Ad Index
Clementine Vulgate
Prophetia Osee
( 1-14 )
Osee 1
{1:1} Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri, in
diebus Oziæ, Ioathan, Achaz, Ezechiæ regum Iuda, et in diebus Ieroboam filii
Ioas regis Israel.
{1:2} Principium loquendi Domino in Osee: et dixit Dominus
ad Osee: Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum:
quia fornicans fornicabitur terra a Domino.
{1:3} Et abiit, et accepit Gomer
filiam Debelaim: et concepit, et peperit ei filium.
{1:4} Et dixit Dominus ad
eum: Voca nomen eius Iezrahel: quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem
Iezrahel super domum Iehu, et quiescere faciam regnum domus Israel.
{1:5} Et
in illa die conteram arcum Israel in valle Iezrahel.
{1:6} Et concepit adhuc,
et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen eius Absque misericordia: quia non
addam ultra misereri domui Israel, sed oblivione obliviscar eorum.
{1:7} Et
domui Iuda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo: et non salvabo eos in
arcu, et gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus.
{1:8} Et
ablactavit eam, quæ erat Absque misericordia. Et concepit, et peperit
filium.
{1:9} Et dixit: Voca nomen eius: Non populus meus: quia vos non
populus meus, et ego non ero vester.
{1:10} Et erit numerus filiorum Israel
quasi arena maris, quæ sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi
dicetur eis: Non populus meus vos: dicetur eis: Filii Dei viventis.
{1:11} Et
congregabuntur filii Iuda, et filii Israel pariter: et ponent sibimet caput
unum, et ascendent de terra: quia magnus dies Iezrahel.
Osee 2
{2:1} Dicite fratribus vestris: Populus meus: et sorori vestræ,
Misericordiam consecuta.
{2:2} Iudicate matrem vestram, iudicate: quoniam
ipsa non uxor mea, et ego non vir eius. auferat fornicationes suas a facie sua,
et adulteria sua de medio uberum suorum.
{2:3} Ne forte expoliem eam nudam,
et statuam eam secundum diem nativitatis suæ: et ponam eam quasi solitudinem, et
statuam eam velut terram inviam, et interficiam eam siti.
{2:4} Et filiorum
illius non miserebor: quoniam filii fornicationum sunt.
{2:5} quia fornicata
est mater eorum, confusa est quæ concepit eos: quia dixit: Vadam post amatores
meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum,
et potum meum.
{2:6} Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam
eam maceria, et semitas suas non inveniet.
{2:7} Et sequetur amatores suos,
et non apprehendet eos: et quæret eos, et non inveniet, et dicet: Vadam, et
revertar ad virum meum priorem: quia bene mihi erat tunc magis quam
nunc.
{2:8} Et hæc nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum,
et argentum multiplicavi ei, et aurum, quæ fecerunt Baal.
{2:9} Idcirco
convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo,
et liberabo lanam meam et linum meum, quæ operiebant ignominiam eius.
{2:10}
Et nunc revelabo stultitiam eius in oculis amatorum eius: et vir non eruet eam
de manu mea:
{2:11} et cessare faciam omne gaudium eius, sollemnitatem eius,
neomeniam eius, sabbatum eius, et omnia festa tempora eius.
{2:12} Et
corrumpam vineam eius, et ficum eius: de quibus dixit: Mercedes hæ, meæ sunt,
quas dederunt mihi amatores mei: et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia
agri.
{2:13} Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum,
et ornabatur inaure sua, et monili suo, et ibat post amatores suos, et mei
obliviscebatur, dicit Dominus.
{2:14} Propter hoc, ecce ego lactabo eam, et
ducam eam in solitudinem: et loquar ad cor eius.
{2:15} Et dabo ei vinitores
eius ex eodem loco, et Vallem Achor ad aperiendam spem: et canet ibi iuxta dies
iuventutis suæ, et iuxta dies ascensionis suæ de Terra Ægypti.
{2:16} Et erit
in die illa, ait Dominus: vocabit me: Vir meus: et non vocabit me ultra,
Baali.
{2:17} Et auferam nomina Baalim de ore eius, et non recordabitur ultra
nominis eorum.
