Ad Index
Clementine Vulgate
Liber Sapientiæ
( 1-19 )
Sapientia 1
{1:1} Diligite iustitiam, qui iudicatis terram. Sentite de Domino
in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum:
{1:2} quoniam invenitur
ab his, qui non tentant illum: apparet autem eis, qui fidem habent in
illum:
{1:3} perversæ enim cogitationes separant a Deo: probata autem virtus
corripit insipientes.
{1:4} quoniam in malevolam animam non introibit
sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.
{1:5} Spiritus enim
sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus, quæ sunt
sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate.
{1:6} Benignus
est enim spiritus sapientiæ, et non liberabit maledicum a labiis suis: quoniam
renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguæ
eius auditor.
{1:7} Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum: et hoc,
quod continet omnia, scientiam habet vocis.
{1:8} Propter hoc qui loquitur
iniqua, non potest latere, nec præteriet illum corripiens iudicium.
{1:9} In
cogitationibus enim impii interrogatio erit: sermonum autem illius auditio ad
Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius.
{1:10} Quoniam auris zeli
audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur.
{1:11} Custodite ergo
vos a murmuratione, quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ, quoniam
sermo obscurus in vacuum non ibit: os autem, quod mentitur, occidit
animam.
{1:12} Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ, neque acquiratis
perditionem in operibus manuum vestrarum.
{1:13} Quoniam Deus mortem non
fecit, nec lætatur in perditione vivorum.
{1:14} Creavit enim, ut essent
omnia: et sanabiles fecit nationes orbis terrarium: et non est in illis
medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra.
{1:15} Iustitia enim
perpetua est, et immortalis.
{1:16} Impii autem manibus et verbis
accersierunt illam: et æstimantes illam amicam, defluxerunt, et sponsiones
posuerunt ad illam: quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.
Sapientia 2
{2:1} Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: Exiguum, et cum
tædio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigerium in fine hominis, et non est
qui agnitus sit reversus ab inferis:
{2:2} quia ex nihilo nati sumus, et post
hoc erimus tamquam non fuerimus: quoniam fumus flatus est in naribus nostris: et
sermo scintilla ad commovendum cor nostrum:
{2:3} qua extincta, cinis erit
corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aer, et transibit vita
nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a
radiis solis, et a calore illius aggravata:
{2:4} et nomen nostrum oblivionem
accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum.
{2:5} Umbræ
enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri: quoniam
consignata est, et nemo revertitur.
{2:6} Venite ergo, et fruamur bonis quæ
sunt, et utamur creatura tamquam in iuventute celeriter.
{2:7} Vino pretioso
et unguentis nos impleamus: et non prætereat nos flos temporis.
{2:8}
Coronemus nos rosis antequam marcescant: nullum pratum sit, quod non pertranseat
luxuria nostra.
{2:9} Nemo nostrum exors sit luxuriæ nostræ: ubique
relinquamus signa lætitiæ: quoniam hæc est pars nostra, et hæc est
sors.
{2:10} Opprimamus pauperem iustum, et non parcamus viduæ, nec veterani
revereamur canos multi temporis.
{2:11} Sit autem fortitudo nostra lex
iustitiæ: quod enim infirmum est, inutile invenitur.
{2:12} Circumveniamus
ergo iustum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et
improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinæ
nostræ.
{2:13} Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se
nominat.
{2:14} Factus est nobis in traductionem cogitationum
nostrarum.
{2:15} Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est
aliis vita illius, et immutatæ sunt viæ eius.
{2:16} Tamquam nugaces æstimati
sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis, et præfert
novissima iustorum, et gloriatur patrem se habere Deum.
{2:17} Videamus ergo
si sermones illius veri sint, et tentemus quæ ventura sunt illi, et sciemus quæ
erunt novissima illius.
{2:18} Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum,
et liberabit eum de manibus contrariorum.
{2:19} Contumelia et tormento
interrogemus eum, ut sciamus reverentiam eius, et probemus patientiam
illius.
{2:20} Morte turpissima condemnemus eum: erit enim ei respectus ex
sermonibus illius.
{2:21} Hæc cogitaverunt, et erraverunt: excæcavit enim
illos malitia eorum.
{2:22} Et nescierunt sacramenta Dei, neque mercedem
speraverunt iustitiæ, nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum.
{2:23}
Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suæ
fecit illum.
{2:24} Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum:
{2:25} imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.
Sapientia 3
{3:1} Iustorum autem animæ in manu Dei sunt, et non tangent illos
tormentum mortis.
{3:2} Visi sunt oculis insipientium mori: et æstimata est
afflictio exitus illorum:
{3:3} et quod a nobis est iter, exterminium: illi
autem sunt in pace.
{3:4} Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes
illorum immortalitate plena est.
{3:5} In paucis vexati, in multis bene
disponentur: quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se.
{3:6}
Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit
illos, et in tempore erit respectus illorum.
{3:7} Fulgebunt iusti et tamquam
scintillæ in arundineto discurrent.
{3:8} Iudicabunt nationes, et
dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum.
{3:9} Qui
confidunt in illo, intelligent veritatem: et fideles in dilectione acquiescent
illi: quoniam donum et pax est electis eius.
{3:10} Impii autem secundum quæ
cogitaverunt, correptionem habebunt: qui neglexerunt iustum, et a Domino
recesserunt.
{3:11} Sapientiam enim, et disciplinam qui abiicit, infelix est:
et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera
eorum.
{3:12} Mulieres eorum insensatæ sunt, et nequissimi filii
eorum.
{3:13} Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis: et
incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione
animarum sanctarum:
{3:14} et spado, qui non operatus est per manus suas
iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei
donum electum, et sors in templo Dei acceptissima.
{3:15} Bonorum enim
laborum gloriosus est fructus, et quæ non concidat radix sapientiæ.
{3:16}
Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo thoro semen
exterminabitur.
{3:17} Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum
computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum.
{3:18} Et si
celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis
allocutionem.
{3:19} Nationis enim iniquæ diræ sunt
consummationes.
Sapientia 4
{4:1} O quam pulchra est casta generatio cum claritate: immortalis
est enim memoria illius: quoniam et apud Deum nota est, et apud
homines.
