27:65} Ait illis Pilatus:
Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.
{27:66} Illi autem abeuntes,
munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.
Matthæus 28
{28:1} Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati,
venit Maria Magdalene, et altera Maria videre sepulchrum.
{28:2} Et ecce
terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens
revolvit lapidem, et sedebat super eum:
{28:3} erat autem aspectus eius sicut
fulgur: et vestimentum eius sicut nix.
{28:4} Præ timore autem eius exterriti
sunt custodes, et facti sunt velut mortui.
{28:5} Respondens autem angelus
dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est,
quæritis.
{28:6} non est hic: surrexit enim, sicut dixit. venite, et videte
locum, ubi positus erat Dominus.
{28:7} Et cito euntes, dicite discipulis
eius quia surrexit: et ecce præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis. ecce
prædixi vobis.
{28:8} Et exierunt cito de monumento cum timore, et gaudio
magno, currentes nunciare discipulis eius.
{28:9} Et ecce Iesus occurrit
illis, dicens: Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes eius, et
adoraverunt eum.
{28:10} Tunc ait illis Iesus: Nolite timere. ite, nunciare
fratribus meis ut eant in Galilæam, ibi me videbunt.
{28:11} Quæ cum
abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nunciaverunt
principibus sacerdotum omnia, quæ facta fuerant.
{28:12} Et congregati cum
senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,
{28:13}
dicentes: Dicite quia discipuli eius nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis
dormientibus.
{28:14} Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei,
et securos vos faciemus.
{28:15} At illi accepta pecunia, fecerunt sicut
erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudæos, usque in hodiernum
diem.
{28:16} Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem, ubi
consituerat illis Iesus.
{28:17} Et videntes eum adoraverunt: quidam autem
dubitaverunt.
{28:18} Et accedens Iesus locutus est eis, dicens: Data est
mihi omnis potestas in cælo, et in terra.
{28:19} euntes ergo docete omnes
gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus
sancti:
{28:20} docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce
ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem
sæculi.
Ad Index
Clementine Vulgate