{2:18} Et percutiam cum eis fdus in die illa, cum bestia
agri, et cum volucre cæli, et cum reptili terræ: et arcum, et gladium, et bellum
conteram de terra: et dormire eos faciam fiducialiter.
{2:19} Et sponsabo te
mihi in sempiternum: et sponsabo te mihi in iustitia, et iudicio, et in
misericordia, et in miserationibus.
{2:20} Et sponsabo te mihi in fide: et
scies quia ego Dominus.
{2:21} Et erit in die illa: Exaudiam, dicit Dominus,
exaudiam cælos, et illi exaudient terram.
{2:22} Et terra exaudiet triticum,
et vinum, et oleum: et hæc exaudient Iezrahel.
{2:23} Et seminabo eam mihi in
terra, et miserebor eius, quæ fuit Absque misericordia.
{2:24} Et dicam non
populo meo: Populus meus es tu: et ipse dicet: Deus meus es tu.
Osee 3
{3:1} Et dixit Dominus ad me: Adhuc vade, et dilige mulierem
dilectam amico et adulteram: sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi
respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum.
{3:2} Et fodi eam
mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordei.
{3:3} Et
dixi ad eam: Dies multos expectabis me: non fornicaberis, et non eris viro: sed
et ego expectabo te.
{3:4} quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege,
et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine
theraphim.
{3:5} et post hæc revertentur filii Israel, et quærent Dominum
Deum suum, et David regem suum: et pavebunt ad Dominum, et ad bonum eius in
novissimo dierum.
Osee 4
{4:1} Audite verbum Domini filii Israel, quia iudicium Domino cum
habitatoribus terræ: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est
scientia Dei in terra.
{4:2} Maledictum, et mendacium, et homicidium, et
furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.
{4:3}
Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis, qui habitat in ea, in bestia
agri, et in volucre cæli: sed et pisces maris congregabuntur.
{4:4}
Verumtamen unusquisque non iudicet: et non arguatur vir: populus enim tuus sicut
hi, qui contradicunt sacerdoti.
{4:5} Et corrues hodie, et corruet etiam
propheta tecum: nocte tacere feci matrem tuam.
{4:6} Conticuit populus meus,
eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne
sacerdotio fungaris mihi: et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum
et ego.
{4:7} Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi: gloriam eorum
in ignominiam commutabo.
{4:8} Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem
eorum sublevabunt animas eorum.
{4:9} Et erit sicut populus, sic sacerdos: et
visitabo super eum vias eius, et cogitationes eius reddam ei.
{4:10} Et
comedent, et non saturabuntur: fornicati sunt, et non cessaverunt: quoniam
Dominum dereliquerunt in non custodiendo.
{4:11} Fornicatio, et vinum, et
ebrietas auferunt cor.
{4:12} Populus meus in ligno suo interrogavit, et
baculus eius annunciavit ei: spiritus enim fornicationum decepit eos, et
fornicati sunt a Deo suo.
{4:13} Super capita montium sacrificabant, et super
colles ascendebant thymiama: subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia
bona erat umbra eius: ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ
erunt.
{4:14} Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et
super sponsas vestras cum adulteraverint: quoniam ipsi cum meretricibus
conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant, et populus non intelligens
vapulabit.
{4:15} Si fornicaris tu Israel, non delinquat saltem Iuda: et
nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque iuraveritis:
Vivit Dominus.
{4:16} Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israel: nunc
pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.
{4:17} Particeps idolorum
Ephraim, dimitte eum.
{4:18} Separatum est convivium eorum, fornicatione
fornicati sunt: dilexerunt afferre ignominiam protectores eius.
{4:19}
Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis
suis.
Osee 5
{5:1} Audite hoc sacerdotes, et attendite domus Israel, et domus
regis auscultate: quia vobis iudicium est, quoniam laqueus facti estis
speculationi, et rete expansum super Thabor.
{5:2} Et victimas declinastis in
profundum: et ego eruditor omnium eorum.
{5:3} Ego scio Ephraim, et Israel
non est absconditus a me: quia nunc fornicatus est Ephraim, contaminatus est
Israel.
{5:4} Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum: quia
spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt.
{5:5} Et
respondebit arrogantia Israel in facie eius: et Israel, et Ephraim ruent in
iniquitate sua, ruet etiam Iudas cum eis.