{4:2} Cum præsens est, imitantur illam: et desiderant eam cum se
eduxerit, et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum præmium
vincens.
{4:3} Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis, et spuria
vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum
collocabunt.
{4:4} Et si in ramis in tempore germinaverint, infirmiter
posita, a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum eradicabuntur.
{4:5}
Confringentur enim rami inconsummati, et fructus illorum inutiles, et acerbi ad
manducandum, et ad nihilum apti.
{4:6} Ex iniquis enim somnis filii qui
nascuntur, testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione
sua.
{4:7} Iustus autem si morte præoccupatus fuerit, in refrigerio
erit.
{4:8} Senectus enim venerabilis est non diuturna, neque annorum numero
computata: cani autem sunt sensus hominis,
{4:9} et ætas senectutis vita
immaculata.
{4:10} Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter
peccatores translatus est.
{4:11} raptus est ne malitia mutaret intellectum
eius, aut ne fictio deciperet animam illius.
{4:12} Fascinatio enim
nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum
sine malitia.
{4:13} Consummatus in brevi explevit tempora multa:
{4:14}
placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de
medio iniquitatum: populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in
præcordiis talia:
{4:15} quoniam gratia Dei, et misericordia est in sanctos
eius, et respectus in electos illius.
{4:16} Condemnat autem iustus mortuus
vivos impios, et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti.
{4:17}
Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus,
et quare munierit illum Dominus.
{4:18} Videbunt et contemnent eum: illos
autem Dominus irridebit.
{4:19} et erunt post hæc decidentes sine honore, et
in contumelia inter mortuos in perpetuum: quoniam disrumpet illos inflatos sine
voce, et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur: et
erunt gementes, et memoria illorum peribit.
{4:20} Venient in cogitatione
peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates
ipsorum.
Sapientia 5
{5:1} Tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos, qui se
angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum.
{5:2} Videntes turbabuntur
timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis,
{5:3}
dicentes intra se, pnitentiam agentes, et præ angustia spiritus gementes. Hi
sunt, quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem
improperii.
{5:4} Nos insensati vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem
illorum sine honore:
{5:5} ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et
inter sanctos sors illorum est.
{5:6} Ergo erravimus a via veritatis, et
iustitiæ lumen non luxit nobis, et Sol intelligentiæ non est ortus
nobis.
{5:7} Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus
vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus.
{5:8} Quid nobis profuit
superbia? aut divitiarum iactantia quid contulit nobis?
{5:9} Transierunt
omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuncius percurrens,
{5:10} et tamquam
navis, quæ pertransit fluctuantem aquam: cuius, cum præterierit, non est
vestigium invenire, neque semitam carinæ illius in fluctibus:
{5:11} aut
tamquam avis, quæ transvolat in aere, cuius nullum invenitur argumentum
itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum: et scindens per vim
itineris aerem: commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur
itineris illius:
{5:12} aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum,
divisus aer continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus
illius:
{5:13} sic et nos nati continuo desivimus esse: et virtutis quidem
nullum signum valuimus ostendere: in malignitate autem nostra consumpti
sumus.
{5:14} Talia dixerunt in inferno hi, qui peccaverunt:
{5:15}
quoniam spes impii tamquam lanugo est, quæ a vento tollitur: et tamquam spuma
gracilis, quæ a procella dispergitur: et tamquam fumus, qui a vento diffusus
est: et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis.
{5:16} Iusti autem
in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud
Altissimum.
{5:17} Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu
Domini: quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet
illos.
{5:18} Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad
ultionem inimicorum.
{5:19} Induet pro thorace iustitiam, et accipiet pro
galea iudicium certum.
{5:20} sumet scutum inexpugnabile æquitatem:
{5:21}
acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra
insensatos.
{5:22} Ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene
curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient.
{5:23} Et
a petrosa ira plenæ mittentur grandines, excandescet in illos aqua maris, et
flumina concurrent duriter.
{5:24} Contra illos stabit spiritus virtutis, et
tamquam turbo venti dividet illos: et ad eremum perducet omnem terram iniquitas
illorum, et malignitas evertet sedes potentium.
Sapientia 6
{6:1} Melior est sapientia quam vires: et vir prudens quam
fortis.
{6:2} Audite ergo reges, et intelligite, discite iudices finium
terræ.
{6:3} Præbete aures vos, qui continetis multitudines, et placetis
vobis in turbis nationum:
{6:4} quoniam data est a Domino potestas vobis, et
virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes
scrutabitur:
{6:5} quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte
iudicastis nec custodistis legem iustitiæ, neque secundum voluntatem Dei
ambulastis.
{6:6} Horrende et cito aparebit vobis: quoniam iudicium
durissimum his, qui præsunt, fiet.
{6:7} Exiguo enim conceditur misericordia:
potentes autem potenter tormenta patientur.
{6:8} Non enim subtrahet personam
cuiusquam Deus, nec verebitur magnitudinem cuiusquam: quoniam pusillum et magnum
ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus.
{6:9} Fortioribus autem
fortior instat cruciatio.
{6:10} Ad vos ergo reges sunt hi sermones mei, ut
discatis sapientiam, et non excidatis.
{6:11} Qui enim custodierint iusta
iuste, iustificabuntur: et qui didicerint ista, invenient quid
respondeant.
{6:12} Concupiscite ergo sermones meos, diligite illos, et
habebitis disciplinam.
{6:13} Clara est, et quæ numquam marcescit sapientia,
et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt
illam.
{6:14} Præoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior
ostendat.
{6:15} Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit: assidentem
enim illam foribus suis inveniet.
{6:16} Cogitare ergo de illa sensus est
consummatus: et qui vigilaverit propter illam, cito securus erit.
{6:17}
Quoniam dignos se ipsa circuit quærens, et in viis ostendit se illis hilariter,
et in omni providentia occurrit illis.
{6:18} Initium enim illius verissima
est disciplinæ concupiscentia.
{6:19} Cura ergo disciplinæ, dilectio est: et
dilectio, custodia legum illius est: custoditio autem legum, consummatio
incorruptionis est:
{6:20} incorruptio autem facit esse proximum
Deo.
