Ad Index
Clementine Vulgate
Epistola Ad Philemonem
( 1-1 )
Philemon 1
{1:1} Paulus vinctus Christi Iesu, et Timotheus frater: Philemoni
dilecto, et adiutori nostro,
{1:2} et Appiæ sorori charissimæ, et Archippo
commilitoni nostro, et Ecclesiæ, quæ in domo tua est.
{1:3} Gratia vobis, et
pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
{1:4} Gratias ago Deo meo,
semper memoriam tui faciens in orationibus meis,
{1:5} audiens charitatem
tuam, et fidem, quam habes in Domino Iesu, et in omnes sanctos:
{1:6} ut
communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in
vobis in Christo Iesu.
{1:7} Gaudium enim magnum habui, et consolationem in
charitate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
{1:8}
Propter quod multam fiduciam habens in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem
pertinet:
{1:9} propter charitatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus
senex, nunc autem et vinctus Iesu Christi:
{1:10} Obsecro te pro meo filio,
quem genui in vinculis, Onesimo,
{1:11} qui tibi aliquando inutilis fuit,
nunc autem et mihi, et tibi utilis,
{1:12} quem remisi tibi. Tu autem illum,
ut mea viscera, suscipe:
{1:13} quem ego volueram mecum detinere, ut pro te
mihi ministraret in vinculis Evangelii:
{1:14} sine consilio autem tuo nihil
volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed
voluntarium.
{1:15} Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum
illum reciperes:
{1:16} iam non ut servum, sed pro servo charissimum fratrem,
maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino?
{1:17} Si
ergo habes me socium, suscipe illum sicut me:
{1:18} Si autem aliquid nocuit
tibi, aut debet: hoc mihi imputa.
{1:19} Ego Paulus scripsi mea manu: ego
reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes:
{1:20} ita frater. Ego
te fruar in Domino: Refice viscera mea in Domino.
{1:21} Confidens in
obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico,
facies.
{1:22} Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes
vestras donari me vobis.
{1:23} Salutat te Epaphras concaptivus meus in
Christo Iesu,
{1:24} Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adiutores
mei.
{1:25} Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
Ad Index
Clementine Vulgate