{5:6} In gregibus suis, et in
armentis suis vadent ad quærendum Dominum, et non invenient: ablatus est ab
eis.
{5:7} In Dominum prævaricati sunt, quia filios alienos genuerunt: nunc
devorabit eos mensis cum partibus suis.
{5:8} Clangite buccina in Gabaa, tuba
in Rama: ululate in Bethaven, post tergum tuum Beniamin.
{5:9} Ephraim in
desolatione erit in die correptionis: in tribubus Israel ostendi
fidem.
{5:10} Facti sunt principes Iuda quasi assumentes terminum: super eos
effundam quasi aquam iram meam.
{5:11} Calumniam patiens est Ephraim, fractus
iudicio: quoniam cpit abire post sordes.
{5:12} Et ego quasi tinea Ephraim:
et quasi putredo domui Iuda.
{5:13} Et vidit Ephraim languorem suum, et Iuda
vinculum suum: et abiit Ephraim ad Assur, et misit ad regem Ultorem: et ipse non
poterit sanare vos, nec solvere poterit a vobis vinculum.
{5:14} Quoniam ego
quasi leæna Ephraim, et quasi catulus leonis domui Iuda: ego ego capiam, et
vadam: tollam, et non est qui eruat.
{5:15} Vadens revertar ad locum meum:
donec deficiatis, et quæratis faciem meam.
Osee 6
{6:1} In tribulatione sua mane consurgent ad me: Venite, et
revertamur ad Dominum:
{6:2} quia ipse cepit, et sanabit nos: percutiet, et
curabit nos.
{6:3} Vivificabit nos post duos dies: in die tertia suscitabit
nos, et vivemus in conspectu eius. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum:
quasi diluculum præparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis
temporaneus et serotinus terræ.
{6:4} Quid faciam tibi Ephraim? quid faciam
tibi Iuda? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane
pertransiens.
{6:5} Propter hoc dolavi in prophetis, occidi eos in verbis
oris mei: et iudicia tua quasi lux egredientur.
{6:6} Quia misericordiam
volui, et non sacrificium, et scientiam Dei plusquam holocausta.
{6:7} Ipsi
autem sicut Adam transgressi sunt pactum, ibi prævaricati sunt in me.
{6:8}
Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine.
{6:9} Et quasi fauces
virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de
Sichem: quia scelus operati sunt.
{6:10} In domo Israel vidi horrendum: ibi
fornicationes Ephraim: contaminatus est Israel.
{6:11} Sed et Iuda pone
messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.
Osee 7
{7:1} Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim, et
malitia Samariæ, quia operati sunt mendacium: et fur ingressus est spolians,
latrunculus foris.
{7:2} Et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam
eorum me recordatum: nunc circumdederunt eos adinventiones suæ, coram facie mea
factæ sunt.
{7:3} In malitia sua lætificaverunt regem: et in mendaciis suis
principes.
{7:4} Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente:
quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur
totum.
{7:5} Dies regis nostri: cperunt principes furere a vino: extendit
manum suam cum illusoribus.
{7:6} Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum,
cum insidiaretur eis: tota nocte dormivit coquens eos, mane ipse succensus quasi
ignis flammæ.
{7:7} Omnes calefacti sunt quasi clibanus, et devoraverunt
iudices suos: omnes reges eorum ceciderunt: non est qui clamat in eis ad
me.
{7:8} Ephraim in populis ipse commiscebatur: Ephraim factus est
subcinericius panis, qui non reversatur.
{7:9} Comederunt alieni robur eius,
et ipse nescivit: sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit.
{7:10} Et
humiliabitur superbia Israel in facie eius: nec reversi sunt ad Dominum Deum
suum, et non quæsierunt eum in omnibus his.
{7:11} Et factus est Ephraim
quasi columba seducta non habens cor: Ægyptum invocabant, ad Assyrios
abierunt.
{7:12} Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum: quasi
volucrem cæli detraham eos, cædam eos secundum auditionem ctus eorum.
{7:13}
Væ eis, quoniam recesserunt a me: vastabuntur, quia prævaricati sunt in me: et
ego redemi eos: et ipsi locuti sunt contra me mendacia.
{7:14} Et non
clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis: super triticum
et vinum ruminabant, recesserunt a me.