{6:21} Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum
perpetuum.
{6:22} Si ergo delectamini sedibus, et sceptris o reges populi,
diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis.
{6:23} diligite lumen
sapientiæ omnes qui præestis populis.
{6:24} quid est autem sapientia, et
quemadmodum facta sit referam: et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab
initio nativitatis investigabo, et ponam in lucem scientiam illius, et non
præteribo veritatem:
{6:25} neque cum invidia tabescente iter habebo: quoniam
talis homo non erit particeps sapientiæ.
{6:26} Multitudo autem sapientium
sanitas est orbis terrarum: et rex sapiens stabilimentum populi est.
{6:27}
Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis.
Sapientia 7
{7:1} Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex
genere terreni illius, qui prior factus est, et in ventre matris figuratus sum
caro,
{7:2} decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine, ex semine
hominis, et delectamento somni conveniente.
{7:3} Et ego natus accepi
communem aerem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem
omnibus emisi plorans.
{7:4} in involumentis nutritus sum, et curis
magnis.
{7:5} Nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium.
{7:6}
Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus.
{7:7} Propter
hoc optavi, et datus est mihi sensus: et invocavi, et venit in me spiritus
sapientiæ:
{7:8} et præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse
duxi in comparatione illius.
{7:9} nec comparavi illi lapidem pretiosum:
quoniam omne aurum in comparatione illius, arena est exigua, et tamquam lutum
æstimabitur argentum in conspectu illius.
{7:10} Super salutem et speciem
dilexi illam, et proposui pro luce habere illam: quoniam inextinguibile est
lumen illius.
{7:11} Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et
innumerabilis honestas per manus illius,
{7:12} et lætatus sum in omnibus:
quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater
est.
{7:13} Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et
honestatem illius non abscondo.
{7:14} Infinitus enim thesaurus est
hominibus: quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei, propter
disciplinæ dona commendati.
{7:15} Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia,
et præsumere digna horum, quæ mihi dantur: quoniam ipse sapientiæ dux est, et
sapientium emendator:
{7:16} in manu enim illius et nos, et sermones nostri,
et omnis sapientia, et operum scientia et disciplina.
{7:17} Ipse enim dedit
mihi horum, quæ sunt, scientiam veram: ut sciam dispositionem orbis terrarum, et
virtutes elementorum,
{7:18} initium, et consummationem, et medietatem
temporum, vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum,
{7:19}
anni cursus, et stellarum dispositiones,
{7:20} naturas animalium, et iras
bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et
virtutes radicum,
{7:21} et quæcumque sunt absconsa et improvisa, didici:
omnium enim artifex docuit me sapientia.
{7:22} est enim in illa spiritus
intelligentiæ, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis,
incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat,
benefaciens,
{7:23} humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem
habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus:
intelligibilis, mundus, subtilis.
{7:24} Omnibus enim mobilibus mobilior est
sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam.
{7:25} Vapor est
enim virtutis Dei, et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera:
et ideo nihil inquinatum in eam incurrit.
{7:26} candor est enim lucis
æternæ, et speculum sine macula Dei maiestatis, et imago bonitatis
illius.
{7:27} Et cum sit una, omnia potest: et in se permanens omnia
innovat, et per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas
constituit.
{7:28} Neminem enim diligit Deus, nisi eum, qui cum sapientia
inhabitat.
{7:29} Est enim hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem
stellarum, luci comparata invenitur prior.
{7:30} Illi enim succedit nox,
sapientiam autem non vincit malitia.
Sapientia 8
{8:1} Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit
omnia suaviter.
{8:2} Hanc amavi, et exquisivi a iuventute mea, et quæsivi
sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius.
{8:3}
Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei: sed et omnium Dominus
dilexit illam.
{8:4} doctrix enim est disciplinæ Dei, et electrix operum
illius.
{8:5} Et si divitiæ appetuntur in vita, quid sapientia locupletius,
quae operatur omnia?
{8:6} Si autem sensus operatur: quis horum, quæ sunt,
magis quam illa est artifex?
{8:7} Et si iustitiam quis diligit: labores
huius magnas habent virtutes: sobrietatem enim, et prudentiam docet, et
iustitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.
{8:8} Et
si multitudinem scientiæ desiderat quis, scit præterita, et de futuris æstimat:
scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum: signa et monstra scit
antequam fiant, et eventus temporum et sæculorum.
{8:9} Proposui ergo hanc
adducere mihi ad convivendum: sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et
erit allocutio cogitationis et tædii mei.
{8:10} Habebo propter hanc
claritatem ad turbas, et honorem apud seniores iuvenis:
{8:11} et acutus
inveniar in iudicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies
principum mirabuntur me:
{8:12} tacentem me sustinebunt, et loquentem me
respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent.
{8:13} Præterea
habebo per hanc immortalitatem: et memoriam æternam his, qui post me futuri
sunt, relinquam.
{8:14} Disponam populos: et nationes mihi erunt
subditæ.
{8:15} Timebunt me audientes reges horrendi: in multitudine videbor
bonus, et in bello fortis.
{8:16} Intrans in domum meam, conquiescam cum
illa: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus
illius, sed lætitiam et gaudium.
{8:17} Hæc cogitans apud me, et commemorans
in corde meo: quoniam immortalitas est in cognatione sapientiæ,
{8:18} et in
amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine
defectione, et in certamine loquelæ illius sapientia, et præclaritas in
communicatione sermonum ipsius: circuibam quærens, ut mihi illam
assumerem.
{8:19} Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam
bonam.
{8:20} Et cum essem magis bonus, veni ad corpus
incoinquinatum.
{8:21} Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens,
nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cuius esset hoc donum: adii
Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis præcordiis meis.
Sapientia 9
{9:1} Deus patrum meorum, et Domine misericordiæ, qui fecisti
omnia verbo tuo,
{9:2} et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur
creaturæ, quæ a te facta est,
{9:3} ut disponat orbem terrarum in æquitate et
iustitia, et in directione cordis iudicium iudicet:
{9:4} da mihi sedium
tuarum assistricem sapientiam, et noli me reprobare a pueris tuis:
{9:5}
quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillæ tuæ, homo infirmus, et exigui
temporis, et minor ad intellectum iudicii et legum.