{7:15} Et ego erudivi eos, et
confortavi brachia eorum: et in me cogitaverunt malitiam.
{7:16} Reversi sunt
ut essent absque iugo: facti sunt quasi arcus dolosus: cadent in gladio
principes eorum, a furore linguæ suæ. Ista subsannatio eorum in Terra
Ægypti.
Osee 8
{8:1} In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini: pro
eo quod transgressi sunt fdus meum, et legem meam prævaricati sunt.
{8:2} Me
invocabunt: Deus meus cognovimus te Israel.
{8:3} Proiecit Israel bonum,
inimicus persequetur eum.
{8:4} Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes
exstiterunt, et non cognovi: argentum suum, et aurum suum fecerunt sibi idola,
ut interirent:
{8:5} proiectus est vitulus tuus Samaria, iratus est furor
meus in eos. usquequo non poterunt emundari?
{8:6} Quia ex Israel et ipse
est: artifex fecit illum, et non est Deus: quoniam in aranearum telas erit
vitulus Samariæ.
{8:7} Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus
stans non est in eo, germen non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni
comedent eam.
{8:8} Devoratus est Israel: nunc factus est in nationibus quasi
vas immundum.
{8:9} Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi:
Ephraim munera dederunt amatoribus.
{8:10} Sed et cum mercede conduxerint
nationes, nunc congregabo eos: et quiescent paulisper ab onere regis, et
principum.
{8:11} Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum: factæ sunt
ei aræ in delictum.
{8:12} Scribam ei multiplices leges meas, quæ velut
alienæ computatæ sunt.
{8:13} Hostias offerent, immolabunt carnes, et
comedent, et Dominus non suscipiet eas: nunc recordabitur iniquitatis eorum, et
visitabit peccata eorum: ipsi in Ægyptum convertentur.
{8:14} Et oblitus est
Israel factoris sui, et ædificavit delubra: et Iudas multiplicavit urbes
munitas: et mittam ignem in civitates eius, et devorabit ædes illius.
Osee 9
{9:1} Noli lætari Israel, noli exultare sicut populi: quia
fornicatus es a Deo tuo, dilexisti mercedem super omnes areas tritici.
{9:2}
Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis.
{9:3} Non habitabunt
in terra Domini: reversus est Ephraim in Ægyptum, et in Assyriis pollutum
comedit.
{9:4} Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei: sacrificia
eorum quasi panis lugentium. omnes, qui comedent eum, contaminabuntur: quia
panis eorum animæ ipsorum, non intrabit in domum Domini.
{9:5} Quid facietis
in die sollemni, in die festivitatis Domini?
{9:6} Ecce enim profecti sunt a
vastitate: Ægyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum
eorum urtica hereditabit, lappa in tabernaculis eorum.
{9:7} Venerunt dies
visitationis, venerunt dies retributionis: scitote Israel stultum prophetam,
insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuæ, et multitudinem
amentiæ.
{9:8} Speculator Ephraim cum Deo meo: propheta laqueus ruinæ factus
est super omnes vias eius, insania in domo Dei eius.
{9:9} Profunde
peccaverunt, sicut in diebus Gabaa: recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit
peccata eorum.
{9:10} Quasi uvas in deserto inveni Israel: quasi prima poma
ficulneæ in cacumine eius vidi patres eorum: ipsi autem intraverunt ad
Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut
ea, quæ dilexerunt.
{9:11} Ephraim quasi avis avolavit, gloria eorum a partu,
et ab utero, et a conceptu.
{9:12} Quod et si enutrierint filios suos, absque
liberis eos faciam in hominibus: sed et væ eis cum recessero ab eis.
{9:13}
Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine: et Ephraim educet ad
interfectorem filios suos.
{9:14} Da eis Domine. Quid dabis eis? Da eis
vulvam sine liberis, et ubera arentia.
{9:15} Omnes nequitiæ eorum in Galgal,
quia ibi exosos habui eos: propter malitiam adinventionum eorum de domo mea
eiiciam eos: non addam ut diligam eos, omnes principes eorum
recedentes.
{9:16} Percussus est Ephraim, radix eorum exsiccata est: fructum
nequaquam facient. Quod et si genuerint, interficiam amantissima uteri
eorum.
{9:17} Abiiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum: et erunt vagi
in nationibus.