{9:6} Nam et si quis erit
consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum
computabitur.
{9:7} Tu elegisti me regem populo tuo, et iudicem filiorum
tuorum et filiarum:
{9:8} et dixisti me ædificare templum in monte sancto
tuo, et in civitate habitationis tuæ altare, similitudinem tabernaculi sancti
tui, quod præparasti ab initio:
{9:9} et tecum sapientia tua, quæ novit opera
tua, quæ et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset
placitum oculis tuis, et quid directum in præceptis tuis.
{9:10} Mitte illam
de cælis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit et mecum
laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te:
{9:11} scit enim illa omnia, et
intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua
potentia.
{9:12} Et erunt accepta opera mea, et disponam populum tuum iuste,
et ero dignus sedium patris mei.
{9:13} Quis enim hominum poterit scire
consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid velit Deus?
{9:14} Cogitationes
enim mortalium timidæ, et incertæ providentiæ nostræ.
{9:15} Corpus enim,
quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa
cogitantem.
{9:16} Et difficile æstimamus quæ in terra sunt: et quæ in
prospectu sunt, invenimus cum labore. Quæ autem in cælis sunt quis
investigabit?
{9:17} Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis
sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis:
{9:18} et sic
correctæ sint semitæ eorum, qui sunt in terris, et quæ tibi placent didicerint
homines?
{9:19} Nam per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi
Domine a principio.
Sapientia 10
{10:1} Hæc illum, qui primus formatus est a Deo patre orbis
terrarum, cum solus esset creatus, custodivit,
{10:2} et eduxit illum a
delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia.
{10:3} Ab hac ut
recessit iniustus in ira sua, per iram homicidii fraterni deperiit.
{10:4}
Propter quem, cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per
contemptibile lignum iustum gubernans.
{10:5} Hæc et in consensu nequitiæ cum
se nationes contulissent, scivit iustum, et conservavit sine querela Deo, et in
filii misericordia fortem custodivit.
{10:6} Hæc iustum a pereuntibus impiis
liberavit fugientem, descendente igne in pentapolim:
{10:7} quibus in
testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore
fructus habentes arbores, et incredibilis animæ memoria stans figmentum
salis.
{10:8} Sapientiam enim prætereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut
ignorarent bona, sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam, ut in
his, quæ peccaverunt, nec latere potuissent.
{10:9} Sapientia autem hos, qui
se observant, a doloribus liberavit.
{10:10} Hæc profugum iræ fratris iustum
deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam
sanctorum: honestavit illum in laboribus, et complevit labores
illius.
{10:11} In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum
fecit illum.
{10:12} Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit
illum, et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium
potentior est sapientia.
{10:13} Hæc venditum iustum non dereliquit, sed a
peccatoribus liberavit eum: descenditque cum illo in foveam,
{10:14} et in
vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam
adversus eos, qui eum deprimebant: et mendaces ostendit, qui maculaverunt illum,
et dedit illi claritatem æternam.
{10:15} Hæc populum iustum, et semen sine
querela liberavit a nationibus, quæ illum deprimebant.
{10:16} Intravit in
animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et
signis.
{10:17} Et reddidit iustis mercedem laborum suorum, et deduxit illos
in via mirabili: et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per
noctem:
{10:18} transtulit illos per Mare rubrum, et transvexit illos per
aquam nimiam.
{10:19} Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab
altitudine inferorum eduxit illos. Ideo iusti tulerunt spolia
impiorum,
{10:20} et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum, et victricem
manum tuam laudaverunt pariter:
{10:21} quoniam sapientia aperuit os mutorum,
et linguas infantium fecit disertas.
Sapientia 11
{11:1} Direxit opera eorum in manibus prophetæ sancti.
{11:2}
Iter fecerunt per deserta, quæ non habitabantur: et in locis desertis fixerunt
casas.
{11:3} Steterunt contra hostes, et de inimicis se
vindicaverunt.
{11:4} Sitierunt, et invocaverunt te, et data est illis aqua
de petra altissima, et requies sitis de lapide duro.
{11:5} Per quæ enim
pnas passi sunt inimici illorum, a defectione potus sui, et in eis, cum
abundarent filii Israel, lætati sunt;
{11:6} per hæc, cum illis deessent,
bene cum illis actum est.
{11:7} Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis,
humanum sanguinem dedisti iniustis.
{11:8} Qui cum minuerentur in traductione
infantium occisorum, dedisti illis abundantem aquam insperate,
{11:9}
ostendens per sitim, quæ tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios
illorum necares.
{11:10} Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia
disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta
paterentur.
{11:11} Hos quidem tamquam pater monens probasti: illos autem
tamquam durus rex interrogans condemnasti.
{11:12} Absentes enim et præsentes
similiter torquebantur.
{11:13} Duplex enim illos acceperat tædium, et
gemitus cum memoria præteritorum.
{11:14} Cum enim audirent per sua tormenta
bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus.
{11:15}
Quem enim in expositione prava proiectum deriserunt, in finem eventus mirati
sunt: non similiter iustis sitientes.
{11:16} Pro cogitationibus autem
insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes,
et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in
vindictam:
{11:17} ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et
torquetur.
{11:18} Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quæ
creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum,
aut audaces leones,
{11:19} aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut
vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis
scintillas emittentes:
{11:20} quarum non solum læsura poterat illos
exterminare, sed et aspectus per timorem occidere.
{11:21} Sed et sine his
uno spiritu poterant occidi persecutionem passi ab ipsis factis suis, et
dispersi per spiritum virtutis tuæ: sed omnia in mensura, et numero, et pondere
disposuisti.
{11:22} Multum enim valere, tibi soli supererat semper: et
virtuti brachii tui quis resistet?
{11:23} Quoniam tamquam momentum stateræ,
sic est ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani, quæ descendit
in terram.
{11:24} Sed misereris omnium, quia omnia potes, et dissimulas
peccata hominum propter pnitentiam.
{11:25} Diligis enim omnia quæ sunt, et
nihil odisti eorum quæ fecisti: nec enim odiens aliquid constituisti, aut
fecisti.
{11:26} Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses?
aut quod a te vocatum non esset, conservaretur?
{11:27} Parcis autem omnibus:
quoniam tua sunt Domine, qui amas animas.
Sapientia 12
{12:1} O quam bonus, et suavis est Domine spiritus tuus in
omnibus!
{12:2} Ideoque eos, qui exerrant, partibus corripis: et de quibus
peccant, admones et alloqueris: ut relicta malitia credant in te
Domine.
{12:3} Illos enim antiquos inhabitatores terræ sanctæ tuæ, quos
exhorruisti,
{12:4} quoniam odibilia opera tibi faciebant per medicamina et
sacrificia iniusta,
{12:5} et filiorum suorum necatores sine misericordia, et
comestores viscerum hominum, et devoratores sanguinis a medio sacramento
tuo,
{12:6} et auctores parentes animarum inauxiliatarum perdere voluisti per
manus parentum nostrorum,
{12:7} ut dignam perciperent peregrinationem
puerorum Dei, quæ tibi omnium charior est terra.
{12:8} Sed et his tamquam
hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos
paulatim exterminarent.
{12:9} Non quia impotens eras in bello subiicere
impios iustis, aut bestiis sævis, aut verbo duro simul exterminare:
{12:10}
sed partibus iudicans dabas locum pnitentiæ, non ignorans quoniam nequam est
natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari
cogitatio illorum in perpetuum.
{12:11} Semen enim erat maledictum ab initio:
nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum.
{12:12} Quis enim dicet
tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra iudicium tuum? aut quis in conspectu
tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint
nationes, quas tu fecisti?
{12:13} Non enim est alius Deus quam tu, cui cura
est de omnibus, ut ostendas quoniam non iniuste iudicas iudicium.
{12:14}
Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his, quos
perdidisti.
{12:15} Cum ergo sis iustus, iuste omnia disponis: ipsum quoque,
qui non debet puniri, condemnare, exterum æstimas a tua virtute.
{12:16}
Virtus enim tua iustitiæ initium est: et ob hoc quod Dominus es, omnibus te
parcere facis.
{12:17} Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in
virtute consummatus, et horum, qui te nesciunt, audaciam traducis.
{12:18} Tu
autem dominator virtutis, cum tranquillitate iudicas, et cum magna reverentia
disponis nos: subest enim tibi, cum volueris, posse.
{12:19} Docuisti autem
populum tuum, per talia opera, quoniam oportet iustum esse et humanum, et bonæ
spei fecisti filios tuos: quoniam iudicans das locum in peccatis
pnitentiæ.
{12:20} Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum
tanta cruciasti attentione, dans tempus et locum, per quæ possent mutari a
malitia;
{12:21} cum quanta diligentia iudicasti filios tuos, quorum
parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum?
{12:22}
Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut
bonitatem tuam cogitemus iudicantes: et cum de nobis iudicatur, speremus
misericordiam tuam.
{12:23} Unde et illis, qui in vita sua insensate et
iniuste vixerunt, per hæc, quæ coluerunt, dedisti summa tormenta.
{12:24}
Etenim in erroris via diutius erraverunt, deos æstimantes hæc, quæ in animalibus
sunt supervacua, infantium insensatorum more viventes.
{12:25} Propter hoc
tamquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti.
{12:26} Qui autem
ludibriis et increpationibus non sunt correcti, dignum Dei iudicium experti
sunt.
{12:27} In quibus enim patientes indignabantur, per hæc quos putabant
deos, in ipsis cum exterminarentur videntes, illum, quem olim negabant se nosse,
verum Deum agnoverunt: propter quod et finis condemnationis eorum venit super
illos.
Sapientia 13
{13:1} Vani autem sunt omnes homines, in quibus non subest
scientia Dei: et de his, quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum, qui
est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex:
{13:2} sed aut
ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam,
aut solem et lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt.
{13:3} Quorum si
specie delectati, deos putaverunt: sciant quanto his dominator eorum speciosior
est. Speciei enim generator hæc omnia constituit.
{13:4} Aut si virtutem et
opera eorum mirati sunt, intelligant ab illis, quoniam qui hæc fecit, fortior
est illis:
{13:5} a magnitudine enim speciei, et creaturæ cognoscibiliter
poterit creator horum videri.
{13:6} Sed tamen adhuc in his minor est
querela. Et hi enim fortasse errant, Deum quærentes, et volentes
invenire.
{13:7} Etenim cum in operibus illius conversentur, inquirunt: et
persuasum habent quoniam bona sunt quæ videntur.
{13:8} Iterum autem nec his
debet ignosci.
{13:9} Si enim tantum potuerunt scire, ut possent æstimare
sæculum: quomodo huius Dominum non facilius invenerunt?
{13:10} Infelices
autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera
manuum hominum, aurum et argentum, artis inventionem, et similitudines
animalium, aut lapidem inutilem opus manus antiquæ.
{13:11} Aut siquis
artifex faber de silva lignum rectum secuerit, et huius docte eradat omnem
corticem, et arte sua usus, diligenter fabricet vas utile in conversationem
vitæ,
{13:12} reliquiis autem eius operis, ad præparationem escæ
abutatur:
{13:13} et reliquum horum, quod ad nullos usus facit, lignum
curvum, et vorticibus plenum, sculpat diligenter per vacuitatem suam, et per
scientiam suæ artis figuret illud, et assimilet illud imagini
hominis,
{13:14} aut alicui ex animalibus illud comparet, perliniens rubrica,
et rubicundum faciens fuco colorem illius, et omnem maculam, quæ in illo est,
perliniens:
{13:15} et faciat ei dignam habitationem, et in pariete ponens
illud, et confirmans ferro,
{13:16} ne forte cadat, prospiciens illi, sciens
quoniam non potest adiuvare se: imago enim est, et opus est illi
adiutorium.