Osee 10
{10:1} Vitis frondosa Israel, fructus adæquatus est ei: secundum
multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, iuxta ubertatem terræ suæ
exuberavit simulachris.
{10:2} Divisum est cor eorum, nunc interibunt: ipse
confringet simulachra eorum, depopulabitur aras eorum.
{10:3} Quia nunc
dicent: Non est rex nobis: non enim timemus Dominum: et rex quid faciet
nobis?
{10:4} Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis fdus: et
germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri.
{10:5} Vaccas Bethaven
coluerunt habitatores Samariæ: quia luxit super eum populus eius, et æditui eius
super eum exultaverunt in gloria eius, quia migravit ab eo.
{10:6} Siquidem
et ipse in Assur delatus est, munus regi Ultori: confusio Ephraim capiet, et
confundetur Israel in voluntate sua.
{10:7} Transire fecit Samaria regem suum
quasi spumam super faciem aquæ.
{10:8} Et disperdentur excelsa idoli,
peccatum Israel: lappa, et tribulus ascendet super aras eorum: et dicent
montibus: Operite nos; et collibus: Cadite super nos.
{10:9} Ex diebus Gabaa,
peccavit Israel, ibi steterunt: non comprehendet eos in Gabaa prælium super
filios iniquitatis.
{10:10} Iuxta desiderium meum corripiam eos:
congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates
suas.
{10:11} Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super
pulchritudinem colli eius: ascendam super Ephraim, arabit Iudas, confringet sibi
sulcos Iacob.
{10:12} Seminate vobis in iustitia, et metite in ore
misericordiæ, innovate vobis novale: tempus autem requirendi Dominum, cum
venerit qui docebit vos iustitiam.
{10:13} Arastis impietatem, iniquitatem
messuistis, comedistis frugem mendacii: quia confisus es in viis tuis, in
multitudine fortium tuorum.
{10:14} Consurget tumultus in populo tuo: et
omnes munitiones tuæ vastabuntur, sicut vastatus est Salmana a domo eius qui
iudicavit Baal in die prælii, matre super filios allisa.
{10:15} Sic fecit
vobis Bethel, a facie malitiæ nequitiarum vestrarum.
Osee 11
{11:1} Sicut mane transiit, pertransiit rex Israel. Quia puer
Israel, et dilexi eum: et ex Ægypto vocavi filium meum.
{11:2} Vocaverunt
eos, sic abierunt a facie eorum: Baalim immolabant, et simulachris
sacrificabant.
{11:3} Et ego quasi nutricius Ephraim, portabam eos in
brachiis meis: et nescierunt quod curarem eos.
{11:4} In funiculis Adam
traham eos, in vinculis charitatis: et ero eis quasi exaltans iugum super
maxillas eorum: et declinavi ad eum ut vesceretur.
{11:5} Non revertetur in
Terram Ægypti, et Assur ipse rex eius: quoniam noluerunt converti.
{11:6}
Cpit gladius in civitatibus eius, et consumet electos eius, et comedet capita
eorum.
{11:7} Et populus meus pendebit ad reditum meum: iugum autem imponetur
eis simul, quod non auferetur.
{11:8} Quomodo dabo te Ephraim, protegam te
Israel? quomodo dabo te sicut Adama, ponam te, ut Seboim? Conversum est in me
cor meum, pariter conturbata est pnitudo mea.
{11:9} Non faciam furorem iræ
meæ: non convertar ut disperdam Ephraim: quoniam Deus ego, et non homo: in medio
tui sanctus, et non ingrediar civitatem.
{11:10} Post Dominum ambulabunt,
quasi leo rugiet: quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris.
{11:11} Et
avolabunt quasi avis ex Ægypto, et quasi columba de Terra Assyriorum: et
collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.
{11:12} Circumdedit me in
negatione Ephraim, et in dolo domus Israel: Iudas autem testis descendit cum
Deo, et cum sanctis fidelis.
Osee 12
{12:1} Ephraim pascit ventum, et sequitur æstum: tota die
mendacium, et vastitatem multiplicat: et fdus cum Assyriis iniit, et oleum in
Ægyptum ferebat.
{12:2} Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super
Iacob: iuxta vias eius, et iuxta adinventiones eius reddet ei.