{13:17} Et de substantia sua, et de filiis suis, et de nuptiis
votum faciens inquirit. Non erubescit loqui cum illo, qui sine anima
est:
{13:18} et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, et pro vita rogat
mortuum, et in adiutorium inutilem invocat:
{13:19} et pro itinere petit ab
eo, qui ambulare non potest: et de acquirendo, et de operando, et de omnium
rerum eventu petit ab eo, qui in omnibus est inutilis.
Sapientia 14
{14:1} Iterum alius navigare cogitans, et per feros fluctus iter
facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat.
{14:2} Illud
enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit
sua.
{14:3} Tua autem, Pater, providentia gubernat: quoniam dedisti et in
mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam,
{14:4} ostendens quoniam
potens es ex omnibus salvare, etiam si sine arte aliquis adeat mare.
{14:5}
Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera: propter hoc etiam et exiguo ligno
credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati
sunt:
{14:6} sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis
terrarum ad ratem confugiens, remisit sæculo semen nativitatis, quæ manu tua
erat gubernata.
{14:7} Benedictum est enim lignum, per quod fit
iustitia.
{14:8} Per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et
qui fecit illud: quia ille quidem operatus est: illud autem cum esset fragile,
deus cognominatus est.
{14:9} Similiter autem odio sunt Deo impius, et
impietas eius.
{14:10} Etenim quod factum est, cum illo, qui fecit, tormenta
patietur.
{14:11} Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus:
quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt, et in tentationem animabus hominum, et
in muscipulam pedibus insipientium.
{14:12} Initium enim fornicationis est
exquisitio idolorum: et adinventio illorum corruptio vitæ est.
{14:13} neque
enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum.
{14:14} Supervacuitas enim
hominum hæc advenit in orbem terrarum: et ideo brevis illorum finis est
inventus.
{14:15} Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit
imaginem: et illum, qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere
cpit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.
{14:16} Deinde
interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tamquam lex
custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta.
{14:17} Et hos,
quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, e
longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis, quem honorare volebant,
fecerunt: ut illum, qui aberat, tanquam præsentem colerent sua
sollicitudine.
{14:18} Provexit autem ad horum culturam et hos, qui
ignorabant, artificis eximia diligentia.
{14:19} Ille enim volens placere
illi, qui se assumpsit, elaboravit arte sua, ut similitudinem in melius
figuraret.
{14:20} Multitudo autem hominum abducta per speciem operis, eum,
qui ante tempus tanquam homo honoratus fuerat, nunc deum
æstimaverunt.
{14:21} Et hæc fuit vitæ humanæ deceptio: quoniam aut affectui,
aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis
imposuerunt.
{14:22} Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, sed
et in magno viventes inscientiæ bello, tot et tam magna mala pacem
appellant.
{14:23} Aut enim filios suos sacrificantes, aut obscura sacrificia
facientes, aut insaniæ plenas vigilias habentes,
{14:24} neque vitam, neque
nuptias mundas iam custodiunt, sed alius alium per invidiam occidit, aut
adulterans contristat:
{14:25} et omnia commista sunt, sanguis, homicidium,
furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et periurium, tumultus
bonorum,
{14:26} Dei immemoratio, animarum inquinatio, nativitatis immutatio,
nuptiarum inconstantia, inordinatio mchiæ et impudicitiæ.
{14:27} Infandorum
enim idolorum cultura, omnis mali causa est, et initium et finis.
{14:28} Aut
enim dum lætantur, insaniunt: aut certe vaticinantur falsa, aut vivunt iniuste,
aut peierant cito.
{14:29} Dum enim confidunt in idolis, quæ sine anima sunt,
male iurantes noceri se non sperant.
{14:30} Utraque ergo illis evenient
digne, quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis, et iuraverunt iniuste,
in dolo contemnentes iustitiam.
{14:31} Non enim iuratorum virtus, sed
peccantium pna perambulat semper iniustorum prævaricationem.
Sapientia 15
{15:1} Tu autem Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in
misericordia disponens omnia.
{15:2} Etenim si peccaverimus, tui sumus,
scientes magnitudinem tuam: et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus
computati.
{15:3} Nosse enim te, consummata iustitia est: et scire iustitiam,
et virtutem tuam, radix est immortalitatis.
{15:4} Non enim in errorem
induxit nos hominum malæ artis excogitatio, nec umbra picturæ labor sine fructu,
effigies sculpta per varios colores,
{15:5} cuius aspectus insensato dat
concupiscentiam, et diligit mortuæ imaginis effigiem sine anima.
{15:6}
Malorum amatores, digni sunt qui spem habeant in talibus, et qui faciunt illos,
et qui diligunt, et qui colunt.
{15:7} Sed et figulus mollem terram premens
laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas, et de eodem luto fingit quæ
munda sunt in usum vasa, et similiter quæ his sunt contraria: horum autem
vasorum quis sit usus, iudex est figulus.
{15:8} Et cum labore vano deum
fingit de eodem luto: ille qui paulo ante de terra factus fuerat, et post
pusillum reducit se unde acceptus est, repetitus animæ debitum quam
habebat.
{15:9} Sed cura est illi, non quia laboraturus est, nec quoniam
brevis illi vita est, sed concertatur aurificibus et argentariis: sed et ærarios
imitatur, et gloriam præfert, quoniam res supervacuas fingit.
{15:10} Cinis
est enim cor eius, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita
eius:
{15:11} quoniam ignoravit qui se finxit, et qui inspiravit illi animam,
quæ operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem.
{15:12} Sed et
æstimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitæ compositam ad
lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere.
{15:13} Hic enim scit
se super omnes delinquere, qui ex terræ materia fragilia vasa, et sculptilia
fingit.
{15:14} Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animæ
superbi, sunt inimici populi tui, et imperantes illi:
{15:15} quoniam omnia
idola nationum deos æstimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum,
neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti
manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.
{15:16} Homo
enim fecit illos: et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos. Nemo enim sibi
similem homo poterit Deum fingere.
{15:17} Cum enim sit mortalis, mortuum
fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his, quos colit, quia ipse quidem
vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam.
{15:18} Sed et animalia
miserrima colunt: insensata enim comparata his, illis sunt deteriora.
{15:19}
Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere. Effugerunt
autem Dei laudem, et benedictionem eius.
Sapientia 16
{16:1} Propter hæc, et per his similia passi sunt digne tormenta,
et per multitudinem bestiarum exterminati sunt.
{16:2} Pro quibus tormentis
bene disposuisti populum tuum, quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui
novum saporem, escam parans eis ortygometram:
{16:3} ut illi quidem
concupiscentes escam propter ea, quæ illis ostensa et missa sunt, etiam a
necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti, novam
gustaverunt escam.
{16:4} Oportebat enim illis sine excusatione quidem
supervenire interitum exercentibus tyrannidem: his autem tantum ostendere
quemadmodum inimici eorum exterminabantur.
{16:5} Etenim cum illis supervenit
sæva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur.
{16:6}
Sed non in perpetuum ira tua permansit, sed ad correptionem in brevi turbati
sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ.
{16:7}
Qui enim conversus est, non per hoc, quod videbat, sanabatur, sed per te omnium
salvatorem:
{16:8} in hoc autem ostendisti inimicis nostris, quia tu es, qui
liberas ab omni malo.
{16:9} Illos enim locustarum, et muscarum occiderunt
morsus, et non est inventa sanitas animæ illorum: quia digni erant ab huiusmodi
exterminari.
{16:10} Filios autem tuos, nec draconum venenatorum vicerunt
dentes: misericordia enim tua adveniens sanabat illos.
{16:11} In memoria
enim sermonum tuorum examinabantur, et velociter salvabantur, ne in altam
incidentes oblivionem, non possent tuo uti adiutorio.
{16:12} Etenim neque
herba, neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat
omnia.
{16:13} Tu es enim, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem, et
deducis ad portas mortis, et reducis:
{16:14} homo autem occidit quidem per
malitiam, et cum exierit spiritus, non revertetur, nec revocabit animam quæ
recepta est:
{16:15} sed tuam manum effugere impossibile est.
{16:16}
Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt:
novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem
consumpti.
{16:17} Quod enim mirabile erat, in aqua, quæ omnia extinguit,
plus ignis valebat: vindex est enim orbis iustorum.
{16:18} Quodam enim
tempore, mansuetabatur ignis, ne comburerentur quæ ad impios missa erant
animalia: sed ut ipsi videntes scirent, quoniam Dei iudicio patiuntur
persecutionem.
{16:19} Et quodam tempore in aqua supra virtutem ignis,
exardescebat undique, ut iniquæ terræ nationem exterminaret.
{16:20} Pro
quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum, et paratum panem de cælo
præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis
saporis suavitatem.
{16:21} Substantia enim tua dulcedinem tuam, quam in
filios habes, ostendebat: et deserviens uniuscuiusque voluntati, ad quod quisque
volebat, convertebatur.
{16:22} Nix autem et glacies sustinebant vim ignis,
et non tabescebant: ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis
ardens in grandine et pluvia coruscans.
{16:23} Hic autem iterum ut
nutrirentur iusti, etiam suæ virtutis oblitus est.
{16:24} Creatura enim tibi
Factori deserviens, exardescit in tormentum adversus iniustos: et lenior fit ad
benefaciendum pro his, qui in te confidunt.
{16:25} Propter hoc et tunc in
omnia transfigurata omnium nutrici gratiæ tuæ deserviebat, ad voluntatem eorum,
qui a te desiderabant:
{16:26} ut scirent filii tui, quos dilexisti Domine,
quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos, qui in te
crediderint, conservat.
{16:27} Quod enim ab igne non poterat exterminari,
statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat:
{16:28} ut notum omnibus
esset, quoniam oportet prævenire solem ad benedictionem tuam, et ad ortum lucis
te adorare.
{16:29} Ingrati enim spes tamquam hybernalis glacies tabescet, et
disperiet tamquam aqua supervacua.
Sapientia 17
{17:1} Magna sunt enim iudicia tua Domine, et inenarrabilia verba
tua: propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt.
{17:2} Dum enim persuasum
habent iniqui posse dominari nationi sanctæ: vinculis tenebrarum et longæ noctis
compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuæ providentiæ
iacuerunt.
{17:3} Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso
oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et cum admiratione nimia
perturbati.
{17:4} Neque enim quæ continebat illos spelunca, sine timore
custodiebat: quoniam sonitus descendens perturbabat illos, et personæ tristes
illis apparentes pavorem illis præstabant.
{17:5} Et ignis quidem nulla vis
poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant
illam noctem horrendam.
{17:6} Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore
plenus: et timore perculsi illius quæ non videbatur, faciei, æstimabant
deteriora esse quæ videbantur:
{17:7} et magicæ artis appositi erant derisus,
et sapientiæ gloriæ correptio cum contumelia.
{17:8} Illi enim qui
promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum
derisu pleni timore languebant.
{17:9} Nam etsi nihil illos ex monstris
perturbabat: transitu animalium et serpentium sibilatione commoti, tremebundi
peribant: et aerem, quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se
videre.
{17:10} Cum sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis:
semper enim præsumit sæva, perturbata conscientia.
{17:11} Nihil enim est
timor nisi proditio cogitationis auxiliorum.
{17:12} Et dum ab intus minor
est expectatio, maiorem computat in scientiam eius causæ, de qua tormentum
præstat.
{17:13} Illi autem qui impotentem vere noctem, et ab infimis, et ab
altissimis inferis supervenientem, eumdem somnum dormientes,
{17:14}
aliquando monstrorum exagitabantur timore, aliquando animæ deficiebant
traductione: subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat.
{17:15}
Deinde si quisquam ex illis decidisset, custodiebatur in carcere sine ferro
reclusus.
{17:16} Si enim rusticus quis erat, aut pastor, aut agri laborum
operarius præoccupatus esset, ineffugibilem sustinebat necessitatem.
{17:17}
Una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritus sibilans, aut
inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut vis aquæ decurrentis
nimium,
{17:18} aut sonus validus præcipitatarum petrarum, aut ludentium
animalium cursus invisus, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de
altissimis montibus Echo: deficientes faciebant illos præ timore.