{12:3} In
utero supplantavit fratrem suum: et in fortitudine sua directus est cum
angelo.
{12:4} Et invaluit ad angelum, et confortatus est: flevit, et rogavit
eum: in Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum.
{12:5} Et Dominus
Deus exercituum, Dominus memoriale eius.
{12:6} Et tu ad Deum tuum
converteris: misericordiam et iudicium custodi, et spera in Deo tuo
semper.
{12:7} Chanaan, in manu eius statera dolosa, calumniam
dilexit.
{12:8} Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum, inveni
idolum mihi: omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam
peccavi.
{12:9} Et ego Dominus Deus tuus ex Terra Ægypti, adhuc sedere te
faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis.
{12:10} Et locutus sum
super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum
assimilatus sum.
{12:11} Si Galaad idolum, ergo frustra erant in Galgal bobus
immolantes: nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri:
{12:12}
Fugit Iacob in regionem Syriæ, et servivit Israel in uxorem, et in uxorem
servavit.
{12:13} In propheta autem eduxit Dominus Israel de Ægypto: et in
propheta servatus est.
{12:14} Ad iracundiam me provocavit Ephraim in
amaritudinibus suis, et sanguis eius super eum veniet, et opprobrium eius
restituet ei Dominus suus.
Osee 13
{13:1} Loquente Ephraim, horror invasit Israel, et deliquit in
Baal, et mortuus est.
{13:2} Et nunc addiderunt ad peccandum: feceruntque
sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum, factura artificum
totum est: his ipsi dicunt: Immolate homines vitulos adorantes.
{13:3}
Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens, sicut
pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.
{13:4} Ego autem
Dominus Deus tuus ex Terra Ægypti: et Deum absque me nescies, et salvator non
est præter me.
{13:5} Ego cognovi te in deserto, in terra
solitudinis.
{13:6} Iuxta pascua sua adimpleti sunt, et saturati sunt: et
levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.
{13:7} Et ego ero eis quasi leæna,
sicut pardus in via Assyriorum.
{13:8} Occurram eis quasi ursa raptis
catulis, et dirumpam interiora iecoris eorum: et consumam eos ibi quasi leo,
bestia agri scindet eos.
{13:9} Perditio tua Israel: tantummodo in me
auxilium tuum.
{13:10} Ubi est rex tuus? maxime nunc salvet te in omnibus
urbibus tuis: et iudices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem, et
principes.
{13:11} Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione
mea.
{13:12} Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum
eius.
{13:13} Dolores parturientis venient ei: ipse filius non sapiens: nunc
enim non stabit in contritione filiorum.
{13:14} De manu mortis liberabo eos,
de morte redimam eos: ero mors tua o mors, morsus tuus ero inferne: consolatio
abscondita est ab oculis meis.
{13:15} Quia ipse inter fratres dividet:
adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem: et siccabit venas eius,
et desolabit fontem eius, et ipse diripiet thesaurum omnis vasis
desiderabilis.
Osee 14
{14:1} Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum
suum: in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et ftæ eius
discindantur.
{14:2} Convertere Israel ad Dominum Deum tuum: quoniam
corruisti in iniquitate tua.
{14:3} Tollite vobiscum verba, et convertimini
ad Dominum: et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum: et reddemus
vitulos labiorum nostrorum.
{14:4} Assur non salvabit nos, super equum non
ascendemus, nec dicemus ultra: Dii nostri opera manuum nostrarum: quia eius, qui
in te est, misereberis pupilli.
{14:5} Sanabo contritiones eorum, diligam eos
spontanee: quia aversus est furor meus ab eis.
{14:6} Ero quasi ros, Israel
germinabit sicut lilium, et erumpet radix eius ut Libani.
{14:7} Ibunt rami
eius, et erit quasi oliva gloria eius: et odor eius ut Libani.
{14:8}
Convertentur sedentes in umbra eius: vivent tritico, et germinabunt quasi vinea:
memoriale eius sicut vinum Libani.
{14:9} Ephraim quid mihi ultra idola? ego
exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem: ex me fructus tuus inventus
est.
{14:10} Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hæc?
quia rectæ viæ Domini, et iusti ambulabunt in eis: prævaricatores vero corruent
in eis.
Ad Index
Clementine Vulgate