{17:19}
Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis
operibus continebatur.
{17:20} Solis autem illis superposita erat gravis nox,
imago tenebrarum, quæ superventura illis erat. Ipsi ergo sibi erant graviores
tenebris.
Sapientia 18
{18:1} Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem
audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi eadem passi erant,
magnificabant te:
{18:2} et qui ante læsi erant, quia non lædebantur, gratias
agebant: et ut esset differentia, donum petebant.
{18:3} Propter quod ignis
ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ viæ, et solem sine læsura boni hospitii
præstitisti.
{18:4} Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem
tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat
incorruptum legis lumen sæculo dari.
{18:5} Cum cogitarent iustorum occidere
infantes: et uno expositio filio, et liberato, in traductionem illorum,
multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua
valida.
{18:6} Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere
scientes quibus iuramentis crediderunt, animæquiores essent.
{18:7} Suscepta
est autem a populo tuo sanitas quidem iustorum, iniustorum autem
exterminatio.
{18:8} Sicut enim læsisti adversarios: sic et nos provocans
magnificasti.
{18:9} Absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum, et
iustitiæ legem in concordia disposuerunt: similiter et bona et mala recepturos
iustos, patrum iam decantantes laudes.
{18:10} Resonabat autem inconveniens
inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium.
{18:11}
Simili autem pna servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi
similia passus.
{18:12} Similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos
habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant: quoniam uno
momento, quæ erat præclarior natio illorum, exterminata est.
{18:13} De
omnibus enim non credentes propter veneficia, tunc vero primum cum fuit
exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse.
{18:14} Cum enim
quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter
haberet,
{18:15} omnipotens sermo tuus de cælo a regalibus sedibus, durus
debellator in mediam exterminii terram prosilivit,
{18:16} gladius acutus
insimulatum imperium tuum portans, et stans replevit omnia morte, et usque ad
cælum attingebat stans in terra.
{18:17} Tunc continuo visus somniorum
malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati.
{18:18} Et
alius alibi proiectus semivivus, propter quam moriebatur, causam demonstrabat
mortis.
{18:19} Visiones enim, quæ illos turbaverunt, hæc præmonebant, ne
inscii, quare mala patiebantur, perirent.
{18:20} Tetigit autem tunc et
iustos tentatio mortis, et commotio in eremo facta est multitudinis: sed non diu
permansit ira tua.
{18:21} Prosperans enim homo sine querela deprecari pro
populis, proferens servitutis suæ scutum, orationem et per incensum
deprecationem allegans, restitit iræ, et finem imposuit necessitati, ostendens
quoniam tuus est famulus.
{18:22} Vicit autem turbas, non in virtute
corporis, nec armaturæ potentia, sed verbo illum, qui se vexabat, subiecit,
iuramenta parentum, et testamentum commemorans.
{18:23} Cum enim iam
acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit, et amputavit
impetum, et divisit illam, quæ ad vivos ducebat viam.
{18:24} In veste enim
poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum: et parentum magnalia in
quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificientia tua in diademate
capitis illius sculpta erat.
{18:25} His autem cessit qui exterminabat, et
hæc extimuit. Erat enim sola tentatio iræ sufficiens.
Sapientia 19
{19:1} Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira
supervenit. Præsciebat enim et futura illorum:
{19:2} quoniam cum ipsi
permisissent ut se educerent, et cum magna solicitudine præmisissent illos,
consequebantur illos pnitentia acti.
{19:3} Adhuc enim inter manus habentes
luctum, et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt
cogitationem inscientiæ: et quos rogantes proiecerant, hos tamquam fugitivos
persequebantur:
{19:4} ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas: et
horum, quæ acciderant, commemorationem amittebant, ut quæ deerant tormentis,
repleret punitio:
{19:5} et populus quidem tuus mirabiliter transiret, illi
autem novam mortem invenirent.
{19:6} Omnis enim creatura ad suum genus ab
initio refigurabatur, deserviens tuis præceptis, ut pueri tui custodirentur
illæsi.
{19:7} Nam nubes castra eorum obumbrabat, et ex aqua, quæ ante erat,
terra arida apparuit, et in mari rubro via sine impedimento, et campus germinans
de profundo nimio:
{19:8} per quem omnis natio transivit, quæ tegebatur tua
manu, videntes tua mirabilia et monstra.
{19:9} Tamquam enim equi depaverunt
escam, et tamquam agni exultaverunt, magnificantes te Domine, qui liberasti
illos.
{19:10} Memores enim erant adhuc eorum, quæ in incolatu illorum facta
fuerant, quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus
eructavit fluvius multitudinem ranarum.
{19:11} Novissime autem viderunt
novam creaturam avium, cum adducti concupiscentia postulaverunt escas
epulationis.
{19:12} In allocutione enim desiderii, ascendit illis de mari
ortygometra: et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis, quæ ante
facta erant, argumentis per vim fulminum: iuste enim patiebantur secundum suas
nequitias.
{19:13} Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt: alii
quidem ignotos non recipiebant advenas, alii autem bonos hospites in servitutem
redigebant.
{19:14} Et non solum hæc, sed et alius quidam respectus illorum
erat: quoniam inviti recipiebant extraneos.
{19:15} Qui autem cum lætitia
receperunt hos, qui eisdem usi erant iustitiis, sævissimis afflixerunt
doloribus.
{19:16} Percussi sunt autem cæcitate: sicut illi in foribus iusti,
cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui
quærebat.
{19:17} In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo
qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt: unde æstimari ex
ipso visu certo potest.
{19:18} Agrestia enim in aquatica convertebantur: et
quæcumque erant natantia, in terram transibant.
{19:19} Ignis in aqua valebat
supra suam virtutem, et aqua extinguentis naturæ obliviscebatur.
{19:20}
Flammæ econtrario, corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium,
nec dissolvebant illam, quæ facile dissolvebatur sicut glacies, bonam escam. In
omnibus enim magnificasti populum tuum Domine, et honorasti, et non despexisti,
in omni tempore, et in omni loco assistens eis.
Ad Index
Clementine Vulgate